장음표시 사용
371쪽
3 ς Da MENTE Hu MANAmento liberas considerari posse. Quae
utrum recte an secus fuerint constit tae , ex accuratiori istarum legum ex
mine , atque ex ipsis judicari potest
experimentis. Neque id inficior hanc a Cartesio calcatam primum viam ad occultiores motuum leges dignoscendas esse perutilem , quam paucis abhinc annis insignes Philosophi & Mathematici in utraque Academia Parisiensi δc Londinensi variis experimentis munierunt. Sed de his fortassis alio loco pleniuS.
De inductione in universum. I. x D unum restat ut de inducti
I ne paulo uberius dicatur 5c fusius: est enim ad Physicas scientias
imprimis necessaria;cum res sensibiles per experimenta dc inductionem ii Dis magna ex parte innotuerint. Neque enim alia ratione judicamus a rum V. gr. omnium corporum longe
ess e gravissimum , nisi quod inductio.
372쪽
ne facta nullum adhuc occurrerit, quod pondere aurum aequaret. Ea dem pene est ratio omnium quae sensu Sc experientia cognoscimuS. Verum dissimulare non possum , nuia quam magis nos errare, quam in falsis , aut imperfectis inductionibus. Ex integra quidem partium enumeratione licet summam , ut in additione Arithmetica, facere, & totum ex omnibus partibus colligere. At saepius ex aliquot exemplis universale quitadam colligimus; neque ad ea quae excipi possunt, seu ad contraria experimenta , quae instantiae vulgo dicuntur, satis attendimus. Ea quippe est ing nij nostri indoles , ut ex ijs quae in multis deprehendit, statim ad gen rates propositiones eluctetur;vel quod longum ei videtur, Zc molestum ire per singula , & partes omneS enum rare ; vel quod ad ea solum quae sunt vulgaria dc ante oculos posita atten dimus ; quae magis retrusia sunt, aut abdita relinquimus. Vera quidem inductio plurimis constat experimentis : ad ea descendere cum molestum nobis videtur tum abjectum. Sunt
373쪽
enim res in quibus experimenta Versantur , in materia demersiae , infra mentis humanae dignitatem positae, dc numero pene infinitae; quae demum vim ingenij nimia subtilitate frangunt. Quocirca haec ad scieatias via
per tot aetates trita non fuit; cum laboriosa sit 8c jejuna, quae animum ad sublimes veritates non erigit, sed ad praxim illiberalem dc taedii plenam nos deprimit. Ac longe praestabilius
putamus ad res Metaphysicas , dc memti attemperatas nos attollere ; ideas nobis congenitas considere - abstractas rerum Sc communes rationes evolvere; quam in observationum vel ex perimentorum angustias nos compellere: quae incerta sunt plerumque,& dubia, nec satis accurate fieri solent, nec bona fide referuntur. Quocirca haec veri inveniendi aut judicandi via quae experimentis Sc inductione innititur , tot difficultatibus est obstructa , tot imposturis exposita, ut vix spes aliqua Philosophiae instaurandae ex ipsis , quae fiunt experimentis afM-geat.
II. Ego quidem non is sum quio
374쪽
LIBER TERTIus. 3 9 nem philosophandi rationem experi mentis contineri putem. Sed tamen id mihi facile persuadeo, ad rerum sensibilium notitiam non posse , nisi sper observationes δά experimenta perveniri. Haec esse velut principia naturalis scientiae , quibus si destituitur , vaga est de incerta; loquacitatis multum habet, sed perpetua sterilitate
damnatur. Verum ut ratio sine ex-i perientia, velut navis sine rectore fluctuat , huc illuc agitur , de in seipsa
voluitur: sic de experientia, cui ratio non praelucet, Vaga est, de caeca ; nihil utile procreat, stuporem duntaxat &desperationem parit. Itaque non aiajicienda est experientia, non contemnendae observationes : sed certa ratione fieri debent, non impet9, non inconsalto. Id enim non experiri est . sed palpare in tenebris, atque in re bus nullius momenti tempuS dc op .ram consumere.
