De mente humana libri quatuor in quibus functiones animi, vires, natura, immortalitas, ... pertractantur. Authore J.B. Du Hamel P.S.L

발행: 1677년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

r' DE MENTE Hu AN Aquitur Hemicus, sive exemplar rerum,. imprimat ipsi menti verbum, seu per- ' ceptionem simillimam veritati rei ex- ' tra constitutae. Quatenus scilicet ve- ' ritas ipsa continet in se ideas, Sc re- ' gulas aeternas, dc expressivas omnium ' rerum similitudines , quas imprimit ' conceptibus mentis, per quas etiam ' sigillat, Sc characterizat ipsam men ' tem imagine sua expressiva , sicut an-φ' nulus ceram ; quae figura, aut imago ' non migrando, sed tamquam impr'

mendo transfertur. Neque enim, ut diximus , perfecta mentiS cum re cognita assimilatio, aliunde duci potest, quam ab exemplari aeterno , quod est expressissima rei similitudo , nulla ex parte dissimilis, cujus participatione,

dc imitatione res ipsa ut essentiam , ita veritatem suam consequitur. Nam eatenus est vera, quatenuS suo exemplari consonat: falsa erit, si ab eo defecerit. Quocirca ex idearum luce oritur in mente nostra sincerae veritatis fulgor. Species quidem a rebus accepi animum, ut Vulgo creditur, informant, ut conceptus suos exprimat. Vix enim

potest animus cogitare, nisi quasdam

222쪽

L1BER SE Cu Nnus. I9s imagines, aut impressiones a rebus

ipsis hauserit. Hinc sensuum minis Iterio mens indiget, nec fere quicquam lpercipit corporeum sine phantasmate, l& specie ab objecto mutuata. Sed ltamen nisi hae species luce idearum lillustrentur , omnis cognitio nostra imperfecta, obscura, incerta, & umbratilis futura est. Siquidem , ut saepe diximus , rationem nostram supremo lumine accendi, ac divinis exemplari- lbus coaptari necesse est, ut purissi- Imam , & constantem veritatem assequatur. Sic enim cogitatio nostra adivina arte, quae plena est rationum viventium , formata, erit Verbum VeritatiS.

X. Species itaque vel imagines a rebus acceptae imperfectam duntaxat, Ela velut materialem similitudinem g runt. Hinc cognitio rudis, & obscurior exsurgit. Sed ultima perfectio , similitudo absoluta ab aeterno exemplari desumitur. Sic aeterna rerum Veritas exterius admonet per imagines a rebus desumptas , 8c menti infixas;

interius docet per illam similitudinem, qua rem ipsam produxit, ut disposi-

223쪽

loco cita

196 DEMENTE Hu MANAtio cujusque rei in esse, sit sua dispositio in veritate , & cognitione. Nam ut prima veritas sigillavit rem Veritate quam habet in essendo , ita sigillavit eam veritate quam habet in cognoscendo. Multa in hanc sententiam docet Gandavensis , quae Vera sint an falsa, nihil disputo. Sunt certe probabilia , atque argumentorum quibus animorum incorporea, Sc incorruptibilis natura suo loco demonDirabitur , latices uberrimos suppeditant: nec tamen ex ijs divinas ideas , vel Deum ipsum nos intuitive contemplari, recte colligitur. Quamvis enim divina , dc primitiva exempla ria cum imaginibus per sensuum aditus immissis , ad cognitionem ferine

uti lux cum coloribus conspirent ; nec imagines tamen , nec ideae a nobis ut objecta quaedam cernuntur. Verbum, seu conceptus , qui ut nonnullis videtur , ex utrisque dimanat, cognitionem mentis sistit: est enim perceptio nostra ipsius rei cognitae imago. In hac denique supremum exem

plar , tanquam sigillum in imagine quam impressit, conspicimus.

224쪽

L1BtR SECUN Dus. I97 .XI. Ab ea utique sententia non abhorrent Mystici omnes qui Deum ilia labi in mentes nostraS alterunt: adeo ut cum ijs intime uniatur, δί essentiam animae non accidentis aut formae titulo , sed ut actus purissimus, non immixtus , sed completus perficienS , non informan S compleat. ILlapsus porro ille a Ioanne Gersone P pytisi

lanitur , plenum luper animam Interius exteriusque dominium. Hunc solent exemplo ignis ferrum penetran ii S explicare ; nam ignis ferro adest intime, idque subigit, actuat, duritiem calore suo resolvit, & in seipsum quodammodo transmutat. Ita solus Deus potest in animam sic illabi, ut perfecte ei dominetur , ac sui participatione eam Dei formem efficiat; non existentiam modo, & vitam largiatur , sed etiam facultates, & actio neS promoveat. Atque ut loquitur Nazianzenus , principalem animi partem a vitiosis assectibus expurgatam cicollustret, quantum Oculorum aciem Gotat. pexstringit celeritas fulguris citissime cis3- fugientis. Non enim illa coelestis tr radiatio, aut divinus contactuS, Ut cum

225쪽

i98 DE MENTE HuMANA Dionysio loquar, sopor, quies, Opculum animi, caligo praefulgida, vel si quae sit alia vox mystica, quae uniformem , & simplicem veritatis intuitum exprimat, stabilis est, seiu mox

instar corruscationis, ut illuxerit re- Gerson sorbetur , & involvitur nubeculis ς' η' phantasnatum. At seb vereor ne paulo secus evadam : Philosophiam enim naturalem, & rationalem , non Theologiam mysticam tradere institui.

CAPUT SEXTUM.

De cognitione principiorum , ubi de remini centia Platonica.

I. V X ijs facile intelligitur inconta

cussam principiorum vel axiomatum veritatem non a sensibus , sed ab ideis rerum clare & distincte perceptis duci oportere. Neque enim imductione sola , uti a viro doctissimo observatum Video , aut multis experimentis ab ineunte aetate sensuum.

