장음표시 사용
81쪽
DEMENTE Hu MANAIa vis imaginatrix consequi potest. Vetum ista fortasse ad eum locum pertinent ubi natura animi, & illius a corpore distinctio erit explicanda. IX. Hoc magis ad institutum , quod duplex animi perceptio ex dictis facile colligi pomi: una quae proprie imaginatio dici solet, cum mens sese ad phantasma quoddam , seu ad vetatigium in cerebro impressum applicat,
ut cum de circulo cogitat: altera est ipsi propria , quaeque intellectio vocitatur : cum rem percipit, cujus nullum extat in cerebro vestigium , nullum omnino simulachrum. Sic rerum naturas in seipsa intuetur, quae- quidem vocibus, aut signis vestiun tur : sed ea signa , quaecumque sint,
mentem dumtaxat admonent, eique occasionem cogitandi praebent, non ipsas rerum naturas exprimunt. N
que illud negaverim, quemdam in cerebro , aut spiritibus fieri motum rcum mens sese ad rem , quaecumque sit illa, percipiendam applicat : at- . que hic motus, aut impressio a seni sibus plerumque oritur. Cumque di i tincta est,non confusa quae in cerebro
82쪽
L1EER PRIMUS. fit impressio , distincta quoque mentis perceptio consequitur. Sed mens seipsam ad percipiendum determinat , idque occasione ejus impressionis quaeio cerebro facta est.
I. T Erceptionum aut idearum disix ferentiae vel ex rebus ipsiis quaSintelligimus, vel ex diversis percipiendi modis, vel denique ex vocibus ducuntur, & 1ignis quae notiones non tras exprimunt aut indicant. Ac pri- linum id omne quod a nobis intelligi- itur, aut Vel ut .res quaedam vel substantalitia, quae per se existit; aut tanquam l l rei atxributum , seu modus substantalitiae; aut denique ut quiddam ex re Mimodo compositum , vel ut res modificata concipitur. Solis ex. gr. ideam ut corporis lucidi, dc rotundi imaginem mente complector : ut corpus, res quaedam est : lux illius est attributum , aut modus qui voce abstracta
83쪽
essierri solet, ut candor, rotunditas e sed lucidum , aut rotundum rem cum suo attributo , seu ut modificatam ex primit : dc voce connotatiVa ut aiunt, seu concreta designatur.
II. Attributi vox latius patet. Nam ad ea quae sunt de rei essentia quandoque pertinet: sic rationale hominis,
omnipotentia Dei attributum censetal tur. Modus dicitur, quatenus remi certa quadam ratione determinat, &l ab alijs distinguit, ut rotunditas, auti figura est modus corporis. Accidensl Vocatur , quatenus rei advenit & adi ejus naturam non pertinet. Qualitas
ut rem talem denominat. Quae Οm
nia eodzm pene recidunt. Qu9 plura rei attributa percipimus, hoc rem melius & distinctius cognoscimus. At que in hoc praecipuus mentis . labor Versatur, ut rei quam plurima attribu ta habeat explorata : praesertim si ea sint propria, non communia: absoluta , non respectiva tantum : positiva denique , non ea quae per negationes exprimuntur. Quod si mentis humatanae naturam habere perspectam velim,
quid juvabit nosse eam habere essen-
84쪽
L 1grR PRIMUS. SIEM quamdam, qua' est id quod est ;aut existentiam , qua actu est, non potentia tantum; aut unam esse dc in
divisam , aut si quae sint alia attributa communissima 3 At si quae sint illi propria , quod sit intellectualis , quod percipiat, judicet, ratiocinetur , quod se se ad agendum determinet, quod sit a corpore distincta : haec sata
ne ad mentis humanae notitiam non mediocriter conserent. Nam quandiu in communibus attributis sistimus, δc . ad ea quae propria sunt,non descendi mus , confusa dumtaxat rei cognitio ne perfundimur. Sic hominem nobis intima necessitudine dc familiaritate conjunctum intus forisque novimus, non si ea tantum quae illi sunt cum caeteris hominibus communia. Hinc rem melius ex ijs quae absoluta sunt, quam ex respectivis dumtaxat attributis cognoscimus. An non hominis, cujus formam , temperamentum, mo res bene novi, magis perspectum habeo dc cognitum , quam si id mihi dumtaxat notum fuerit, eum alterius hominis, aut patrem, aut amicum esse, aut subditum ξ Postremo distincta ma-
85쪽
gis & accurata est rei notitia ex posse vivis, quam ex negativis dumtaxat attributis. Haec enim quid res non sit, non quid ea sit aperiunt. Cum Deum ut summe perfectum,omniscium, aeternum, beatum, omnipotentem, justum, optimum considero, ideam quamdam illius longe magis distinctam Sc claram mihi cernere videor, quam si eum dumtaxat incorporeum noverim, inuisibilem, nullo conclusum loco , aut
III. Haec itaque est prima percep tionum divisio, ex objectis ipsis, quae percipiuntur ducta, quae ut dictum est, brevissime in res & attributa dis
ringuuntur. Proxima est, maxime usitata, quae ex varijs percipiendi in dis repetitur. Non enim ea est mentis humanae vis , ut res ipsas uno velut conspectit intelligere possit, aut com prehendere. Hinc plerumque rem quam Vult percipere, in varias partes secat, quas seorsum intuetur , eo fere modo, quo Arithmetici solent num
i Dorum summas inire. Atque hoc ph l losophandi genus Democriti schola s l cuta est in naturae investigatione. Cum
86쪽
Lissa pRIMus. enim corpora quaeque in minutissimas . partes mentis acie ditatuit, ex quarum congressu, motu , ordine, figuris maxima quaeque composuit : Rerum quidem ortus & incrementa , & V rias communis materiae formaS, aut motus apte satis exposuit. Sed cum totius universi fabricam & ordinem
statuit ex tumultuario atomorum congressu fluxisse: tum ea quidem finxit,
quae omnium hominum mentes resederent. In diversum peccarunt Phi-osophi, qui mundi fabricam dc pulchritudinem mirati, naturae primor dia & simplicitatem neglexerunt: istque in duas potissimum sectas abiere , Platonicos, & Peripateticos. Illi s blimi quidem ingenio rerum similitudines magis quam disserentias secuti videntur : Hi contra subtiles, acuti, constantes in tenuissima rerum discrimina intenderunt animum.
