De mente humana libri quatuor in quibus functiones animi, vires, natura, immortalitas, ... pertractantur. Authore J.B. Du Hamel P.S.L

발행: 1677년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

lturarum perfecta notitia , tanquam lex ima aliqua fabrica ad cognitionemidivinae artis conscendimus. Sed illa cognitio multum habet obscuritatis , N ipsam veritatem quae rebuS pereuntibus non perit , quaeque nulli mutationi obnoxia mente superior est, non assequitur. Neque enim absolutam,& perfectam alicujus notitiam ex illius imagine consequimur: sed magis imago ex homine dignoscitur , quam vicissim: nec demum imago inperfectam sui prototypi cognitionem ducit, sed potius ex ipso exemplari absoluta, & perfecta imaginis pendet

cognitio.

VI. Ad summam quid Veritas , si adaequatio aut similitudo rei , Mintellectus 3 Unde porro hanc simi litudinem adeo absolutam intellectus consequitur, nisi ab aeterno exemplari, quod nulla est ex parte dissimile, quodque menti nostrae cogitationem perfectam, seu verbum Veriis, ratis imprimit 3 Non enim aliundet mens purae veritatis charactere signari potest: cum nusquam nisi in Deo veritas sincera, & perfecta reperiatur.

202쪽

L1BER SE v NDus sVII. Quid ergo, an forte essentiam Dei intuemur, ubi liquidam & num- quot

Quam errantem perspicimus verita- p Qpo tem a Quod ti enim mens nostra Ior-

matur ab ipsa veritate ; si rationes aeternas, dc sinceras, Vel ideas divinas aspicit, quibus tamquam incommutabilibus regulis , luminibus. que Virtutum coaptatur : quod si s icundum eas judicet, recta approber, prava corrigat: profecto ideas non abstractiva tantum, sed etiam intui-tiva cognitione ut conspectui nostro

praesentes cernimus , veritatem quo- lque ipsam vel purissimam contue- mur. Quid porro veritas nisi Deus 3 lQuod si denique aeternae regulae judicia nostra dirigant, ut passim do cet Aug. quid est cur nos etiam in

hac vita divinam essentiam conspicere, & intuitiva Dei visione nos perfrui dubitemus 3 Haec tamen nec cum receptis in Theologia decretis;

imo nec cum scripturae oraculiS con

Veniunt. Quid enim sibi volunt illa scripturae Loca , Deum nemo vidit umquam3 Non videbit me homo de vivet 3 Jam si ubique praesentem con-

H iiij

203쪽

ID g M E N T r H u M A N Asulimus veritatem , cur tam same fallimur 3 Quare publicum illud lumen, in quo omnia contuemur , nemo fere percipit 3 Quod si ipsius veritatis lutace tam copiosa perfundimur , per fidem non ambulamus, sed per speciem: neque in speculo, aut aenigmate, sed in seipso clare, dc perspicue DeuS cernitur. Quid etiam est, quod beatitudinem nostram remoretur 3 Jam immutabilis veritas omnibus incomta mutabilia vera cernentibus tanquam

miris modis secretum, Sc publicum lumen praesto est , ac se praebet communiter. Postremo lumen illud in

quiddam homini congenitum , Sc na turale , an supra omnem naturae o dinem constituitur 3 Quid , rationes illae aeternae an nobis dumtaxat, tum cum intelligimus assialgent Z an menti fixas velut sui figuras, Sc charact res impressere an potius nobis praesto simi , cum ad eas nos conVertimus

VIII. Quid nonnulli , Sc ij qui

dem non mediocres Philosophi res pondeant scio , aeternas Veritatis re

gulas , ideas, ac Deum ipsum intulia

204쪽

L 1 AER SECUNDUS. I Ttiva , & immediata quadam cognitione a nobis utcumque conspici: Cum mens ipse Veritate formetur, ac

res intelligibiles per seipsas percipi

queant, neque ullis imaginibus exprimantur. Sola quipse corpora per distinctas a rebus ipus imagines cognoscimus. Quae porro imago Verita--tem, aut dilectionem , aut aeternitatem exhibeat 3 Itaque veritas ipsa ut putant, menti nostrae imprimitur :tum ut lux quaedam, quae adjuvat mentis obtutum : tum ut species quae

intellectum perficit & sigillax ; quamvis instar accidentis non inhaereat.

