De mente humana libri quatuor in quibus functiones animi, vires, natura, immortalitas, ... pertractantur. Authore J.B. Du Hamel P.S.L

발행: 1677년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

c DA MEN TE- HUMANA. hominem , ut primum illius attributatum constituit, dc animal in species dividit. Sic laterum aequalitas trian gulum aequilaterum essicit , dc ideam trianguli ante communem ad certam speciem determinat. Caetera quidem attributa si ab essentia profluant, pro prietates; si extra naturam rei sint posita,accidentia dicuntur. Sive ea separaria subjecto possint, ut justitia ab homi

ne: seu ea quidem sint indivulsa, ut nigredo, quae ab AEthiope divelli nequir. Negari tamen potest accidens, quod cumque illud sit, illaesa manente sub- ljecti natura. Itaque species totam reil essentiam includit, genus vero partem essentiae magis communem. Vtraque idea vocibus substantivis , ut dictum est , exprimitur. Nam quod genus vel species dicitur, aut res est aliqua , aut tanquam res concipitur, ut homo, circulus , quadratum , calor, frigus. At disserentiae, proprij, & accidentis ideae non res ipsas per se, sed cum suis attributis, seu res ut modificatas exhibent , ut rationale, aequilaterum, docile, iustum. Ex quibus colligitur ideas universales abstractione qua

92쪽

Liat L PRIMus. Min, seu praecisione effici, cum de i trahuntur ea quae ideam determinant; l Ec quae in scholis adeo celebranturi universalia , nihil esse , quam diver- Isos cogitandi modos , quibus res eadem aliter, atque aliter percipitur.

VII. Nec dubium est, quin Peripatetici hunc percipiendi modum, qui menti nostrae maxime est familiaris , potissimum sequantur. Eadem tamen in his recipiendis, quae de Geometris dicta est , cautio videtur adhibenda: ne scilicet, quod saepe usu Venit, non tam de rebus , ut sunt in se ipsis,

quam ut a nobis percipiuntur , de- cornamus quae nullo modo sunt discreata separemus, quaeque divisa sunt, confundamus. Atque ut mens quodammodo est abstracta a corpore, sici res Omnes suo modulo metitur, qua

que fluxa sunt, putat esse constantia. Hinc naturam ipsam ita abstrahit,dum ad materiam quandam informem, quae sit pura potentia omni actu destituta, pervenerit: quam si esse in rerum naiatura ab omni forma distin istam credimus , in hoc forte labimur , quod de rebus, ut a nobis concipi rur,

93쪽

non ut sunt in se ipsis statuamus. A que ut e t et ejusinodi materia , quae ut nonnullis videtur, nihil est quam

corpus ipsum ut extensum , seu ab stracta quaedam ν Sc generica corpOris ratio: tamen nihil aut parum aD serret ad res ipsas csgnoscendas utilitatis. Cum tamen eY aqua triviticum , ex tritico panem, ex pane earnem fieri videamus : negare non possiimus communem esse quandam corporum materiam, ex qua quaequz gignuntur, dc formantur. Sic mens secare corpora non desinit, donec ad quasdam atomos omnino insectiles devenerit : quae ut ita sint , tamen ad usum vitae, aut promovendas sciemtias, dc novis augendas inventis pene videntur inutiles.

VIII. Quamobrem si quid in unaquaque Secta boni occurrit, si quid ad

rationem insormandam sit utile, id Crit excerpendum. Nec Democriti,

vel Epicuri philosophandi genus sim

plex, 3c obvium, praesertim cum prima rerum initia quaeruntur, est contemnendum. Nec Platonicorum sublimitas abjicienda , cum universi ordi-

94쪽

vEm, formam , partium connexi nem , artem ipsam explicant, qua mundus restitur. Nec Geometrarum subtilitas repudianda, cum motuum , quibus natura constat , Ieges Ec pro

gressus persequuntur ε, hi quippe altius

in naturae adyta Videntur penetrare. Nec demum Peripateticorum communes notiones, dc abstractae sunt om nino rejiciendae: nam rationem ipsam expoliunt, de exercent, differendi artem , dc facultatem juvant. Ac si sorte eadem philosophandi ratio scientiarum inventioni, aut veritatis inquisitioni minus utilis videatur : suuna tamen habet usum in iis artibus, quae' magis sunt populares , quaeque in ii minum opinione , . Sc sermone Versantur. Nam disputationes alit, dc sermones ornat. Cavendum itaque ,

ut diximus, ne simplex ille Democrito, sic Epicuro usitatus percipiendi modus intellectum frangat Sc dejiciat: aut contra Platonicorum sublimitas in rerum compositione , dc ordine utilis non in simplicitate principiorum contemplandis , mentem velut resolvat, dc quasi attonitam teneat ut ne fallaces

95쪽

reruni similitudines nobis imponant. Ne lineares Geometrarum probationes vim omnem mentis ad se trahant, de nimia subtilitate nos ad res civiles, dccommunis vitae officia minus idoneos efficiant. Neve i11 rebus omnibus demonstrationes expectemus, aut neglectis experimentis abstractiones Geometricas ubique consectemur. Postremo danda est opera ne Meta-

physicae abstractiones, quibus Peripatetici indulgent, longius quam parsit, nos a rebus ipsis abducant. Nam ut res oculis cernimus, cum radii ab eodem objeisti punino prodeuntes ad eumdem locum in oculi fundo confluunt ; secus confusa tantum visio fu- 'tura est : sic mons non ita procul a rebus per abstractiones est removenda, ut distini hae rerum imagines coire non possint. In rebus ipsis, de experimentis quandoque haerendum:nec Omnia mentis agitationi, quae plerumque sterilis est, aut argumentorum vertigini sunt tribuetida. Nam communes illae , & abstractae notiones,