I V. Utrique tamen in eo videntur C Venire , quod utantur abstracto percipiendi modo. Abstractio vero illa , aut mentis praecisio duplex est. Una Geometris maxime familiaris , icum attributum sine re, aut alijs at l
87쪽
go DE MENTE Hu MANAl tributis cum quibus natura junditanal est , intuemur. Sic Geometrae lineam ut longitudinem tantum, superficiem ut longitudinem cum latitudine, solidum ut quiddam trina diment1one constans contemplantur. Non quod lonoitudinem quamdam latitudinis expertem , aut superficiem sine profunditate esse definiant: Sed longitudinem per se considerant, non nabita latitudinis ratione. Hoc philosophandi genus pene geometricum plerique veteres secuti sint, nostra aetate plurimum fuit promotum. Et quidem pars melior naturalis Philosophiae quς motuum leges persequitur, Geomettiae ortum suum, Sc incrementum debet. Ex prioribus Geometria pro bat insequentia,& ex certis incerta .Ea quoque multum agitat animum ,acuit,
dilatat quodammodo , 3c ad celeritatem percipiendi perducit, constantemessicit de firmum in iis quae sunt ab eo comprehensa. Sed illud imprimis ca- c ndum,ne eamdem in rebus ipsis effedistinctionem putemus , quam mens abstratiendo excogitat. Hinc enim
multa prorsus incredibilia Philosophi
88쪽
LI HER 'PRIMus. CIE G cometris mutuati sunt, ut corpus esse in infinitum divisibile. Quod sorte de extensione , ut a nobis abstrahendo concipitur , Verum est, nori item de re extensa , quam in minimas tandem Sc insectetes partes abire lon-
ge probabilius videtur. Sic Cartesiuslnaturam corporis in trina dimensione positam esse , ut principium inconcussum supposuit: dc vacuum penitus impossibile credidit : cum spatium illud , quod vacuum fingitur, triplici di-
mensione constet. Atque hoc univer sum aut infinitum esse , aut quod eo dem pene recidit, indefinitum statuit: nec plus materiae inesse in auro, quam in eadem aeris mole, dc alia bene multa cx Mathematicis in P hvsictim intulit, quae mihi non adco certa Videntur de explorata.
V. Alterum abstractionis genus in i 9 e'
scholis multo maxime est usitatum , sale, di
idque ad Metaphysicam potissimum i δ' μ'
pertinet. Cum scilicet attributa, qu rei essentiam constituunt, in variosi gradus , sic velut in part S tribuimus. Cum enim nulla res , quae existit, non sit singularis dc individua: de illa l
89쪽
tamen ideas quasdam communes , Scnotiones emormamus , quarum aliae alijs sunt communiores , & magis in determinatae. Exemplo res fiet dilucidior. Circulus in charta delineatus,
quatenus in hac charta , hoc loco, &tempore fuit descriptus, hujus tantum circuli Sc singularis ideam in mente
depingit. Quod si animus in id dun
taxat intendat, quod sit circulus, seu figura plana, cujus circumferentia paribus a medio radijs attingitur: tumideam circuli essinget, quae omnibus circulis aptari poterit, eaque species appellatur, quae scilicet de multis individuis dicitur , ut homo de Socrate& Platone : circulus de hoc vel illo circulo. Atque hanc ideam magis ac magiS communem possum essicere , si
ea detraxero , quinus determinatur rut si rectarum a centro ad circumferentem lineam aequalitatem non Gi gam : dummodo haec figura quaecumque sit, curva linea terminetur: tum
enim idea figurae cujusdam curvilineae futura est, quς & circulo, dc alijs figuris specie diversis conveniet, & r tionem generis obtinebit, quam abia
90쪽
trahendo magis communem essiciam , si nihil aliud in ea , quam figurae rationem, quod scilicet ex omni parte terminetur , considerem,donec ad ipsam extensionem , quq est supremum genus , quodque patet maxime , pervenerim. Uti in homine, si id dumta taxat intueri velim , quod sit sensii prςditus , ideam animalis , quς homi ni & belluς communis est,& genuS VΟ- Citatur,mente complechar:& ita abstrahendo, usque aia gradum substantiet , iquae per se existit,& prima est omnium attributorum sedes , conscendam. VI. Illud vero perspicuum, speciem l& genus , ut res quasdam spectari , eu vocibus substantivis esserri: ut circulum, albedinem , colorem , hominem , animal. Sed disserentia quet concipitur , ut primum attributum , quo species ab alia discernitur, voce concreta , seu connotativa esserri solet: ut rationale de homine . sensitivum de animali. Hς vero disserenti duplici funguntur munere : nam primo speciem constituunt, Sc tantum
Patent , quantum species ipsς : tum genus ipsem dividunt. Sic rationale
