De mente humana libri quatuor in quibus functiones animi, vires, natura, immortalitas, ... pertractantur. Authore J.B. Du Hamel P.S.L

발행: 1677년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

LIBER SECUNDUS.

DE IUDICIO

SEU DE SECUNDAMENTIs FUNCTIONE.

CAPUT PRIMUM. quid sit judicium , quid propositio .

O quotvlex. E primo mentis aspectu, vel simplici apprehensione tantum : lequitur judicium, in quo cognitionis nostrae summa consistit. Cum enim animus de re aliqua firmum M

stabile tulit judicium, tum ad scientiae culmen pervenisse sibi videtur

162쪽

Sed in quo posita sit judicij natura .

quae illius divisio , quod veritatis criterium, quae veri dc falsi nota, paulo uberius explicandum. II. Cum itaque mens plures ideas inter se comparat, tum assirmat, ubi mutuo illae sibi cohaerent; negat, cunaeas ut sibi adversas dividit ac separat. Judicium illud a mente profectum , & verbis elatum, propositio dici s

let : in qua potissimum duo spectari solent : 1ubjectum de quo quid affirmatur, & attributum, seu praedicatum, quod de alio dicitur. Ut in illa propositione,mens cogitat ; mens subjecti habet rationem , cui cogitatio tribuitur. Nec magni refert an tribus , vel pluribus ; ut mens est cogitans; vel duobus , ut mens cogitat ; Vel uno dumtaxat verbo constet propositio, ut cogito. Judici j tamen nomine proprie intelligitur actio illa mentis, quae attributum cum subjecto conjungit , quaeque per verbum substan- lirium, est, exprimi solet ; unde & c, lpula in scholis vocitatur, quod extre ma propositionis devinciat: tametsi h qc copula plerumque reticetur. Nam

163쪽

136 DE MENTE HuMANA

verba ipsa attributum cum aErmatione intellectu suo comprehendunt: ut si dixerim, mens cogitat, eumdem .plane sensum affert, ac si dicerem, mens est cogitans. Quin etiam aliquando,ut diximus , uno Verbo propositio continetur, ut existo. Hinc saepe usu venit ut Compendio ut mur, ac subjectum , Vel attributum ,

vel copulam reticeamus:idque potissimum accidit in conjunctis propositionibus , ubi plures simul connectui tur. Ut in triplici hac propositione, insidiator superatus, Vi victa vis, Vel

potius oppressa virtute audacia est. Copula temel tantum apponitur. Exempla in hanc rem innumera suppe tunt. ubi vel subjectum, vel attrib

tum omittitur.

Regum timendorum in proprios greges,

Reges in ipsos imperium est Iovis. Duae sunt propositiones, unum attributum , nempe imperium Jovis. III. Ex quibus planum fit propositiones esse vel affirmantes, Ves negantes : quae quidem est prima , & summa earum divisio, quae ex ipsa cri

164쪽

L1BER SE Custus Ia desumitur, vel ab actione mentis, quae attributum cum subjecto aut conjungit, aut ab eo divellit. Sed de hae mox pluribus. Alia est divisio ex parte subjecti deprompta, qua in unὶVersalem, & particularem tribuitur. Nam subjectum vel est communis , seu uniis Versalis terminus, vel singularis. Si communis , vel in omni sua latitudiane accipitur, tumque signum universale habet adjunctum, aut eXpresIum, aut certe intellectum. Haec signa sunt, Omne, aut nullum. Subjectum ita acceptum propositionem efficit universalem, ut omnis circulus est figura. Quod si terminus communis secundum partem aliquam sui, eamque V gam, dc indeterminatam sumitur, tum propositionem efficit particularem rut Aliquis homo est justus. Cum denique subjectum est terminus singularis, propositio quoque est singularis;

sed cum in omni sua latitudine usuris petur, eandem vim habet, quam universalis. Qualitas propositionis ex affirmatione , vel negatione ; quantitas ex subjecti amplitudine repetitur, ex qua universalis dicitur, aut particu Iaris.

165쪽

I V. Illud non omittendum quod χViro doctissimo fuse explicatum fuit:

In ptopositione affirmativa attribuia tum in omni quidem comprehensione , non in omni latitudine sua accipi. . Ut si dixero , omnis circulus est figura, quidquid figurae idea, aut ratio complectitur, id de circulo dicitur. Sed non sumitur figura in omni sua latitudine ; nam latius patet quam

circulus: neque adeo converti potest

simpliciter illa propositio : ita ut omnis figura sit circulus. Itaque in hac propositione attributum per subje tum restringitur , Sc tantum pater , quantum subjectum ipsum. V. Alia quidem Sc diversa est negantis propositionis ratio , ut Nullus ci cuius est quadratum. Tum enim attributum sumitur in omni sua latitudine : adeo ut nullum quoque quadratum circulusesse possit, & omnia quadrata de circulo negari debeant. Sed attributum non accipitur secundum omnem suae ideae comprehensionem: ita ut omnia quadrati attributa de circulo neganda sint. Nam circulus & quadratum in figurae idea, vel

166쪽

notione conveniunt.

