De mente humana libri quatuor in quibus functiones animi, vires, natura, immortalitas, ... pertractantur. Authore J.B. Du Hamel P.S.L

발행: 1677년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

Ds MENTE Hu MANAP. Rohauit descriptum , nihil necesse est hoc loco regerere. Id unum l addam quod insignis Mathematicus

D. Buot nos admonuit, pulverem ex cera obsignatoria , aut ligno graviore decisum in vase etiam aperto cum aqua agitatum,tum ad vasis latera huc

illuc disjici ; quod prae asperitate partium ab aqua vehementiuS mota quodammodo abripiatur. Sed cum motus ille vehementior resederit, tum aquae partes adhuc placidius comm tae pulverem ad partes medias propellunt. Cum enim motus aliquis in aqua perseveret, illius partes a centro vasis recedere moliuntur , & o vium pulverem Versus centrum propellunt , ac suo velut loco substituunt. Magno ut putant viri doctissimi argumento , gravia non sua sponte, non tractione quadam , sed circumfusi a theris motu , & velut impulsione quadam deorsum ferri. Contra D. Gerixe gravia trahi a terraaeirca suum centrum acta, ex globo sulphureo , cujus praeparationem longum esset

describere, fatis probabiliter videtur explicare. Nam globus ille circa suum axem rotatus, plumulas subjectas ,

392쪽

LIBER TERTIUS. 367 aut lupuli velut lanuginem in vase subjecto ad se rapit, ijsque corpus culis obducitur. Qua quidem ratione fieri putat gravia in telluris globum

celerrime diurna vertigine contortum,

quasi ultro delabi. VI. Atque hi sunt praecipui inductionis loci , ex quibus effectrices recrum causae eruuntur. Sed ut idemtidem monuimus , totius generationis velut seriem retexere, latentem rei

processiim, ut loquitur Verulamius, diligenter δc caute expendere oportet; nec solum in rerum quae concretae dicuntur, & compositae , sed etiam in formarum simplicium procreatione occultum illum naturae progressum sequi debemus. Exemplo sit aquae congelatio, cujus initia progrensum certa ratione dc methodo mihi vid tur consecutus Vir Clarissi. si1 quis alius, in Mathematicis ac Physicis exercitati stimus : quemadmodum n per in Mercurio philosophico disertatissime explicatum vidimus. Scyphus VitreuS pene aqua plenus acri frigidissimo fuit expolitus. Primo V

lut fila oblonga, tum lamellae in gelu

393쪽

concretae apparuerunt. Cum maxima ex parte aqua esset congelata, quae fluida Sc nondum concreta erat, medium pene locum obtinuit. Ex ea Moque plures . bullulae identidem Crupere; tumque aqua per foramen in summa parte conspicuum sensim exire Visa , quae tandem in glaciem , velut in tumulum altiorem assurgebat. Cum itaque foramen illud quod aqua sibi aptaverat,. occlusum fuit, glacies ipsa ultro fracta est Sc divisa , idque sere in medio schyphi. Ex hoc quidem congelationis progressit illud planum Videtur, quod partes aquae multum substantiae tenuis Sc aereae intra suos meatus recondant: eaque videtur in duplici genere constituta: alia quippe est acrea, quae in fundo vasis aqua pleni, Sc prius ignis calori admoti manifeste se prodit , & diu perseverat , etiam amoto Vase; tum enim infinitas bullulas licet conspicere: alia est subtilior Sc aetherea quaedam substantia, quae in liquoribus

regnat, etiam cum omnis aer vel caloris vi, vel alia ratione, ut in machina pneumatica fieri alio loco di

394쪽

. LIBER TERTIu S. 369tum est, omnino est exhaustus. Cum .enim e vase vitreo , seu recipiente, quod erat aeris eductum fuit , ex

aqua vasculo contenta aer confertim , de bullarum specie sursum elucistatur , tuinque aqua videtur ebullire, quod aeris particulae prius comprese ae sublato externo aere sese in majus spatium explicent. Sed ubi nullae amia plius ascendunt bullae, si vel leviter malleo Sc crebris ictibus ipsius machinae basim percusseris, statim infinitae oriuntur bullulae . quae instar scintillarum micant, atque omnem saepe aquam quodammodo opacamessiciunt. Sic aqua fervida, quaeque per horae quadrantem igni admota ebullierit, & crassorem aerem vi caloris ejecerit, ubi intra machinam

reponitur, quantumViS aerem exhaurias , nullas fere emittit bullas : sed lpercussa ut diximus , machina , eum lrepente coruscationes illae , aut cre- thrae bullulae erumpunt , quae non

ex coeli sti Cartesij materia cuncta penetrante, sed ex materia quadam aerea δc subtili, prodeunt , quae Visua elastica donatur. Et sane illud

395쪽

no D v MENTE HuMANA speculatione dignum, quod exhausto

aere aqua tubo contenta in vas sub-.jectum decidat, quod a circumfuso aere non amplius rustineatur. Sed i men ubi major pars circum fusi aeris fuit exantiatus , si vel gutta, ut ita dicam , aeris per rubum aqua plenum esseratur, aquam ipsam vi sua elastica deprimet. At si aqua longiore mora in exhausta machina omni aere fuerit expurgata, manet aqua in tubo pensilis : tametsi ab aere circumfuso non sustineatur , seu ita adhaereat vitro ut ab eo divelli non

possit, seu alia ratio subsit nobis occultior. Utcumque ea res sit, id videtur certum , aquae vel liquoris cujusque fluiditatem ab aerea, aut po xius ab aetherea subtilique substantia proficisci, qua scilicet minutae & im ensibiles aquae partes indesinenter agitantur. Cum autem prae frigore motus ille cessat , tum partes aquae& durae , & rigidae fiunt. Interim conclusis aeris guttulae dilatantur in majores bullas . quod ut mihi quidem videtur, ab incumbentis aeris

