De mente humana libri quatuor in quibus functiones animi, vires, natura, immortalitas, ... pertractantur. Authore J.B. Du Hamel P.S.L

발행: 1677년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

DI MENTE Au MANA illa propositio , quaternarius est numerus, est per se necessaria , cum de quaternarij natura sit, quod sit numerus. Si dixerim eundem esse numerum quadratum, qui scilicet ex alterius numeri, nempe binarij in se ipsum multiplicatione exsurgit, major forte sic propior erit subjecti, Scpraedicati connexio Si addam eum esse intex quadratos primum, maj

rem asseram connexionem, quae 1ci licet ex utraque parte intercedit. Nam omnis quaternarius est numerus, estitem quadratus, est denique par numerus. Sed haec omnia alijs quoque de infinitis numeris conveniunt: ne que omnis numerus est quaternarius. Sed nullus praeter eum est numerus quadratus, Sc primus inter qua

II. Certitudo subjectiva ea est , qua mens judicio stabili, dc citra erroris periculum rem sic esse, aut non esse cognoscit. Judicium vero tum est firmum, non dubium, cUm extrema

propositionis clare dc distincte percipit. Simul enim attributi cum se jecto cohaesionem cernat necesse est:

182쪽

1, 18s, R S E C u si h u s Iues ut si noverim quid sit numerus quadratus , quid quaternarius , vix igno rare possum quaternarium esse quadratum numerum. Cum autem res

ipsas confusa tantum cognitione attingimus , tum iudicium nutat , nec certum esse potest. Quare ex perceptionum claritate , aut obscuritate, judiciorum quoque certitudo, vel confusio dimanat. Nec aliam forte Veritatis notam, aut aliud criterium, quam

in ipsa perceptionum luce quaerere Oportet. Non quod veritas in sola perceptione, aut simplici mentis a Dpectu posita sit e sed ut mens ipsa

cognitionis suae cum re percepta con Venientiam cognoscat,necesse est. Nec demum , ut nonnullis videtur, satis fuerit, si mens unius rei cum altera nexum comprehendat : sed praeterea Opus est , ut cognitionem 1 iam ad aliquam regulam exigat, atque ut loquitur S. Thomas , mens ipsa judicet rem ita se habere , sicut est forma , quam de re apprehendit. Sic Geome- ltra: secundum ideam circuli, quam sola mente complectitur, de omnibus circulis judicat: de artifex omnis opus

183쪽

a 6 DE MENTE HuMANA' suum ad artis suae praecepta exigit M perficit. Quaerendum igitur nobis est , quod sit illud veritatis criterium, quae illa regula , ad quam velut ad cynosuram quandam judicia nostra dirigimuS III. Ac primum ut paulisper δε-

cessant, exoremus Academicos , qui confundunt vera cum falsis, neque

ulla insigni nota ea discerni posse co tendunt : omni nos spoliant judicio, nec scintillam quidem ullam nobis ad aspiciendum relinquunt : nihil co

gnosci, nihil percipi, nihil sciri posse

dicunt , nihil adeo oportere, aut pro fiteri, aut assirmare quemquam. Nam

si nihil loci veritati relinquitur, fiomnis assensio est cohibenda, ne falsa , aut incognita res approbetur :omnis quoque actio vitae, omnis an morum motus tollatur necesse est.

Quod si inter rectum εc pravum, inmter verum Bc falsum nihil interest, aut non possit is , cui est visio veri, falsique communis , ullam habere Veritatis notam, quo se tandem flectaret , quid potissimum sequetur Z cum nihil habeat certum , nihil firmum.

