De mente humana libri quatuor in quibus functiones animi, vires, natura, immortalitas, ... pertractantur. Authore J.B. Du Hamel P.S.L

발행: 1677년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

Dg MsNTE HuMANA ex uno in aliud corpus commeare ne quit. Corpora igitur sunt alia aliis velut Occasiones motuS, ut Varie 1lbi occurrunt aut colliduntur ; quod ea sint impenetrabilia ; ac motus ex alijs in alia varie comm et.Neque is tamen a corpore, sed a causa omnium principe, quae corpus esse non potest proficiscitur. Sic motus quo index in horologio horas designat,ex rotis quae se mutuo stringunt: prima omnium rota circa quam funiculus involuitur, quique paulatim se se explicat, ex lamella chalybea, quae se evolvere nititur; Iamella porro non ex se, sed a tenui ut diximus , & fluidissima substantia agitatur ; haec denique a primo omnium motore vim omnem suam ac motum repetit.

VII. Cum itaque per analysim quiddam inventum est occultius, ne forte error obrepserit, solent Geometrae per synthesim , quae est doctrinae methodus, quaeque a simplicioribus ad magis compossita progreditur, demonstrationis viam retexere : ut Arithmetici additione utuntur, quo fiant certiores, an recte inita fuerit subductio

362쪽

LIBER ΤERTIus. 337 ductio. Per synthet sim ex partibus totum, per analysim , ex toto dc partibus aliquot jam cognitiS, quod re liquum est inquirimus. In synthesi

axiomata quaedam communia, tanquam primas Veritates praemittimus,

ex quibus id quod volumus, concludi Iossit; in analysi non tam ad genera ia principia , quam ad ea quae rei propositae sunt propria dc perspecta attendimus. Sic in exemplo mox allato per synthesim idem demonstrabimus, quod per analysim detectum fuit: Motum a materia non proficisci. Quod res ex se non habeat id quod potestamittere,integra manente ipsius rei natura. Sed corpus quod ante movebatur , potest eo motu carere : cum

tamen idem maneat quod prius e Nullum igitur corpus ex se ipso

movetur. Praeterea actio ab eadem causa continuatur, aut conservatur ,

a qua primum est profecta : motus est actio quaedam : ergo eadem causa quae primo produxit motum, eundem ConserVat, & tuetur, aut potius indesinenter procreat. V III. Fateor equidem hanc de-

363쪽

DE MENTE NuMANA monstrandi rationem magis patere re.

prehensioni. Quod enim in univer sum asseritur, exceptioni persaepe lo. gum praebet. Unde quis forsitan pocset excipere, motum nulli corpori esse essentialem, sed naturalem, & corpo

ri ita consentaneum esse posse, ut corispus semel motum continenter mo

veatur, nisi quae causa obstet extrariat praesertim cum res quaeque , ut scite Cartesius observat. in eodem statu permaneat, dum ab alia causa detur. betur. Ut circulus cerae imprellus, in aeternum manet circulus, nisi quid aliud hanc figuram mutet. Cum a tem Cartesius hanc legem naturae ex

immutabilitate Dei repetit, quid sibi velit, non satis intelligo. Verum illud alio loco reiecimus. Sic forte quis

dubitaverit , an modus excepistus in corpore sit actio quaedam , aut corpus ab alio corpore moveri non queat.Cur enim, inquiet aliquis, non potuit Deus eam vim corpori,

bus tribuere, qua se , & alia corpo .ra moveant λ Sed in ijs longiores sumuS , quam necesse est: nec dubita mus quin adversus eas exception

364쪽

L1vER TERTIus. 33'multa regeri possint.Hςc tantum exempli loco attulimus. Utramque demonDirandi rationem analyticam & syntheticam magnum ad occultior rerum causas detegendas, dc demonDirandas asterre momentum constat.