Iressione sint liberiores. Hinc plus

396쪽

. LIBER TERTIUS. 3 Ispatij exigunt , aquam attollunt, eamque per foramen quod sibi erumpendo aperuere, expellunt. Occluso foramine manent in medio vasis insita nitae bullulae acuminatae, hoc plures, quo citius foramen obductum fuit. Unde si summa glacies idemtidem acu perforetur, cum nondum est admodum densa, tum aqua per ea fora- minuta cum impetu exsilit. Quod si diutius & usque ad omnimodam fere congelationem pergas glaciem pertundere, tum pauciores bullae apparebunt, nec glacies ipsa ut solet,cum strepitu disrumpetur : quod locus det aeri erupturo, qui forte de glaciem

frangit, & dilatat. Quod si per semia horam fere aqua limpida prius ebullierit , quam aeri frigido exponatur, tum pauciores bullae sublatae videbuntur, maxime si inter congelandum partem aquae summam acu pertuderis. At si portio illa concretae in glaciem aquae bullulis vacua, ex utraque parte convexam nacta sit figuram, tum radios solares in unum volui punctum colliget , atque instat

397쪽

M 1 DE MENTE HuMANA pulvere accendet , quod quidem Vir eximius praestitit , eo modo qui in Mercurio philosophico planε& dilucide explicatur. Neque enim necesse est omnia quae in usum liti rati orbis cum in Gallia, tum in Anglia viri clarissimi decerpunt experimenta retexere. Ea tantum quae ad

nostrum faciunt institutum, si forte

occurrerint,ut certa Sc publica monumenta nolumus inhonorata praeterire. Hoc itaque exempli loco attuliamus . ut liqueret qua ratione latens cujusque formae processus duce experientia perspectus haberetur. Nunc qua methodo causam materialem, ex qua plures emergunt qualitates, animo cousequi possimus , paucis ex ponendum. VII. Causas rerum materiales per secando , atque in minutiores partes corpora qΠarque resoluendo inquirimus. Quod quidem in plantis & animalibus per divisionem totius in pamtes cum similares , tum organicas utcumque assequimur. Verum hac. ratione uItra sensum non sapi

mus. Chymici quidem igne tanquam

Diuiti se by Cooste

398쪽

L1BER TFRTIus. 373 gladio utuntur, quo parteS oleosas, aquosas, salsas , terrestres separatim exhibeant. Ita quidem quod ex ijs principijs in unoquoque abundet corpore , ostendunt. Neque id negare pollumus artificiosa illa separatione Philosophiam naturalem indies non

mediocriter promoveri: ac multa cum

ad vitam hominum utilia, tum ad contemplationem praeclara e Chymicorum furnulis prodire. Sed illud quoque fatendum est, plerosque magis operose quam sapienter operari. N Wque enim fatis videntur attendere subtilior corporis cujusque conteXtum , in quo praecipuae Sc specificae vires plerumque insundi per ignem destrui : qualitates quoque plurimas Non in corpore ante extitisse , sed ab igne aut aquis stygijs ad separationem adhibitis omnino proficisci. Accedit demum, multis Chymicis non satis cUrae elle , ut rerum claras 3c disetinctas notiones efRrment; idearym confusione Sc grandiloquentia quadam contentis. Nulla quidem est ars experimentis feracior, dummodo averis tractetur Philosophis: quemad-

399쪽

& in varijs Europae locis summa cum laude jam fieri novimus. Quam-i obrem & divisio anatomica, & chy-i mica analysis plurimum juvant :l sed quae a mente ipsa fit separatiol plus utilitatis assert; dummodo ex-l perimentis idoneis muniatur. Ex illa enim velut mechanica analysi , qua

partium ordo, figura , conteXtuS, m rus item Ec quies diligenter rapenduntur , proprietaveS corporum , Massectiones magna ex parte eluces

Cunt , uti mille exemplis in ijs quos de corporum assectionibus in publicum emisimus libris , planum feci-Imus. Hoc utique loco admonendum,

eas adhibendas esse inductionis species, vel ut loquuntur, instantias, quae juvandis sensibus sunt utiliores. VIII. Sic nostra quidem aetate visus microscopio adjutus quotidie n Va in plantarum δύ .animalium fabrica contuetur. Per telescopium quae sunt remotissima , & in medio coelo retrusa, oculis quodammodo subjiaciuntur. Sic maculae in seIe sunt d

Prinensae , ex quibus motus soli

400쪽

L1BER TERTIUI. circa proprium c latrum pene men truus colligitur : Sic quatuor Jovis lunulae , de quasi satellites M, tres itidem velut fasciae in codem planeta , dc Ingens macula a Clarili. C issino primum visa , ex qua motum Jovis circa centrum deduxit , qui intra v. horas Ec 36. min. absolvitur. Duas itidem maculas in unaquaque Martis facie detexit , ex quibus Martem spatio a . horarum & O. min.

circa se torqueri demonstravit. Quid de annulo Saturni , quem Clariss.

Hugenius non tam excogitasse videtur , quam invenisse 3 Quid de ejusdem planetae lunula dicam 3 Quot in stellis velut miracula quotidie talescopi j beneficio deteguntur Anno 167o. inense Junio P. Anthelmus Cariusianus stellam pene terti j ordinis in collo Cygni observavit : haec paulatim imminuta , donec omnino circa Augustum evanuerit. Circa mensem Martium anni 167 I. iterum Visa, die 4. Aprilis apparuit maxima , tum paulatim imminuta ; rursum ineunte Maio adhuc ritae de lumine aucta.

quod in nulla unquam stella fuit ob-

SEARCH

MENU NAVIGATION