De mente humana libri quatuor in quibus functiones animi, vires, natura, immortalitas, ... pertractantur. Authore J.B. Du Hamel P.S.L

발행: 1677년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

, 6 DE MEN TR HuMANA servatum. Ouae in Cygni est pectore aliquando sui copiam facit, interim ab conditur , & 1 . saltem annorum spatio periodum suam videtur ab NVere. Mitto hujus generis plurima quae tubi optici beneficio sumus consecuti. Nec solum idoneis instrumentatis visus roboratur, & quodammodo ampliatur, sed etiam dirigitur &perficitur. In quem sane usum adhiberi solent instrumenta Mathematica. Saepe etiam res ipsae quae sensus fugiunt, vel quod nimium distent, vel quod per interjecta corpora. aut praetenuitate, aut nimia subtilitate percipi non possint, aut quod rapidiori

motu serantur, aut contra tardiore incedant motu , aut quod sensiam nimium percellant, aut alijs ex causis

nos latent: haec inquam, si fieri potest , ex non sensibilibus fiori debent

sensibilia , fit quodammodo mentis oculis subjici. Cum res nimium 1 nobis distant, vix admoveri sensibus possi int, nisi forte aliae res in signum adhibeantur: ut si in editi ribus locis ignes accendantur. Verum,

ut diximus, multa per telescopium

402쪽

L1BER TERTIu S. 37ν deteguntur , quae prae distantia videri non poterant. Ac tubae illius a nobili Anglo nuper excogitatae beneficio possunt distinctae voces ex longo

intervallo auribus excipi. Aeris natura & contextus sub oculos non cadit : sed illius vis elastica pondus , & aliae affectiones per machinas pneumaticas ad sensum quodammodo deducuntur, ut suo loco ostendimus. Viscerum dispositio. videri non po- 'test : per ea quae exterius sentiuntur, ut pulsum & urinas utcumque conjicitur. Motus indicis in horologio oculis non percipitur , uti nec globi bombardilis motus , quod ille sit tardior, hic celerior : ille tamen ex decurso spatio , hic vero ex tempore quod inter flammae fulgorem, dccorporis alicujus percussionem intercedit, satis exquisite aestimatur; adeo ut intra unius minuti secundi spatium,

senum ex Izoo. pedum aut circiter

intervallo ad aures perferri observatum fuerit. Sol prae fulgore nec directa acie , nec telescopio per vitra diaphana videri potest ; per vitrum coloratum ilhesis oculis conspicitur.

403쪽

3 8 DE MENTE Hu MANAAurum adulteratum ex colore disce

ni nequit ex pondere, sono, solutione in aqua forti , aut aliis modis probari poterit, & quod non erat sensibile, potest aut sensibus, aut rationi saltem subjici. Atque in hoc magna Philosophiae naturalis pars consistit, ut quae sensus fugiebant, ex motu, & effectis rationem non lateant. In quem usum inductionis locus ille pervagatus adhiberi potest,

quo videlicet admonemur eam esse

naturae subtilitatem ut pleraque ejus opera nullo sensu , nulla imaginatione possint comprehendi. Sic ubi microscopio minutissima animalcula ,

quae visus aciem fugiunt, cum magno organorum apparatu acri Sc intento animo sumus contemplati: jam mirari non possumus si essi uvia quaedam continenter e corporibus citra sensibilem imminutionem erumpant:

si ex lampade extincta tantum fumi exhalet: si aurum ad tantam possit tenuitatem perduci: si guttula pigmenti tantum aquae inficiat: si vectigia leporis canis venaticus persequatur : si quaedam corpora citra su

404쪽

,LiBER TERTIUS. 3τ' stantiae accessum tanturn possint rarescere. Has quidem instantias Bacci merito commendat , quod naturam quodammodo persccare videantur. Hinc persecantes , aut vellicantes subinde appellat, quod mentis attentionem excitent, ut se ad incredibilem naturae subtilitatem conVCrtat. IX. Verum ut ad causae materialis

inquisitionem redeamus, illud palam est , corporum assectiones , & formas simplices ad solam partium texturam magna ex parte referri oportere.

