장음표시 사용
411쪽
.386 DE MENTE Hu MANAvarij concentus ad paucos tonoς utiliter reducuntur. Ubi semel forma aliqua, ut calor, aut fluiditas perspecta fuerit & cognita, jam non erit difficile infinitos prope effectus
suis causis reddere. Sed cavendum tamen ne citius quam par sit mens ad propositionem affirmantem , aut axioma constituendum evolet : ac
subinde intuendum , an id in quo
formam rei alicujus constitinere meditamur , indivulse cum re ipsa cohaereat. Itaque rejicienda sunt quae nihil ad naturam quaesitam pertinent, quae adesse possimi, licet ea forma non adsit, aut viceversa abesse interdum comperiuntur , cum forma adest. Ut si quis tenuitatem partium ad naturam calidi pertinere contenderit , aut lumen, aut oleosam substantiam ; exempla in contrarium a
ferri possunt, auri , dc ferri quae ignita tantum habent calorem ; vel calcis , fimi equini, aut foeni madidi quod sponte incalescit , ubi lux est nulla ; aquae bullientis, aut salis, aut aquae sortis ubi nullum aut exi suum sulphur adest, aut oleum. SIc-
412쪽
LIBER TERTIUS. 387que multa sunt ante rejicienda quam affirmare ., vel axioma quoddam ex varijs experimentis efficere audeamus. Cum autem exclusiones apte factae fuerint, tum idea rei clara , distincta, dc terminata; non confusia, Vaga, dc
falsa futura est : ac disjectis rerum simulachris, de falsarum opinionum fumis , lex ipsa naturae constans Ecfixa, seu forma quam inquirimus , quasi ultro se ostendet. Id enim uni
Deo dc mentibus separatis convenit, ut formas rerum statim contemplentur. Nobis pqr Varias negationes via munienda : nisi forte phantasma ta , aut praejudicatae opiniones magis placent, quam distinctae, de formatae
XII. Itaque ad ea est intendendus animus , quae debitam exclusionem promovent. Ut cum res dissimillimagin una forma convenire, & nihil praeter illam formam habere commune cernimus, facile acceleratur, aut confirmatur exclusio. Has Vocat Baco solitarias instantias. Sic cum Iridiscolores in trigono vitreo , in guttis
aquae adverso sese disjectis. in nube,
413쪽
,88 Da MENTE HuMANA in opalo Sc alijs subjectis quae nat
ras omnino habent dissimiles contuemur , facile judicamus hos colores non esse rebus intrinsecos, sed aliunde accedere. Hinc gradum facimus ad colores magis fixos , quique minutarum ex partium textura & figura magna ex parte pendent, diligentius excutiendos. Cum enim attendimus marmor, gemmas, & duriora quaeque corpora in nullo fere convenire cum floribus nisi in colore ipso, facile hinc colligimus colorem ad n turam rei cujusque non pertinere :cum etiam in aqua vel alio liquore agitato spumam albam fieri cernimus, statim colorem ab intima rei natura
remoVemus , eumque in contextu
partium mechanico magis , quam in intimis rei principijs constitutum mox
XIII. Ρostquam igitur factae sunt exclusiones debitae, jam danda est opera ut formam ipsam, si fieri ponsi inveniamus. Ac primo videndum utrum in aliquo subjecto ita insit, ut ab eo divelli non possit, ut calor in flamma : hanc vocat Baco instam
414쪽
L1BER T E R T 1 u s. 38'tiam comitatus, quae ut clandestina ad communis genericae naturae inventionem est utilis. Interdum quaest inter res varias conformitaS, intuendum. Idque in stirpium & animalium historia longe utilius est, quam si minutas rerum disserentias molentius persequamur .Nam certa conscianti ratione operatur natura: atque ex illa similitudine majorem capimus fructum, quam si fossilium , planthrum, & animalium omnes differentias anxie consectemur. In eundem usum quandoque adhibemus exempla quae
dam extra communem naturae ordi
nem posita , quae ab eodem Autore instantiae Monadicae, & irregulares appellantur, in hoc sane utiles quod mentem acuant, Jc consuetudine pene depravatam excitare soleant. Sic
magnes in genere lapidum , hydrargyrus inter metalla sunt species quaedam ab aliis ejusdem generis diss- dentes. Neque ab his plurimum disesident instantiae limitaneae, ex ij Srebus desumptae quae plures in se species videntur in unum conjungere , ut Zoophyta de Amphibia. Sic
415쪽
3 o DE MENTE HuMANA. vespertilio ex quadrupede & volatili
quodammodo componitur: castor exterrestri & aquatili. Haec sane exempla a consuetudine etiam Sc praejudicijs animum saepe liberant, atque
ab eo quod fieri solet , ad id quod
fieri potest deducunt. Sic vitrioluimex sale & metallo e magnes ipse ex lapide & ferro videtur compositus. Inde & terra est ingens magneS, Ut suo loco diximus ; & ferrei cancelli
vim hauriunt a terra megneticam , qua ad mundi cardines convertuntur. Utile etiam fuerit, quousque natura in unoquoque genere progredi possit, diligenter attendere.Has Ver lamio visum est appellare instantias termini. Sic aurum in pondere extremum est; Ferrum inter metalla durissimum; Cete inter animalia mole