Analysim quidem a Cartesio, & ijs

qui eum sequuntur, pene solam usurpari video: quae cum in Mathematicis sit fructuosissima, ad Physicam etiam transferri utiliter potest , dummodo inductione ipsa roboretur. Nam si omnis absit inductio, dc ex aliquot Phoenomenis statim hypothesis , aut Systema aliquod fabricetur, unde ad explicationem aliorum effectuum delabamur ; cavendum subinde est ne idola potius mentis nostrae , quam

rerum ideas, δί naturam ipsam consulamus. Neve commenta nostra n

bis plus satis placeant,& quisque sibi

hujus universi typum, aut modulum, ut libuerit exaedificet potius , quam naturae viam persequatitu: quod experimentis tantum, δc ratione consequi poterimus. IX. Non aliud quam motus exem plum in hanc rem afferre velim. H

365쪽

3 o DE MENTE Hu MANAjus Analysim pulcre Cartesius

explicat , tanquam totius Phusices fundamentum. I. Motus nihil eme videtur , quam corporis ex loco in locum , seu ex vicinia corporum quae circumposita fiant, transsatio. 2. Circumjecta Vero corpora tam moveri cum ipso corpore , cui motum tribuimus, quam corpus ipsum ; cum ab ejus vicinia aeque recedant. 3. Pi cem adeo qui nobis immotus Videtur, quod labenti flumini obssistat,tam moveri , cum alia atque alia aqua eum

circumfluit, quam si huc illuc proprio

agatur motu : neque enim motuS corporis ad remota, sed ad vicina corpora est referendus. . Contra navis vel rapido flumine delata , proprie non movetur, cum eundem situm, eandem positionem servet, cum aqua circumfluente. 1. Corpus semel motum , quantum est ex se , indesinenter movetur , nisi motum suum in obsitantia corpora transferat. 6. Si in majus corpus aliud minoris molis impingatur , illud motuim suum servabit illaesum ; cum plus resistat per qui tem corpus mole majus .Supponit qui

366쪽

L1BER TERTIUS. 3 Id 2m Cartesius corpora omni ex parte dura, quorum partes nullae flecti pos sunt , aut comprimi ε, cujusimodi nulla sunt in rerum natura. Uno Verbo in corpore nihil aliud quam dimensiones considerat ; non flexibilitatem partium , qua comprimi aut resilire

pollunt; nota alias materiae conditiones quae solent intercedere. 7. Itaque minus corpus in majus incurrens cum eadem motus quantitate resiliet: fortior enim est quies in majori, quam motus in minori corpore;& aocto motu in parvo corpore , Crescet eadem proportione resistentia in majore. Sic spectata corporis Sc motuS ratione, numquam majuS a minore moVebitur : tam enim quies positivum quiddam est , quam motus. 8. Quod semel quiescit, nunquam mOVebitur, nisi de suo statu a validiore causa d turbetur : res enim quaevis in eo statu manet, in quo est, nisi aliunde status

ille varietur. 9 . Quare corpuS non movetur nisi motu qui ab alio corpore tranSfertur ε, dc quantum motuS im pulso corpori accedit, tantum alteri decedit. Nam ut materiae , sic motus

P iij

367쪽

3 a. DE MENTE HuMANA eadem semper manet quantitas quae ab initio fuit procreata, quaeque nec augeri nec minui potest. Unde si corpus in subduplum incurrat, subduplum quoque sui motus in id trans. feret , quo eadem celeritate simul

progredi possint. Quod si ex. gr.

corpus incurrens Ιχ. gradus velocia talis itabeat, quatuor gradus suae Velocitatis subduplo corpori impertiet: jamque cum octo gradibus residuis, tam celeriter progredietur, quam corpus su uplum cum quatuor gradianus. Io. Corpus omne in orbem actum , quantum potest a centro recedere nititur, dc motum secundum rectam lineam assectat: ut videre est in pulvere, aut aqua, quae celerrime agitatae rotae imponitur ; aut in funda circumacta quae a lapide tenditur ; a que ubi datur exitus, secundum re tam , quae tangit circulum, emittitur. II. Determinatio motus diversa esta motu. Sic cum pila occursu pati tis resilit, idem manet motus: sest alia est ejus determinatio. Hinc motus dicuntur compositi, cujus diversae sunt determinationes. Sic motus per diag