Quid enim duritiem in corporibus, aut flexibilitatem, aut fragilitatem, aut ductilitatem, aut alias assectiones quae sensu percipiuntur, efficit, nisi partium figura, & contextus 3 Infinita pene in hanc rem exempla attuli mus in libris de corporum assectionibus: nunc ex ijs quς D. Rohauit.

Vir in Philosophia Sc Mathematicis letarus fuse in sua Physica exposuit, lperpauca delibemus, magis adeo ut ad rectam philosophandi rationem adolescentes cohortemur, quam ut quς

pulchre & dilucide sunt explicata regeramus. Quaeri itaque potest quid duritiem in varijs corporibus efficiari

405쪽

38o DE MENTE HuMANA cur ex. gr. gypsum aqua dilutum brevi in lapidis soliditatem concretacat. An quod subeunte aqua gypsi velut granula dividuntur, adeo ut ex illa divisione multo plures emergant superficies, quam ante fuerunt, quς expulso per aquam aere se se mutuo contingunt: hinc quies partium ex contactu earum immediato , ex quiete durities. Quod si enim aqua ubcriore gypsum diluatur , & quOdammodo inundetur, numquam concrescit ; quod aqua interfluente partes gypsi minutiores a se mutuo sint divisae. Sed cum aqua est parcior, quam ut tot superficies ambiat, ipso contactu duritiem partes acquirunt. Non enim minus est gypsi indurati pondus , quam ante fuit, cum aqua dilutum est: Adeo ut non aquae difflatione , sed quiete sola partium , &mutuo contactu eam adeptum duritiem videatur. In calce aut partes aqua perfusae ita disjiciuntur , ut subeunti aeri locum praebeant; aut certe se se velut in punctis tangunt: adeo ut calx aquae affusione mollis,

non dura essiciatur. Simili quidem

406쪽

L1BER ΤERTIus. 38 Iratione ex duris corporibus quaedam sunt fragilia , quod eorum partes sese velut in punctis tangant, unde vel minimum divulsae statim continuitatem amittunt , ut in Vitro cernere est. Sed quae sunt flexibilia, partes habent ceu funiculos, mutuo im plexaS , Sc convolutas. Quod si corium disruperis , fibras alijs alias in textaS magna cum partium inaequasi tale videbis : cum fracti vitri lectio sit aequabilio de larvis; hujus enim partes sese invicem leviter contingunt , nec mutuo implexu aliae alias lubeunt. Hinc samma vitri fragilitas.

quae in lapidibus quoque invenitur. Nam ex arenulis pene omneS colo pinguntur , quae per microscopium visae pellucent. Metalla Vero ex particulis longioribus constant. Unde malleo subactae vix divelli possiant, quod aliae alijs in longum accedant. Ferrum recens e vena fusio non ita

ductile est ; sed ubi contusum fuit ductilitatem adipiscitur majorem. Plura hujus generis afferri pollunt exempla, ex quibris liquet plerasque

corporum formas ex materiae contextu duci.

407쪽

ue81 DE MENTE HUMANA X. Praecipuus inductionis fructus est formae ipsius , seu naturae simplicis

inventio, quae non raro ex effectricis , & materialis causae. cognitione elucescit: sed ea serpius ita est occulta , ut nunquam nisi certa ratione& methodo possit inveniri. Quaerimus ex. gr. quae sit ratio caloris , quae illius natura 3 Invenienda est

forma quaedam quae sit in dissim1lli mis subjectis, quaeque sit notior quam ea quae inquiritur: dc omen ita sit

cum calore conjuncta , ut ea remota calor tollatur , aucta, vel imminuta calor itidem vel augeatur vel minuatur. Cumque tot res in calore conis

veniant , menti ipsi eas velut sistere oportet, ut e pendat in quo res adeo dissimiles consentiant. Ac primo id

statim occurret animo, caloris naturam in quodam motu esse positam. Quod in flamma , in fervidis liquoribus , Sc omnibus pene calidis cernitur. Atque haec est prima inv niendae formae ratio , ut in ijs spectetur subjectis , in quibus elucet maxime , & a reliquis Itberior est. Ut motus caloris in flamma est illustrior:

