장음표시 사용
151쪽
Ir . DE MENTE HuMANA prini et causae dotes & attributa jam evolvit, tum a causia omnium prima ad alios effectus distincte cognoscendos regreditur. Ab ineunte aetate hanc vel illam arborem dignoscimus, tum arboris ideam esse amus e tandem ex generis cognitione ad species arborum varias descendimus. Sic denique totum in partes , tum has rursus in minutiores tribuimus, dum ventum fuerit ad ultimas. Nam rectus percipiendi ordo a paucis ad multa progreditur. V. Verum hic magna exoritur quς tio, quam omnino intactam relinque
re non possumus, quid sit illud quod
ab intellectu primum cognoscitur 3 an
communissima entis ratio, an DeuS , an res singulares, & corporeae , an
mens ipsa quae percipit. Communior est Scoti, Sc Gregorij Ariminensissententia, qua singularia ab intellectu primo cognosci statuunt, quod phantasmata res individuas potissimum repraesentent: neque enim, inquiunt,
aliud e phantasinate potest exculpi, quam id quod continet. Quin & universalitura cognitio ex singuIariumn titia colligitur.
152쪽
v I. Verum haec opinio a Thomistis lomnino rejicitur. Quocumque enim lmodo cognitio nostra perficiatur: si ve ut videtur Aristoteli, mens phantasmata omnibus accidentibus, qui bus ea coarctantur, exuat; sive habeat species ingenitas , aut ideas sibi praesentes contempletur. Quod primo sub illius obtutum venit, videtur esse universale quiddam, & indeterminatum. Nam ut sensus circa fin laria . dc concreta, ita intellectus circa res abstractas, & universales occupatur e facultas est spiritalis, non materiae immersa. Igitur existimare par est mentis objectum esse a materia expurga tum . Unaquaeque enim Vis, & sa
cultas objectum sibi accommodatum,& consonum exigit. Addit S. Thomas, quod res primo confuse, dc generali quadam notione inVolutaS percipimus, nec statim perfectam, aut dis tinctam consequimur scientiam. Non
igitur species infimas intellectus statim contuetur: led prius gradus generales, & indeterminatos tum species idisas comprehendit. Nihil quippe e potentia ad perfectissimum actum repen-
153쪽
116 DE MENTE HuMANA te evolat : sed gradus intermedios in prius decurrat necesse est. Qu0d it que primum sub mentis conspectum cadit, est ipsius entis quaedam generalis notio , ex qua gradatim ad ultimam usque rei disserentiam progreditur. Quin etiam, si rem acriori animo perpenderis, ipsius existentiae,
vel entis notionem ita ad mentem pertinere comperies, ut hanc statim omnibus , quae perspicit, impertiatur. Est quippe ut communissima , ita simplicissima entis perceptio. Nihil citra illam concipitur. Imo existimat Divbarus solam existentiae intelligentiami esse absolutam : reliquas notiones,
quaS tanquam ramos entis notioni
inserimus, nihil esse quam relationes quasdam, quae ex rebus inter se collatis emergunt. Quid enim caloris nomine intelligimus , nisi essectus quosdam, qui ab igne in alia corpora derivantur 3 unde albedinis notio, nisi ex quadam visus nostri immutatione. Idem esto de reliquis qualitatibus , quae sensus feriunt, judicium. Nec quicquam in quantitato
praeter certum partium ordinem c r
154쪽
Lias k PRIMus. I17 prehendimus - adeo ut ratio sit vis quaedam , quae rem unam cum alia confert, ac tota fere in ista comparatione posita sit. Hinc ratio quasi quaedam proportio dicta est. Diverse porro notiones de re eadem effinguntur , quatenus eam cum multis alijs componimus. Hinc diversis res quaeque signatur nominibus: sed omnes illi respectus ex eadem existentiae, aut entis notione scaturiunt. Illa enim fundamenti loco praemu nitur. Quocirca quae percipimus, nul las in mente patiuntur angustias, nec conditionem mutant suam, neque ad altiorem gradum evehuntur. Ijs quippe communem dumtaxat existentiam,
saltem possibilem animus adjungit ,
cujus accessii nihil mutantur. Neque enim cum idear circuli existentia accesserit, illa propriam cireuli naturam exuet. Imo nihil clare, R distincte intelligimus, nisi idem aut existat, aut certe possit existere. Nam si quae a nobis contradictio , aut repugnantia percipitur , ea non in rebus ipsis, sed in mente inest, quae ideas sibi adversas connectit: tum vero nihil clare animo
155쪽
-318 DE MENTE HuMANA comprehendit. Sic montem sine valle intelicetii non consequimnr. Qu9digitur menς primo & necessario percipir, est existentia.Jam Vero res prope innumerabiles insunt menti citra ullam confusionem, quod non aliter animum subierint, quam per Vari & multiplices respectus. Quare necesse est ut suam quaeque conservent naturam : secus quomodo inter se conferri Sc comparari poterunt VI. Quod si homo in naturae int
gritate permanssisset, nihil prius: nihil distinistius, quam sui creatoris exis. tentiam percipere potuisset. Cum