speciosae quidem nobis videntur: Sed init saepe procreant, quam Vanas

96쪽

LIBER PRIMus. t tentiones. Adeo ut Bacone testet non solum assertio maneat assertio, sed quaestio maneat quaestio , dc per disputationes non solvatur,sed figatur. IX. Perceptiones quoque nostrae va- ,rias subeunt divisiones ex Vocibus, Iquibus designantur: quas quidem persequi longum ellet, Sc molestum

praecipuaS tantum attingemus. Ac

primum, ut vox ipse , quae ideae signum est, quaeque terminus in scholis Vocitatur , vel est incomplexa, ut circulus, triangulum vel complexa, ut triangulum aequilaterum, vir justus: sic perceptio , sive idea , aut simplex Cst, aut ex varijs ideis, tanquam ex lpartibus componia. Atque ut simplex lperceptio pluribus interdum vocabulis exprimitur , ut cum pentagonum figuram quinque lineiS terminatam

voco: sic interdum usu Venit, ut per ceptio , vel idea composita, Una tan tum voce signetur: ut rotundum , aut

prudens dicimus. Cujus generis lunt

tiVae, quae ut sint soni quidam sit plices , ideam tamen complexam quo dammodo designant. Vox enim illa,

97쪽

νo DE MENTE HuMANA. rotundum , duo quaedam intellectusgo comprehendit, & rem quaecumque sit illa, quae rotunda est , quam Vox ipsa primario, & directe , licet confuse significat ue tum formam , seu I-dum , qui rotunditaS nominatur,quam

vox indirecte quidem & secundario, sed distincte tamen 6c clare designat.

X. Vox etiam aut rei singularis, ut Socrates , aut communis ideam significat, ut homo: illa dicitur propria,

haec appellativa. Vox communis est Univoca, cum de multis aequali r

tione dicitur , ut circulus de omnibus circulis: cum scilicet in sono vocis , Midea, quam vox significat, plura con veniunt. Sed ubi vox eadem est, ideae vero plane diversae, aequivoca dicitur, Analoga inter utramque ambigit.Nam idea, Vel ratio Vocis , quae multis convenit, partim eadem est , partim diversia: de una quidem re praecipua

quadam ratione, de alijs posterius dicitur , Sc quatenus ad id quod est magis principale significatum,reseruntur, Sic fanum , ut Vulgari exemplo utar, de homine , aut animali prius dici- Rr , quam de aere , aut cibo, qui

98쪽

LiRER PRIMUS. Irsanitatem tuentur : aut de urina, vel

pulsis, qui indices sunt sanitatis, quae homini, ut subjecto inest. Sed de his quae vulgata sunt & omnibus obvia, jam plus satis diximus.

CAPUΤ SEPTIMUM. Qui sint praecipui perceptionum

defectus

I. T A M quae sint perceptionum o vitia , quo ijs tandem modo

mederi liceat, paulo diligentius exta quamur. Et quidem errores pene omnes , & falsa judicia, quae per omnem vitae rationem , & di1ciplinas fusa nobis illudunt , ex rebus male perceptis oriuntur. Cum enim primae notiones , aut ideae confuse sunt, de Obscurae , non distinctae, nec bene a rebus ipsis abstractae, aut decise , primae illius velut digestionis error ad reliquas manat latius : nec ulla mentis functio rite perficitur , quae in sua origine vitiatur. Id earum autem confustio , ut plurimum hinc nascitur,

99쪽

DE MENTE HuMANA quod res ipsas inconsiderate, non, ut par est, intento animo, nec defixis ve- Iut oculis intueamur. Sive id ex inertia quadam , dc incuria , sive ex prava consuetudine : sive ea sit mentis nostrae indoles , ut progredi semper, Ec transcurrere gestiat, non in rebus ipsis haerere , dc diutius immorari. Et tamen pleraque sunt ejusmodi, ut intento duntaxat animo opus sit, quo clare Sc distincte percipiantur. Idque potissimum usu venit in functionibus mentis, libertate , 3c alij quorum sumus ipsi conscii, quae scilicet in nobis ipsis experimur , quaeque omnino . ex attentione nostra , dc proprio pen

II. Quamobrem id viiij in mente

nostra haeret, quod non ut par est, progredi, sed evolare amat , aut res ipsas leviter δc cursim attingere. A que illi insunt alia quoque vitia, quae nisi caveantur , magnam in notionii bus , aut ideis pariunt confusionem. Primum enim se ipsam, ut normam ,

dc mensuram rerum omnium intuetur t adeo ut perceptiones suas non li rebus, ut aequum est , aptet: sed res

100쪽

ipsas suis notionibuS accommodet.

Hinc speculum quidem est, sed quod

sarpe objecta aliter quam ea sint, exhibet: Idola sua , ut pulchre Verulamius , vel astititia , Vel innata re bus admiscet quas percipit. Atque uti pauca de ingenitiS attingamus. Majorem Cepe ordinem, aut aequalitatem, quam quae rebus inest , ex naturae suae conditione mens humana commini citur. Sic ignem in lunae concavo fingit , ut quaternarium elementorum numerum tueatur, & cuique elemento duas tribuit qualitateS, quarum una sit intensior, altera remissior, ut quam amat proportionem, in omnibus offendat. Placet illi callestia per circulos moveri, Sc aequabili motu, quod ea figura sit omnium perfectimina. Atque ut phoenomenis cum hac hypothesi conveniat, sexcenta comminiscimur, quae non tam ex coelentium rerum contemplatione , quam ex humanae mentis ubertate profluunt. quaeque Astronomiam omnium

pene scientiarum difficillimam ingene rant. Nam operosissimae sunt illa mentis agitationes rebus ipsis desti-

SEARCH

MENU NAVIGATION