maximum. XIV. Cum autem formae rerum
snt plerumque abstrusiores, quam ut facile erui possint , tum plures saepe in unum velut manipulum sunt colligendae, ut ex ijs notio aliqua communis habeatur. Hanc vocat Baco instantiam manipularem , quae meis
416쪽
quidem judicio est omnium pene utilissima. Exemplum asseramus fluiditatis , quod dc late patet , dc magnum ad philosophiae occultioris arcana aditum Patefacit. Primum itaque id videtur ad fluidi corporis naturam pertinere, ut partes minuta: dc insensibiles aut nihil , aut parum inter se cohaereant. Sic enim facile dividuntur. Quam quidem fluiditatis cautanagnoverunt Epicurei: atque Ut ea Vera sit, tamen non est sola Nec necesse est fluidi corporis partes omneS ro tundas existere , quo se in punctis fere contingant , dc facilius divelli aut moveri possint. Tanta quippe est in fluidis corporibus diversitaS, Ut parteS eae quibus constant, unius dc ejusdem figurae esse non possint. Argenti vivi partes minutissimae Sc cras siores, dc rotundae fortassis erunt, quo ab intercurrente subtili dc aetherea substantia huc illuc facile moveantur. Pinguium humorum particulae magis sunt implicitae, Jc ramosae, unde dc
tenaciter corporibus adhaerescunt, nec
facile exhalantur : dc hujusmodi liquores dum cssunduntur, filatim, dc
417쪽
Mα DE MENTE HuMANA continue decidunt: contra accidit in aqua, vino & alijs liquoribus qui macri appellantur , quorum parteS figuras nactae sunt simpliciores, quaeque facilius possunt a se invicem si serari. His adde partium subtilitatem. Nanusi sint maiusculae & crassiores, non facile huc illuc moveri possunt, quod omnino ad fluorem requiri multis argumentis alio loco confecimus. Sic pulveres tenuissimi liquo rum syeciem praebent. Nec metallorum fusio aliud quiddam est quam
partium comminutio. Hinc Aurifices argentum in vehementi & diuturna fusione detinent, quo typi, aut mo
duli impressionem facilius possit ex cipere. Nisi enim metalli partes sint in
atomos fere concisae , omnes typicavitates non subeunt, nec exquisitam illius figuram exprimunt. A qua fortes, aut corrosivae quid aliud sunt praeter sales in atomos pene Somminutos Neque ovorum albumina, de Viscosia quaedam corpora in fluidam abeunt substantiam , nisi cum crebra agitatione , partes quae ante erant
aliae aliis implicitae, fiunt minutiores.
418쪽
Lias R TERTIus . 393 Sie alabastrum in minutissimum pulverem comminutum & igni admotum speciem liquoris ebullientis praebet, Sc bacillo agitatum non magiS resistit , quam metallum fusum e quin& fumos emittit. Quod si chartae
purae paululum imposueris , cum maxime videtur fusum , tum nec chartam malefacit, nec quicquam aliud apparet praeter album pulverem , cujus inodi suit, antequam igni admo Veretur : ita ut non fusione, sed sola partium agitatione fluidum esse videatur. Itaque minor partium adlia sio, exilitas , motus Sc textura quaedam sint velut manipulares instantia ex quibus fluiJitatis natura utcumque cognoscitur.
419쪽
Muomodo Artes per inductionem promoveri possint. I. DOsT QUA M axiomata sui I rite constituta , dc propositiones quaedam universales per inductionem fuerunt roboratae, jam tutius erit Sc facilius ad praxim ipsam de cendere. Quod enim est in contem-l l platione verum , id plerumque est in ad operationem utilissimum. Quod quidem multis potest exemplis illus
trari. Illud v. gr. inductione firma. tum fuit, & conclusiam , caloriS naturam in motu quodam expansivo &perturbato, & celeri esse constitutam. Hinc plurima ad praxim utilia erui possint: ut thermometrum Curra
Vulgare, tum sigillatum , seu vini spiritu, seu hydrargyro repleatur, quod Varios caloris , & frigoris gradus di- metitur. Quin artes plurimae ut Chymica, fusoria, fabrilis & aliae bene
420쪽
, LIBER TERTIus. 39s multae, quae ignem ut instrumentum quoddam universale adhibent , hoc velut fundamento nituntur. Est enim calor primum & prςcipuum cum naturς , tum artis organum : hinc illet sumi possunt instantiae , quas Bacopolichrestas, seu varij dc multiplicis usus appellat, quarum praecipuae ex calore dc frigore depromuntur. Qua
enim natura vi caloris praeparat, aut
perficit, eadem quoque ars ipsa &citius , & magis ex usu nostro plerumque efficit. Sic e cupro aeruginem in Occitania, dum in acidis uvis id sepeliunt, caloris beneficio facile extrahunt , quam natura longo temporis tractu elicit. Eadem est ratio ruia
biginis in ferro, quam natura lente procreat ; sed chymici multo compendiosius, dum ferrum in crocum
martis mutant. Sic lapides non subito , sed lento calore ex varijS arenularum granulis concrescunt , quam cernimus duritiem acquirunt: . sed lat res ex molli argilla excocti longe celerius indurantur. Multum temporis natura δc gemmis Sc crystallis perficiendis impendit ε, majore