Diuiti se by Cooste

368쪽

Lia ER TER τι us. 343nalem quadrati compositus concipitur ex duplici motu per utrumque ruadrati latus, quorum unus perpe icularis , adier horizontalis dici potest. Sic globus qui ex summo navis celerrime actae malo decidit, componitur ex motu navis horizontali,&perpendiculari lapidis, quo deorsum nitituriunde lapis E summo mali in nave incitata ad pedem mali decidit. X. Haec atque alia ejus generis plurima cum Cartesius, tum alii recemtiores Philosophi per Analrsim comperta de motu explicant. Quae si

cum experimentis convenirent ,

nihil asserri posset 'promovendae Ph3sicae utilius. Sed pleraque videi

tur non omni eX parte Vera , neque

hic locus postulat ut haec ad vivum lIesiecem : cum eo tantum attulerim

ut ostenderem Analysim in Physicis fluxam esse, dc incertam, nisi indu tione ipsa firmetur. Ac primo quidem lmotum non esse relationem tantum,

sed cum actione esse conjunctum , sorte quis merito contenderit. Neque id concedet nihil amplius in motu esse quam in quiete;cum res quies.

P iiij

369쪽

3 MENTE Hu MANAcere concipiatur, si nihil ei praeter sui conservationem adjectum fuerit : ac moveri non possit, nisi quiddam et , quodcumque sit illud , accesserit. Atque ut verum sit corpus ad quietem & motum, si gravitatem

omnem, Ec Omnia quae circunstant corpora , cogitatione detraxeriS, Omnino esse indifferens : ut si globum in vacuo liberum fingas, is profecto

quiescet: cum nulla sit ratio, cur huc potius quam illuc feratur. Nec ex quiete se se ad motum determinare poterit ; uti nec quiescet unquam , si semel moveratur. Ex hoc tamen non conficitur n1hilo plus esse in motu ,

quam in quiete. Ne illud quidem in

animum postumus inducere , ripam mminis tam moveri, quam aquam ipsius fluminis;aut navem a fluvio delatam stare, aut piscem qui nobis immotuS Videtur , cum ad ea quae sunt immobilia comparatur , omnino mo- eri: cum alia atque alia subinde aqua perfundatur.Ista quidem credere mens recusat. Neque id probabilius videtur, majus a minore corpore loco moveri non posse, si ratio tantum

370쪽

LIBER TERTIus. 3 saut molis, aut motuS habeatur; cum Jexperientia & ratione constet, corpus vel mole maximum , a corpore quantumVis parvo moveri, si quantum m les unius vincit alteriuS molem tantum celeritaS mΟtUS quo cOIpus par-i iVum agitatur, superet majoris resisse lientiam, quae infinita esse nequit. Et icerte primi elementi subtilissima materies , quae si Cartesio credimus , incentro cujusque vorticis viget, & secundi elementi globulos crassiores, ac totum Vorticem circumagit. Sed ista quidem ut volet. Illud magis ad institutum, quod motum eX uno corpore in aliud sic commeare statuit, ut aequa fiat utriusque dc impellentis &impulsi corporis celeritas. At videmus minorem cymbam occursu navis onerariae aut frangi, aut citissime promoveri ; neque post factam impressisionem motum ita distribui, ut eadem

celeritate utraque moveatur. Quamobrem vereor ne istae motuum leges

non tam a natura acceptae aut InVentae, quam excogitatae Videantur. Neque Id tamen negaverim motuum le

ges , ab omni hypothesi, dc experi P v

SEARCH

MENU NAVIGATION