184쪽

LiBER Sseu Nnus in Cum etiam ignoret quo omnia referantur , quid sit extremum , dc ultimum bonorum , qui vir sapiens aut bonus esse poterit

IV. Jam si omnem perceptionem substiaxeris , qui distingues artificem ab inscio 3 quid enim est quod arte effici possit, nifi is qui artem tractabit, multa perceperit 3 An nihil tot saeculis , summis ingeni,s ,

maximis studijs inventum putamus Nemo enim invenit falsa, nec ea quae incerta permanent , inventa esse possunt. Sed cum ea quae quasi involuta fuerunt , aperta sunt, tum inventa dicuntur. Quod si omniae Visa , aut percepta ejusmodi essent, qualia isti dicunt, ut ea vel falsa esse possent . neque ea posset ulla notio discerne re: quomodo quempiam aut conclusisse aliquid, aut invenisse diceremus 3 aut quae esset conclusi argu menti fides 3 Quare Academici omnem animum nobis, ac sensum adi munt , atque omnem Vitam evertunt funditus: ita enim neque color, neque corpus, neque VeritaS, neque argumentum , neque sensus , neque

185쪽

perspicuum ullum relinquitur , Opi nionibus, Sc institutis omnia tenentur, & in occulto latent e nec est

quicquam quod cerni, aut intelligi possit. V. Ista quidem dum sibi objicie M. Tullius, non utique dissolvit. Nam ipsum sibi respondentem se ipso inferiorem esse fatendum est. Quod enim respondet sapientem multa sequi probabiIia, non comprehensa, noque percepta , sed similia veri, quibus utitur, si nihil se offeret, quod sit illi probabilitati contrarium. Non enim, inquit, is est e saxo sculptus ,

aut e robore dolatus: habet corpus , habet animum : moVetur mente, mo vetur sensibus; ut ei multa vera videantur e neque tamen habet insignem illam, & propriam percipiendi notam , qua verum a false secernat. Non igitur, inquit , actio tollitur , nec sensus eripiuntur, sed constitutum quiddam probabile, 6c id quidem e peditum , solutum, liberum, nullare implicatum nos ad actionem excitabit : assensio tantummodo, Opinatio , vel temeritas ex animis nostias

186쪽

L 1ggR SECuNDus. Isis est extrahenda. Quid enim turpiusquam pro veris probare falsa a Quid vero in scientijs certi, quid exploratiὶ Quem unum e Philosophis potissimum eligesὶ ad quam te disciplinam

conferes nam te ad suam quisque rapiet. Haec quidem 3c polite, dc acuic dicuntur : 1ed rationes jam propositas non infringunt. Multa sint nobis incognita, ac plerumque finitima sint falsa veris ; ipsa consuetudo alientiendi periculosa videatur, & lubrica:

sensus persaepe nobis imponant: artes multae plus conjectura utantur

quam scientia. Hinc profecto male concluditur nihil elle quod percipi possit, nulli rei assensurum esse sapientem , sensus denique semper falsos esse testes , neque ijs unqualmelle credendum. pleraque in scientijsincerta sint , ut terra ne penitus sted immota , an circum axem se summa celeritate convertat 3 Numquid perinde incertum est globosam esse terram aut magnitudinis prope insensibilis , ubi cum coelo componitur

An dubitari potest, in contraria parte terrae esse Antipodas , qui adversis

187쪽

YCO DE MENTE HuMANA vestigijs stent contra nostra vestigia Iam quid non exploratum in Math maticis 3 an rationes , dc partitiones

numerorum in controversiam cadun aut demonstrationes Geometricae convelli ullo modo possunt 3 Multa igitur sunt,ut docet Aug. quae AcademI- is ci in dubium revocare non potuerent, quale est illud, scio me vivere autis cogitare, ubi nec dici potest , fortasse is dormis, & nescis , Sc in somnis vi- ,, des : quia Sc dormire , & in somnis D Videre viventis est. Nec vero satis asisequor quid sibi velint Academici , dum accusant sensus, atque omnem ijs fidem abrogant. Nam si sani stini,& valentes, & si omnia remoVentur , quae obstant, fessum utique non nuntiant. An non clara, & perspicua sunt quae tactu , quae oculis attingimus 3 Potest-ne quisquam dicere dolorem ipsum , aut voluptatem , non clare percipi3 Non ij sumus, qui sensus numquam nobis illudere , aut quidquid videtur, tale esse arbitremur , quale nobis Videtur. Sed negamus sensum non impeditum , cui alius sensus verior , aut ipsa ratio