Nam lux illa qua mens humana itilustratur, Deus est. Nec aliunde ipsa Veritas quam per seipsam cognosci- ilia' tur. Humanis quippe mentibus nulla

interposita natura praesidet, nec esse utilitate in animo potest , nisi videatur. Sensu enim corporiS quaecunque attingi- mus, forinsecus nobis offeruntur; & ςς ideo licet quoque res alienas oculis scCernere , cum earum, Vel ejuS Re- neris nos nihil habeamus. Qu*d au- rem intellectu capitur, intus apud

205쪽

Augu

alibi.

,, aliud est, quam Videre. Nec idcirco se jam beatitudinem sumus assecuti, etiamsi veritatem , aut Deum ipsum nunc mente contingimus. Cognitio quippe illa est tantum inchoata, non persecta. Non enim pro inundantis fontis largitate , sed pro nostro m dulo capimus : illius dumtaxat corpuscatione perstringimur : sed corporis onere gravati statim ad solita delabimur. Noli quaerere quid sit veritas. Statim enim se opponunt caligines imaginum corporalium per nubila phantasmatum , Sc perturbant f se renitatem quae primo ictu diluxit tibi, cum diceretur veritas. Ecce in i so ictu , quo Velut coruscatione per- stringeris, cum dicitur veritas, manesi potes sed non potes: relaberis, in ista solita atque terrena. Quo tandem pondere , quaeso, relaberis nisi sordium contractarum cupiditatis vis

,, eo , & peregrinationis erroribus 3 IX. Q'apropter illa veritatis cogutatio transitoria est, & raptissime

fugit, nec permanet: & paucis in hac Vita contingit. Nam magis per fidemst quam per speciem ambulamus : vi

206쪽

- L 18gR s seu Nnus. I79gemus nunc in speculo , nempe in anima nostra, in qua divinae Trinita tis imago fulget. Ipsam quoque Trianitatem per obscuras creaturarum similitudines , tamquam per aenigmata utcumque clignoscimus a at saeculorum contextum, dc causas in summa rerum arce conspicere non Valemus.

Et licet nonnulli Philosophi potuerint aciem mentiS ultra omnem creaturam transmittere, dc lucem incommutabilis veritatis qu ntulacunque ex parte contingere: non idcirco quae i, vi ta facta sunt omnia in illa luce conspe- Trin. xerunt. Numquid enim quia docu mentis certissimis persuadent aeternis rationibus omnia temporalia fieri, propterea potuerunt in ipsis rationi qbus perspicere, vel ex ipsis colligere, quae sint inimalium genera, quae se- mina singulorum in exordijs , qui modus in incrementis, qui numeri per conceptus, per ortus , per aetates, per occasias, qui motus in appeten- με dis quae secundum naturam si int Fgiendisque contrarijs 3 Nonne ista ερ omnia non per illam incommutabi-

lem sapientiam, sed per locorum &

207쪽

s8o DE MENTE HuMΑkΑtemporum historiam quaesierunt , ab

alijs aperta, atque Conscripta crediderunt 3 Quare multa quidem Vera , Sc ipsam adeo veritatem mentis as pectu contuemur , necdum tamen beati sumus. Non enim adest beatitudinis status: sed momentanea summae veritatis contemplatio. Nam cognoscimus tantum ex parte, nondum docuit nos Spiritus omnem Verita-us d γγ xem. Neque in ijs manemus, sed velut eate- acie ipsa reverberata repellimur, Sc fit ili4 is retiaon transitoriae transitoria cogita- ,, tio: non enim possumus carnis disrup- ,, ta cgligine penetrare in aeternum sis di, renum , unde utcumque fulgent ista di, quae transeunt. Nec demum scriptu rarum oraculis adversari videntur qui ista sentiunt: fatentur enim Deum in hac vita videri non polle. Siquidem plenitudinem divinitatis ejus nemo conspexit, nemo mente , aut oculis comprehendit. Non enim Deus, ut , , ex Ambrosio citat Aug. in loco vitari detur , sed mundo corde , nec cor- poralibus oculiS quaeritur , nec cir- ,, cumscribitur Visu, nec tactu tenetur, M nec auditur astatu , nec sentitur im