enim mens humana ad imaginem Dei fuerit procreata, necesse fuit ut Deum, in ista imagine quodammodo refulgentem conspiceret. An quaedam sciem tiarum initia, δc virtutum semina homo accepit: Deum vero omnis scientiae fontem, virtutum largitorem , a finem omnium actionum ignoravit 3 Quare existentia Dei est prima quodammodo animae notio , quae licet peccatorum tenebris obscurior facta
sit, omnem tamen cognitionem Vso
detur praecurrere. Nam simplices e
156쪽
L13sκ p tuus. 11'tis conceptus , ut uni , aut univer- filia boni Sc indeterminati, divinos gradus, aut attributa maxime exprimunt. At illi prius a nobis , quam magis compositi & determinati gradus percipiuntur. Neque enim in om- ειAug. Lnibus bonis, quae cernuntur, dicere- ci: mus aliud alio melius , cum vere ju' ιις, s. dicamus, nisi esset nobis impressa no- ietio ipsius boni, secundum quam & ee probaremus aliquid , Sc aliud alij
praeponeremus. Cum etiam duplex .. sit universale, unum Logicum , quod cum ordine ad inferiora concipitur :aliud absolutum, & per se subsistens, quodque participari quidem, determinari vero , & contrahi nullo modo potest, ut bonitas, veritas, sapientia. Hoc utique prius quodammodo in mentem cadit. quam illud universale confusum , quod ex multis singularibus colligitur. Nam reS quae que in se prius absolute cognoscitur , quam ad alia referatur. VII. Quae porro Scotistae in contrarium opponunt, a Platonicis nam
157쪽
x3o DE MENTE HuM AN A& perituras adsensus , universales vero , dc aeternaS ad intellectum pert nere. Neque eas ex sensibilibus animo comprehendi posse : cum formae sensibiles nihil sint, quam umbrae Scsimulachra rerum : ita ut rationes aeternae , dc immutabiles, vel solae, vel praeter caeteras ab intellectu percipiantur. Nam sensus nihil quam accidentia nuntiant: essentiae autem rerum nusquam alibi verae , integrae de sincerae , quam in aeternis rationibus fulgent. Multa Quidem in hanc, sententiam colligunt, ex quibus ideas seu aeternas rationes prima Sc imm diata perceptionum este objecta pene persuadent. Negant verbum , seu nΟ-tionem quam effingimus , cum rei alicujus natura a nobis percipitur, este alterius rei, quam ideae divinae imaginem : cum nullum aliud huic imagini exemplar respondeat. Non enim naturam universalem , quae in multis individuis inest, verbum , aut species expressa repraesentat. Illa quippe figmentum est, Sc intellectus ludibrium: cum nulla natura in multis eadem esse possit. Sincera porro hominis aut cir
158쪽
Lipa R PRIMus r3xeuli ratio, quae naturam nulli addictam iupposito exhibet, sola est intelligibilis , nihil habet fictilium: una est ἁ multis participabilis , aeterna
semper eadem. Cumque eam cogitatio nostra ut formam originalem,& archetypam exprimat, as eadem forma quodammodo perficitur. Nec credibile est sensuum objecta subsistatere, mentem ipsam circa figmenta tantum versari. Atque haec est Platonicorum de primario mentis ob jecto sententia. VIII. Jam utrum 1 nobis prius per cipiatur singulare, an universaleὶ Vix ea dirimi quaestio potest, quam nobis ante constiterit , an sensuum perceptiones ad mentem sint omnino reis rendae e quod nescio an unquam dijudicari queat. Quod si enim mens Videt, audit, tactu percipit, profecto liquet res singulares & sensibiles primum a mente cognosci: nam ab ineunte aetate menS ea primum percipit,
a quibus corpus assicitur. At si est aliqua in sensu cognitio , qualem esse inlbrutis vulgo creditum est: tum sane
confusa perceptio a distincta & clara
159쪽
secerni debet. Ac videtur satis probari
bile communem entis rationem confusa saltem cognitione primum a mente percipi: ita ut cognitionis ordo sit s re syntheticus. Non enim trianguli rectilinei ideam habere possum dis. tinctam, & claram, nisi ante mihi nota si figura rectilinea r quae itidem cognosci nequit , donec ascendendcipervenerim ad extensionem , quae est primum ut volunt, corporis attribu tum. Nulla demum species perspecta esse potest , quin gradus superiores , quos complectitur , ante sint explo.
I X. Quod si analyticum percepti
num , seu inventionis ordinem pers qui volumus, tum forte non aliud Prius, quam seipsam, aut sitas cogi rationes, ut sibi proximas clare, & disiuncte percipiet. Cumque ea se se exinpenderit attentius,tum racilius ad ea sam sui effectricem, cujus ideam infi- am gerit,facilius conscendet: ac Deo cognito, ut uerace, & Veritatis sonte tum ad res caeteras tutius licebie des cendere. Ex ijs inter se collatis, quae
sit inter eas similitudo , in quibua diu.
160쪽
LIBER PRIMus. Iuctepent, experiendo cognoscet. Hine communia primum cujusque rei attributa, tum propria excutientur , eo
quo jam saepius aictum est modo. Re- lbus demum aliqua ex parte perspectis, jam ad Dei cognitionem magis distin tam , dc persectam veniendum erit,& ejus attributa clarius percipienda. Sic oppositae Philosophorum sententiae de ordine cognitionis utcumque possunt conciliari.
