De mente humana libri quatuor in quibus functiones animi, vires, natura, immortalitas, ... pertractantur. Authore J.B. Du Hamel P.S.L

발행: 1677년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

rem . non prorsus inutilem factu ri sumus, si mentis functiones , perceptionem videlicet , judicium curri simplex, tum dianoeticum , seu disecursivum separatim pertractemuS , quave ratione eaedem mentis actiones regantur , dc perficiantur doceamus . Id enim est Logicae munus , non Ut qui erecta sunt indole, dc docili, circa quaestiones vagas & inutiles, quae ingenij succum omnem bibunt, quae que nullius pene sunt usus, contabes

cant.

CAPUT QUINTUM.

De natura ct Origine simplicis per

ceptionis. I. m Y UNc per singulas mentis func., - tiones eumdum: ac de prima

quidem jam multa diximus , cum de Cognitione in universuna egimus : hoc vero loco quae sit natura & origo perceptionis , quae differentiae, qui de fectus , quae illius perficiendae r io , quam poterimus brevissime ex-

72쪽

LIBER PRIMus. splicare conabimur. II. Prima mentis operatio, perceptio HIS , aut conceptus, aut simplicis ap prehensionis, aut ideae nomine signari solet: quae quidem voces simplicem

mentis intuitum, aut notionem intellectu suo comprehendunt. Cum enim rei alicujus imaginem cogitatione depingimus , primus ille ve)ut mentis asepectus , quo rem sibi praesentem exhibet , aut illius ideam effingit, Per

ceptio recte vocitatur. III. