De mente humana libri quatuor in quibus functiones animi, vires, natura, immortalitas, ... pertractantur. Authore J.B. Du Hamel P.S.L

발행: 1677년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

vium manet : sed liberum duntaxat externae substantiae commeatum prae

beat.

V I. Nec in materiali solum, aut en.

sectrice causa , sed & in ipsa dosi ,

seu quantitate experimenta Variare longe utilissimum fuerit. Neque enim si quid in minori quantitate recte procedit, idem quoque in majore succedet. Hoc quotidie experiuntur , qui venas metallorum probant: nam venam metallo foetam si in parva quantitate probaveris , sepe multum metalli dabit. Ubi major adhibetur quantitas , tum flamma vehementior majorem metalli partem depraedatur,& quod reliquum est , magis contumax fit, & durum. Eadem quoque ratione experimenta aut a natura ad artem, vel ex una in aliam artem transferuntur: sic enim artes paulatim excultae fuerunt, & a tenuibus ini-rijs pene ad summam perductae: dum experimenta alia ex alijs nata sunt. Quae & quanta ex Chymia V. gr. quae

ante annos Iso. erat fere incognita,non

modo in Medicinam, sed etiam in omnes prope artes quae circa metalla

382쪽

L1BER TERTIus.' 337 occupantur, commearunt 3 Ac nisi ea scientia impostoribus , & fumivendulis per tot annos praedae fuisset majora longe incrementa coepisseticum Vero nunc temporis cum in Gallia , Sc Anglia , tum in alijs Europet

regionibus a viris doctissimis & candidis tractetur, atque in perficiendis experimentis nec sumptus desint, nec industria , nec fides ; quid non de progressit non Chymiae tantum , sed totius Physicae experimentalis speranis dum estὶ

VII. Verum id non agimus, ut qua ratione experimenta fieri &tractari debeant, ut alia ex alijs nascantur , hoc loco doceamus. Sed illud duntaxat explicare VolumuS quo fieri modo possit ut ex varijs observationibus quaedam axiomata , aut principia eruantur , ex quibus rursus tanquam ex fontibus alia profluant experimenta. In hoc enim verae Lo

gices summa consistit : In hoc denique regressiis ille in scholis pene ii

cognitus , ab essectu ad causam, tum a causa ad effectum praecipue versatur: qui quidem regressiis aliud quid-

383쪽

318 DE MENTE Hu MANAdam est, Sc longe diversum a circulo l Nam a cognitione confusa quorumisi dum effectuum , ad cognitionem caul se primum confusam , tum magisl distinctam progredimur 1, hincque ad novam , 3c latius fusam effectuumi notitiam regredimur. Causam porro ex varijs experimentis primum obstu re & imperfecte cognoscimus : sed ubi diutius in illius contemplatione haesimus , atque ejus attributa per analysim expendimus , jam doctiores facti ad experimenta descendimus:

Τumque constantius & tutius operamur. Adeo ut via ad scientias non

in plano, sed in arduo sita sit : nam

ab effectis ad causas conscendimus, tum a causis jam perspectis ad effectus majore cum fructu & certitudia ne delabimur. Id unum imprimis c vendum,ne statim ad prima & nimis generalia principia evolemus: nam per gradus enitendum. Ac notiones illae nimium communes eu abstractae steriles plerumque sunt, & ad inve niendum prorsus inutiles. Quae velut in medio sunt axiomata, ad usum Vi-- plerumque sunt utiliora. Verum

384쪽

L1BER TERTIus. 3 haec praecepta nisi quibusdam exemplis illustrentur, minus animum subineunt. Quo autem modo experimenis

3 ta extendi, promoveri, & transferri debeant ad veritatis lucem rebus in ferendam , multis exemplis proximo capite explicandis planum fiet.& m nisestum.

CAPUT OCTAVUM.

Qua ratione Philosophia naturalisper inductionem sit 8

movenda.

I. U M praecipuum scientijs proo is vehendis & utilissimum or- sanum sit Inductio, si modo cautebat& ex ordine, illud operae pretium facturi sumus, si hoc argumentat1onis genus a Verulamio tractatum uberrime. & ab alijs fere neglectum, quam poterimus dilucide & breviter explicemus. Est enim id Philosophiae experimentalis augmento si quid aliud, necessarium , ut notum sit nobis &perspectum, quae sint experimenta

385쪽

36o DE MENTE HuMANA facienda, quo fine , quibus ea modis sint adhibenda, quomodo ex iis

Axiomata quaedam, aut generatra notiones eruantur ; ac vicissim qua ra-

tione Axiomata ipse jam perspecta ad

usum Sc operationem accommodari queant.

I Ι. Hic itaque est praecipuus inductionis usus, ut ex Varijs experimentis, aut exemplis , quae instantiae solent appellari, judicium quoddam late fusum, dc universale efformetur: quod tum recte fit, cum forma ipsa , aut lex quaedam in dissimillimis subjectis eadem, & constans invenitur. Non quod rerum formae compositae, ut ita dicam, & concretae per inductionem cognosci facile possint: vix enim quaesit equi forma, aut ligni, aut metalli per inductionem nobis innotescet. Sed formae simplices, ut pondus, calor , fluiditas & aliae ejusimodi leges quodammodo immutabiles,ex quarum

complexu rerum formae magis compositae emergunt, perspectae haberi Eacilius possunt: uti jam alias de com-liosita auri forma diximus, quam Ve- ut per partes secare neceste est. Hanc/ fine

386쪽

LIBER TERTIus. 36I hanc enim animo consequi citius quis poterit, si formas simplices ex quarum velut congerie auri forma exsurgit, seorsium inquiramus , ut pondus , colorem flavum , ductilitatem , fixitatem in igne , & alias si quae sint

velut communes naturae legeS, quas

formas aut qualitates licet appellare :sed formam auri specificam quae in sulphure aliquo, aut tinctura quadam inesse fingitur, irrito labore perseque mur. Non quod cujusque corporis

Analysis, sive illa per ignem, sive alijs

& mechanicis fiat modis, non permagni sit usus , ubi materiae texturam inquirimus : sed quae per mentem fit separatio, cum Varia inter se experimenta conferuntur , aut natura magis composita in simplices & constantates resolvitur, multo majorem assertutilitatem. III. Cum autem eo tendat omnis inquisitio nostra, ut cujusque rei materialem aut essectricem causam, aut formam denique ipsam animo complectamur,. utilis quidem est cum materialis, tum esticientis causae cognitior licet eae fluxae sint 3c incertae rerum

387쪽

361 DE MENTE HuMANA

causae. Sed formarum contemplatio magis constans videtur, Sc latius patet. Nam leges naturae fixas 3c immutabiles comprehendit: cum causae eLfectrices & materiales nihil sint quam

vehicula formarum, quae tritum naturae in operando iter , & velut ejus consuetudinem ostendunt. Nec magnum ad rei occultioris cognitionem, aut ad praxim affert momentum unius effectricis causae speculatio, nisi pro gressum Sc viam naturae acriori animo intueamur. Quod non solum infossilium , plantarum , animalium diligenti indagatione usu Venit, qua ab ovo, ut loquuntur , seu a primis initijs per omnia incrementa ducen. da est: Sed etiam ubi formarum simplicium causas effectrices inquirimus, nisi naturae iter , & progressium diligenter persequimur, nihil agimus. Atque in hoc, uti jam innuimus, se

rique errore aut negligentia labuntur, quod naturas rerum intueantur, cum

jam sunt absolutae, aut post certas periodos, non prima rerum exordia,&progressus, qui sensus plerumque fugiunt, acri & intento animo contemplentur.

388쪽

LIBER ΤERTIus. 363 IV. Hanc igitur primam ad inductio-Iaem viam,&velut regulam statuamus; quam Baco instantiam viae appellat, qua videlicet naturae motus UsitatOS,& gradatim continuatos persequimur, dum ad formam ipsam perventum sit: ut in pulli generatione, sequenti tractatu planum fiet. Saepe rei generatio

pene momentanea est , atque nos informae notitiam ducit, ut in colorum mutatione cernimus. Sic aqua agitata in spumam albam, Vitrum contusum ex diaphano fit subito candidum. Itaque hinc colligimus colorem alesim non esse quiddam in corpore altius in fixum , sed ex luminis reflexione vegeta & aequabili emergere, ut suo loco expotuimus. Sic videmus syrupum

violae , additione salis aut liquoris acidi rubescere; cum fales lixiviales cujusimodi est sal tartari , viridem

syrupo colorem concilient: partium videlicet contextu mutato, luminis reflexio & color immutatur. Hanc formae alicujus dignoscendae rationem, migrantem instantiam appellat Baco; quod natura quaesita ex generatione, aut corruptione subita in quam mi

389쪽

36 DE MENTE HuMANA Rrat, Velut ex transitu ipso cognosci tacite possit. Nam si aqua agitata inspumam albescit , atque ubi spumae velut globuli detumuere, jam pellu-Cet: magno id est argumento albedinem tum emergere, cum lux ex infinitis vehit speculis integra reflectitur.

Non dissimili ratione lignum brassiliense aquam cui incoctum fuit, rubro colore tingit: haec scypho vitreo cum imposita fuerit, eique vel paululum aceti distillati assusum , in momento color ex rubro in palearem, qui succisum aemulatur , facessit. Ex tam sebita coloris mutatione facile colli-l gimus colores ex partium textura, & varia luminis reflexione pendere. Sed cavendum tamen ne effectricis causiae occasione falsam de forma ipsa opinionem induamus ; ut si albedinem ex globulis tantum tanquam e sphae ricis speculis reflecti statuamus, quod ij globuli in spuma , aut niVe apparreant : Aut si persuasum nobis ne rit albedinem e solis corporibus quae sunt diaphana, veΙ ex intercepto aere proficisci. Cum & cerussa, quae

nihil est quam plumbum calcinatum,

390쪽

LIBER TERTIUS. 3Θ& alia pene infinita corpora quae sunt opaca, Sc nihil aeris includunt, sint candida. V. Jam omnium potentissima cauta

effectricis inveniendae ratio ea mihi Videtur, cum una ex pluribus causis quae nobis assierunt ancipitem dubitandi curam, cum effectu aut natura quaesita indivulse adhaeret, altera non item. Haec est illa crucis instantia aBacone sic dicta, quod instar crucis in bivio ere Ee,qua eundum sit ostendato decisoria quoque ab eo dicitur, eaque ab Angliae scriptoribus multum est celebrata. Exemplum affert illustris author aestus reciproci maris ,

de quo fortassis alibi plenius. Aliud

exemplum proferamus, in quo instantia crucis aut decisoria usui esse ponsit. Quaerimus quae causa deorsum gravia praecipitet. An qualitas quaedam corporibus insita, an Vis terrae magnetica , an potius a circumfuso aere, Velae here protrudantur.Instantiam decisoriam videtur asserre experimentum a ClarisI. Hugenio in Academia Regia nobis coram factum

quod dilucide jam a doctissimo viro

SEARCH

MENU NAVIGATION