408쪽

LIBER TERTIus. 383 Atque ubi major est motus , calor itidem vegetior est. Hae sunt instantiae ostensivae, ut Vocat Uerulamius, quae clandestinis quodammodo opponuntur, cum scilicet primus formae gradus , & prima velut rudimenta alijs obducta naturis indagantur. Hae quippe ad naturae genericae inventionem conferunt plurimum, uti ostensivae differentias ipsas plerumque detegunt. Sic in fimo equino , calce, aqua forti, ferro etiam ignito dum

extinguitur, natura caloris utcumque se prodit, & cum motu ita conjuncta cernitur, ut ab eo nunquam divelli queat. In flamma, & fervidis liquoribus , non modo ille motus magis est conspicuus, sed etiam quae sit in calore motus differentia, cum in ijs sit vegetior , facilius dignoscimus.

Primum caloris motum esse expansivum, ex dissipatione corporis inflammati, ex fervidis liquoribus, ex aere thermometro vulgari, aut spiritu vini in thermometris sigillatis facile colligimus. Nam in ijs omnibus de dilatatio partium, & expansio, rarefactio cernitur. 2. Motum illum esse

409쪽

perturbatum & celerem, & pa tium insensibiliuin, ex flamma, fervidis liquoribus & igne qui in rotis curruum prope axem, ubi est major attritio, iii ferro ipso quod limae reciproco& celeri motu adeo incalescit, in serra

quae eandem ob causam calorem concipit: Ex collisione quoque chalybis& silicis, & alijs pene infinitis colligimus. Nam in ijs omnibus vehemenS motio non totius corporis, sed minutarum partium, maxime si sint solidiores, & durae; eaque perturbata , in se se reflexa , atque eX reciprocatione ipsa quodammodo irritarata, caloris naturam & disserentias efficit. Hinc major est motus in circumserentia rotae, quam in medio: calor tamen intensior est in medijs

partibus ; quod insensibilium partium

motus, non totius corporis agitatio calorem procreet. Simili ratione ventus vehementior non continuo calidior est. Ferrum in aqua forti magis incalescit, quam aurum ; quod aqua regalis partes auri molliores minore cum impetu subeat. Clavus dum malleo in lignum adigitur , non ita incalescit,

410쪽

LIBER TERTIus. 38s incalescit, ac si jam adactus contundatur : cum enim subit lignum, motus in totum clavum traducitur; sed ubi jam subijt, partes illius minutiores mallei vi contusae sese exagitant. Sic ferrum dum limatur, incalescit, quod illius partes & durae, & arcte colligatae motu illo reciproco dc per

turbato commoveantur: non item

Cuprum , aut plumbum, quod in ijs metalli. partes sint molliores, non

adeo rigidae aut contumaces r hinc minor velut lucta. Nam abrasis particulis , novae succedunt, nec easdem partes lima saepius commovet.

XI. Ex ijs itaque velut inductionum locis , aut instantijs caloris forma potest & clare dc distincte cognosci: nec metuendum ne illa philosophandi via aut ratio sit molestior, aut longior. Nullum enim potest ad cognitionem rerum Sc inventionem ipsam majus esse compendium, quam

si quae in varijs sunt disjecta subjecitis, ad unitatem formae alicujus re vocentur. 'Sic enim infinita prope dc Vaga rerum indagatio ad certas velut

Alphabeti litteras: ut multiplices &

SEARCH

MENU NAVIGATION