226쪽

testimonio roboratis , mihi certum est totum esse majus sua parte : Κd ex totius & partis ideis clare intellectis: totum majus esse sua parte , statim elucescit. Nam quod idea , aut perceptio manifeste complectitur, id de re dici, aut praedicari posse , Ut generale quoddam principium mens ipsa dijudicat. Sic triangulum esse figuram, binarium esse numerum parem dicimus , quod in definitione trianguli figurae ratio, ut in idea binarii ratio numeri paris sit comprehensi. Cumque id ipsium statim occurrit

menti etiam mediocriter attendenti, tum id axioma, aut principium nominatur. Quale est illud , si aequalibus

aequalia addas , omnia erunt aequalia.

Hujus quippe propositionis veritas lucet ipsis per se : neque opus est aliunde arcellere ideam aliquam , quae eX- trema propositionis connectat: quod in demonstratione accidit , de qua suo quidem loco. Quare mens de V ritate axiomatum certa est , quod ipsi ad cognitas ideas attendenS, attributum in subjecti idea comprehendi clare percipiat: non quod inductione

I iiij

227쪽

oo DE MENTE HuMANA quadam rem ita se habere certior facta sit. Neque enim totum esse majus sua parte, tam constanter asserit , quod ita esse varijs experimentis edocta fuerit. Nam quae inductione colligimus , eadem maxime probabilia esse judicamus : & infinita quotidie inductione certa nobiS videntur, quae aliis tamen experimentis falsa deprehendimus. I I. Quis non inductione quadam sibi persuaserit calorem dilatare , frigus contrahere re tamen attentius perspecta compertum est aquam con-- gelatam in amplius spatium extendi. Mitto hujus generis exempla, quibus recentiorum libri referti sunt. . Princi pia quidem inductione, dc sensuum testimonio explicantur e cum eorum Veritas non a sensibus,sed a luce ipsa, vel evidentia perceptionum , Sc attentione ad ideaS, quaS menS complectitur , sit repetenda. Qu9d forteiaon ad principia tantum , 1 d ad demonstrationes quoque pertinet. Quae enim a Geometris demonstrantur circuli proprietates , easdem habemus exploratas ; cum ad ea quae in idea

228쪽

L1BER SsCuNDUS. 2CI circuli comprehenduntur attributa , quaeque erant quodammodo involuta attendimus , Sc velut complicata evol

ΙΙΙ. Itaque illud tanquam persipicuum, atque ab omnibuS fere concessum supponimus , nos initia quaedam & velut semina scientiarum ab Autore naturae accepi ile. Nam princia pia quae sunt, naturali quodam lumine percipiuntur, nec laboriose addincuntur, neque oblivione deleri ponsunt ; nec demum eorum veritas 1 sensibus , qui rerum naturas non per- .cipiunt , ullo modo desumitur : sed constantiorem dc firmiorem , quae cumque sit illa, causam habet. Jam non quaero utrum lux illa in mente fulgens , qua Veritas principiorum cognoscitur, nihil sit praeter nativum intellectus lumen; an ab intellectu quodammodo distinguatur: cum illum ad cognitionem quarumdam propositionum determinet, quae demonstrari nequaquam pollunt: maxime cum im men intellectuale vagum sit, Sc indeterminatum , nullis velut cancellis cir

cumscriptum. Quod si igitur habitus I v

229쪽

xo1 DE MENTE HuMANA facultatem determinat , eamque ad agendum promptiorem essicit; illud nonnullis placet,eam de qua loquimur intelligentiam, quae communeS qua dam propositiones in conspectu mentis ponit, habitum esse , eumque nobis congenitum. Nam si terminos sensuum ministerio addiscimus, non Continuo rerum naturas , nedum ipsam veritatem, quae tam manifeste in ijs principijs lucet, a sensibus mutuamur. Nec demum illam axiomatum veritatem ratiocinio colligimus; cum omnis demonstratio ex ijs principijs profecta, in ea tandem resolvatur. Omnis quippe discursus est velut quidam animi motus , qui circa aliquod immobile perficitur. Id cum in cael ris omnibus, tum maxime in discipli-l nis Mathematicis videre est, quarum demonstrationes ex principijs adeo perspicuis eruuntur , ut nulla ijs Ar

i gari fides possit. I V. Qu'circa lux illa in qua principiorum veritatem contuemur, studio,& labore non acquiritur ; sed insita nobis videtur a natura, & impressa. Et certe ut omnis actio voluntatis ex

230쪽

L1BER s EcuNDus. Io3 ultimi finis amore proficiscitiar ; sic nulla scientia aut cognitio ex princi piorum intelligentia non oritur. Utrumque in nobis Auctor naturae inseruit, qui posuit in visceribus hominis sapientiam, & semina virtutum nobis indidit: adeo ut veritatis certitudo , dc manifestatio non alitinde quam a prima Veritate, quae in mente nostra sicut in speculo fulget, duci

videatur. V. Verum adhuc in confess1s moramur. Plerique enim omnes fatentur divinae sapientiae radiis mentem noctram collustrari , nosque adumbratas rerum intelligentias animo, ac mente concipere; anticipationes veri, Virtutum igniculos a natura datos fuisse, quibus ratio instructa longius excurrit. Nam judicat, conjicit, argumen latur , refellit, disserit , colligit, aut concludit, dummodo ordine, & qua

si per gradus ex ipsis principijs pro

grediatur. Quemadmodum enim cum oculorum aciem in rem aliquam defigimus , tum quae Vicina sunt, eodem obtutu percipimus : sic ea vi mens

pollet, cum principium aliquod acrius

SEARCH

MENU NAVIGATION