188쪽

LIBER SE cu NDus ici Non repugnat, circa proprium objectum decipi. Hinc nec visus fallitur

cum remum inflexum intuetur : nam

radij refracti sic eum visibilem estiaciunt : ratio ipsit si male judicet taecipitur , non visus. In dormientibus quidem dc vinolentis sensus sunt impediti, nec eade udicii perspicuitas, atque in ijs quae sani aspicimus, ubi ipse aspectus sui judicij fidem facit. V I. Concedo id quoque Academicis

Veritatis criterium in solis sensibus non esse reponendum : cum saepe similitudo eos fallat: nec facile sit ea quae tenui discrimine diversa sunt, internoscere : cum sensius intimas retanda veritas. Nemo quoque Epicureis dabit, nullum umquam falli sensum , ac si unus sensus semel in vita mentitus sit, nulli umquam esse credendum : aut solem qui nobis quasi pedalis videtur , non multo esse majorem. Quis enim huic credulo fidem adhibeat 3 An Sol, vel Stellae stabunt, quia oculorum judicio videi

tur stare Z Quod si verum est

189쪽

, D s Ma NTE Hu MANAi Primis ab sensibus esse creatam Notitiam Veri, . neque sensibuposse refelli: cur plures sensus de re eadem diversa

nuntiant 3 Postremo neminem fugit, quam mutabiles , quam angustos , quam imbecilles sensus habeamuS. .

VII. Ex ijs efficitur Pyrrhonismum esse sectam hominum , qui aliter loquuntur ac sentiunt. , Nemo quippe ex ijs saltem se dubitare in dubium

revocat, aut dolere , aut Vigilare , cum uritur, aut pungitur. Et licet fortasse rationibus facile refelli non po snt, quadam tamen naturae Voce, ipsa rerum evidentia, Sc intelligentiae

luce convincuntur. Nam communia

quae sunt principia, non ratione Vera esse colligimus, sed quodam mentis sensu experimur. Huic testimonio ras tio ipsa innititur, atque ut optimel Vir Clarissimus prosequitur , naturat ipsa non sinit rationem ita evagari,1 ut nihil veri esse , nihil constituti se s rio sibi persuadeat : neque ad verita-

. tis lucem sola ratione perVenitur. Nec demum ut mes primis assentiatur principijs, ratione ullam reddere comin,

190쪽

LIBER SE CuNDus. I Η pellitur; ut vicissim quatenus ea concludit aut rationacinatur, sensus ille, quem in principiorum intelligentia experimur, non erit exigendus. Perpauca quidem intelligentia, multo plura ratione consequimur. Utrique sua constat veritas aut certitudo. V III. Sola igitur mens est veritatis judex : una est idonea , cui credatur:

quia sola cernit id quod est simplex& uniusmodi, & tale quale est. Id Vero est , ut videtur Platonicis idea,

aut ratio aeterna , Veritatis regula ,

quam si reiste judicamus , ubique consulimus. Nam rei veritas stabilis est, sempiterna, & pura. Quae qui

dem dotes nusquam sunt niu in rationibus aeternis e res vero quae sunt

subjectae sensibus , plerumque sunt lita minutae, ut sub sensum cadere lnon possint: aut ita mobiles, & con- lcitatae, ut nihil umqu im unum sit constans , quia continenter labuntur, Se fluunt omnia. VIII. Quocirca veritatis regulas omnino esse incommutabiles, non ab hominibus institutas , neque ad mentis alicujus nostrum pertinere natu

SEARCH

MENU NAVIGATION