III. Quamobrem rationem simul de industriam una consociare opti nium fuerit: sic tamen ut ratio praeluceat. Neque enim debemus omnibus experimentis nimium confidere ,
375쪽
aut incertos rumores captare. aut fabulis pondus addere. Ac primum quidem certo ordine, fine, consilio experimenta sunt sacienda; eaque suis ponderibus appensa, aut numeris Vel dimensionibus definita esse debent,
quo certius de ijs judicium fieri pos
i st. Nec solum quae ad naturalem l pertinent historiam aut consuetum nal turae ordinem, observanda r Sed eal multo maxime, quae spectant ad rest mechanicas, ex quibus plerumque na-l rurae rerum magis abditae eruuntur. Nam ut exemplo utar Verulamij qui primus hoc argumentum tractavit uberrime . Ut ingenium cujusque melius in adversis , aut in perturbatione quadam insolita se prodit, quam ubi Omnia animo fluunt : Sic naturae Arcana longe facilius deprehendimus, ubi per ignem aut alia artis adminicula varie torquetur, quam si itineret quodam suo progreditur. Hinc disit tillationes chymicorum, resolutioneS, dc aliae hujus generis operationes multa ante incognita detexerunt. Sed
tamen hoc inter Philosophum de ar-l tificem mechanicum maxime interest,
376쪽
L1BIR TERTIus. 3s quod ille veritatis lumen , hic operis utilitatem potissimum quaerat. Is qui'pe experimenta non aliam ob causam facit. nisi ut destinato operi serviant Sed Philosophus experimenta plerum que persequitur lucida inagis quam fructuosa, quaeque minus fallunt, Mad causas rerum inveniendas plurimum conferunt. Jam ubi causae repertae sunt, ex his Sc nova opera, de magnae plerumque utilitates ducuntur. Experimentum igitur dicendum, non utique cum id casu quodam incurrit ; sed cum quaeritur , cum certo ordine digeritur, nec temere fit aut praepostere, cum ratio 3c lumen accendit, 3c viam commonstrat: tum enim ad propositionem generalem , aut commune quoddam principium recta nos ducit ex quo nova rursus . experimenta sobolescunt. Sic novis inventis vita humana locupletatur, Mscientiae incrementa sumunt. Nec ea tantum quae rara sunt Sc insolita Philosophus contemplari debet, sed ea 'multo maxime quae sunt ante oculos posita ; ut motus naturam Sc leges,
calorem, frigus, pondus Sc alia pene
377쪽
infinita, quae ut certa nobiS Sc con fessa plerumque omittimuS ; cum tamen his neglectis non sit majoribus locus. Postremo experimenta non in una re aliqua, ut in magnete, aut in aestu maris reciproco consumi debent. Nullius enim rei natura aperta erit, aut cognita, nisi cum alijs rebus comparata ; quaeque in una re se plerum que occultat, in alia se manifestam facit. IV. Recte quidem nos admonet Angliae Cancellarius, experimenta Variari, iterari, extendi, transferri, Rplicari oportere , quo utilius adhi- eantur, atque ex ijs certius fiat,
quid per inductionem colligi possit.
Quod quidem exemplis apertius quam longa oratione fieri potest. Ac primum a Magnete ordiamur , de quo Gilbertus , quique eum secuti sunt,
innumera pene experimenta fecere: dum ea variare, iterare , extendere voluerunt: nec tamen ea materies pe-
nitus ab ijs exhausta fuit .Nova quotidie dc mira deprehenduntur. No
tum est ex. gr. magnetem , aut Ver
serium sese ad polos mundi ita con-
378쪽
L1BER TERTIUS. vertere, ut nonnihil ab ijs deflc ctat adeo ut nunc temporiS Lutetiae uno pene gradu occidentem versus decli
net, cum ante aliquot annos ad orien
tem multis gradibus vergeret. Quare iteranda dc varijs in locis varianda sunt experimenta , quo certum quid de illa declinatione statui possit. Ex amico dc in Mathematicis pererudito accepi, qui nuper redij t ex Acadia,quae est Americae Regio, quo jussu Christianissimi Regis profectus
fuerat , declinationem magnetis eo loci esse Moc 36. graduum, eamque magis imminui visam quo ad Galliae littora propius accederet. Ac P. Grandamicus qui paucis ab hinc mensibus diem obijt , vir candidus juxta dedoctus , se certiorem ab amico suae societatis factum triginta abhinc annis , Kebeci in Canadensi Regione
eandem tum fuisse magnetis declinationem I 6. fere graduum , mihi non
ita pridem referebat. Qia' igitur quid liquere possit de illa declinationis inaequalitate , varijs in locis ac temporibus facienda erunt, de iteranda experimenta.
379쪽
V. Constans magis est inclinatio Versorij,seu acus nauticae, cujuS CX- tremitas ad boream conversa , linc plus deprimitur,quo major est loci latitudo , seu quo magis polus attollitur. Sed nondum accurate illa definitata fuit inclinatio. Machinam in hanc rem consscit idoneam Vir optimus P. Grandamicus : Acum chalibeam
in medio circuli in gradus divisi, &suo perpendiculo instructi libere sus
pendit: sic ut acus , dc instrumentum in plano circuli meridiani essent collocata : tumque nobis manifeste apparuit acum versoriam Parisiis tantum deprimi, quanta est altitudo poli, 9. fere graduum. Itaque id operae pretium esset , de ad rem nauticam non inutile ut idem experimentum in diversis locis fieret, quo constare ponset, an ubique eadem esset magia tis inclinatio, quae latitudo loci. Atiaque in in eodem magnetiS exemplo haeream: Notum est ferrum ab eo
trahi, tametsi quo id fiat modo, sit forsitan incognitum. Varianda est experimenti materia , dc inquirendum an Chalybs eadem vi non donetur :
380쪽
LIBER TERTIus. 33set si magneti non admoveatur. Et quidem ferrum 1 terra vim ad polos directricem haurire , jam Vulgatum .est Sc omnibus perspectum. Instrumenta Chalybea fabrorum , limaturam ferri quandoque ad se trahunt. Sed illud mirabilius, quod jam in libris de corporum assectionibus ut minus exploratum leviter attigeram, quodque ab insigni Mathematico D. Buot, ut certum , dc experientia comprobatum paucis abhinc diebus mihi confirmatum fuit: forfices, aut scalpella chalybea in fornace usque ad rubrum & ceraso similem colori rem ignita , tum in aqua frigida subito extincta ; mox igni reposita &recocta, dum caeruleum, aut paulo intonsiorem induant colorem, tandem in cote detersia Sc dealbata: si statim ferri aut chalybis lamellas aut secent,
aut proforent, tum ea vi magnetica imbui, qua clavos ferreos ad se trahant. Ex his fortasse suspicabitur aliquis , in chalybe ita praeparato siemeatUS aptari, ut aetherea substantia per eos ire & redire commodius pos sit: ita ut nullum a magnete essium