208쪽

LIBER SE cu Nous istcessu. Itaque Deus invisibilis dicitur , αε

- ne corpus esse credatur : non quia cor-

da munda suae substantiae contempla- ςqtione fraudavit. At lucem inhabitat inaccessibilem. Est quidem inaccessi- ας bilis. viribus nostriR , acceditur avia solem muneribus suis. Quid enim mens magis novit, quam id quod sibi praesto est 3 Quid nobis praesei is , quid certius quam Deus in quo Vivimus , moVemur, de sumus 3 Sc certe propinquior est nobis qui fecit, quam multa quae facta sunt: unde recte cul- pantur in libro sapientiae inquisitores hujus saeculi. Si enim tantum, inquit, potuerunt Valere , ut possent aestimare feculum, quomodo ejus Dominum non facilius invenerunt Ignota enim sunt

fundamenta terrae oculis nostris , Scqui fundavit terram, propinquat mentibus nostris.

X. Neque tamen nobis ita blandiatamur quasi jam Relicitatis summa nobis contigerit, ubi deum mente attingimus. In hanc lucem diutius defige

re oculoS mentis non valemuS, cito

ad familiaritatem tenebrarum quasi fatigati convertimur ; rapidam illam

209쪽

coruscationem Vix perferre, nedum frui inhaerendo possiimus. Falsis ima ginibus , quae per sensus irrumpunt, deludimur. Postremo Trinitatem cujus plena visio est semina scelicitas , fide tantum, non intellectu percipimus. Divinae adeo cognitionis quodam Velut rore aspergimur, nondum Thaa. si ad c tis ubertatem perVenimus: ra-3s- in dius per obliqua, & per anfractuosa 'μμφ' , M cor tenebrosum missiis est et ,, mundus ipsam lucem videbis, cui via ,, dendae. fruendaeque mundaris. X I. Frustra vero quaeritur , utrum lux illa sit intra naturae ordinem, &mentibus nostris congenita. Cum nihil sit ex mente Aug. quam Deus ipse , qui est lux vera , ex qua omnis ,, ratio nostra accenditur. Unus est om- is nium magister qui docet hominem is scientiam. Quis enim docet nisi sta- is bilis veritas λ Admonent quidem nosis homines, sonus Verborum aures percutit; sed cathedram in Coelo habet, ' qui corda docet. Est quaedam mentibus nostris lux insita , seu naturalis perspicacitas, seu congenita principio-Tum notitia. Sed ut sinceras veras

210쪽

ρ LiagR s Ecu Nnus perspiciamus rationes, necesse quidem videtur ut ipsa incorruptibilis veritas nos doceat. Solus est magister inte rior , qui etiam exterior tactus.est ,

ut nos ab exterioribus ad interiora rea Vocaret. Cum enim forinsecus bene admonentem judicio non errante approbamus , quid aliud quam aeternum lumen magistrum nos habere testamur' Nec forte S. Thomas diversium sentit, cum satetur cuncta cognota in rationibus aeternis , ut in cognitionis

principio. Quia per sigillarionem di

vini luminis in nobis omnia demonDirantur. Lux igitur illa, qua mens signatus, de illustratur, Deus est, qui cordibus nostris illabitur, qui invisibiliter Sc ineffabiliter, Sc tamen inia telligibiliter lucet: mens vero nostra, vel intellectus est velut oculus animς, sed lumen non est. Quid autem pro

dest patens, & semis oculus, si lumen desit 3

cc I p. q. cc D

SEARCH

MENU NAVIGATION