V I. Neque illud admonere necesse est,in propositione non semper id subjecti habere rationem, quod priore

loco ponitur. Hoc enim in sermone interno, seu mentis judicio verum est: sed in externa propositione sepe contra evenit, & elegantiae aut varietatis causa plerumque attributum priore loco collocatur: ut

Dulce, & decorum est pro patria

mori.

Ubi palam est dulce & decorum elleattributa. Sic in eodem carmine :Raro antecedentem scelestum Deseruit pede poena claudo. Poena est subjectum propositionis,licet ultimo loco ponatur. Neque medio semper loco copula ipsa reponsetur. Ut in illa propositione, Mors ultima linea rerum est. In ij qtue complexae sunt & compositae, raro subjectum, & attributum n tivum servant ordinem : & interim difficile est unum ab altero secernere, idque magis ex verborum intellectu, quam ex eorum serie colligitur.

VII. Quod tamen subjectum sit .

167쪽

aut attributum propositionis, non ita dissicile erit observare , si memineriis mus id, de quo aliquid assirmatur, quocumque loco positum fuerit, subjecti habere rationem.Sed an propositio sit universalis vel particularis,non

eadem facilitate potest dijudicari, ubi signa ipsa, de quibus diximus , qLUEuniversalem , aut particularem eff-ciunt propositionem , nos deserunt. In quo quidem res de qua agitur , praecipue spectanda est. Nam ut non eadem in omnibus, aut evidentia, aut certitudo exigi debet , ita neque eadem in omni propositione latitudo, Vel universalitas quaerenda est. Si dixerim, omnes ejusdem circuli diam tri sunt aequales : haec propositio ita est univertatis, ut nullam patiatur exceptionem. Sed quae in universiam de juVenum, V. gr. aut senum moribus ;de viiijs nationum, aut similibus dicuntur, cum aliqua exceptione accispi debent. Hoc quidem ut plurimum verum est, quod Senex Quaerit, & inventis miser abstinet,

ac timet uti,

vel quod res omnes timide, gelideque ministrat,

168쪽

LIBER SE eu NDus. I tDilator, spe longus , iners, avidus que futuri: Dissicilis , querulus, laudator tem poris acti.

Neque tamen credendum est hos mores in omnes omnino senes convenire. Satis est ut maxima ex parte haec eos circumveniant incommoda. Sic cum dicimus amicorum omnia esse communia, intelligimus ea, quae legitime communicari possimi. VIII. Vox illa, omnis , interdum collectionem significat , ut omnes planetae sunt septem r tumque Voces collective sumptae propositionem non esticiunt universalem , sed magis singularem. Nec de individuis seo

sum praedicari possibiit. Hinc saepe Luvius , Romanus victor , quasi gens

Romana uno homine contineretur.

Cum vox aliqua de inferioribus seoris suna praedicatur , tum ea distributive accipitur, & propositionem essicit universalem , sive de generibus singularum t ut cum dicimus Christum sanasse omnem morbum, hoc est, omne morbi genus curasse ; aut omnes animantes in arca fuisse conclusas r

169쪽

sive de singulis generum , ut omnem hominem vivere. Utrum vero indefinita propositio tanquam universalis haberi debeat , merito dubitatur. Quod quidem ex sermoniS contextu ,

& ipsis adjunctis facile dijudicari po

test. At ubi sola est propositio, ut homo vivit, aut sapit, recte Vir claris . jam laudatus mihi videtur ita decernere. Cum de subjecto quoddam attributum generale dicitur, in qua- Cumque materia, seu necessaria , seu contingente, tanquam propositio generalis habenda est. Sed ubi aliquid ut factum narratur , tum propositio videri debet singularis ; cum agere sit

singularium. Saepe voceS communes adhibemus , quo res singulares demonstrentur: ut cum Virgilium poetae Domine designamus. Nonnunquam ex virtute, quae in aliquo excelluit,

eumdem nominamus : ut cu11 statoris

nomine Fabius Max. aecipitur. Sic Regis nomine Ludovicus XIV. in Gallia intelligitur. Atque hae voces incomplexae,& communes videntur, sensit tamen complexae sunt,& singulares

Sed de.propositione complexa paulo uberius est agendum.

170쪽

CAPUT SECUNDUM.

De propositione tum complexa , tum composita. Ι. DRo Post Tro in simplicem A & compositam recte dividitur. De utraque seorsum a nobis dicetur. Simplex ea dicitur, quae unum subjectum , unum itidem habet attributum. lSed cum ex his alterum , aut utrumque pluribus Verbis enunciatur, tum propositio complexa nominatur. Voces connotativae, seu adjectivae terminum esticiunt complexum, aut solae,

aut cum substantivis conjunctae. Nam vox illa, Justus, rem cui inest iustitia confuse, ut diximus, Justitiam vero distincte significat. Cumque dico , homo justus, in duabus illis vocibus propositio quaedam continetur. Nam eodem recidunt, homo justus , & homo qui est justus. Hinc omnis terminus ConnotatiVus , Omne appositum , seu εαάθεον propositionem quandam includit, quae cum propositioni, qua

SEARCH

MENU NAVIGATION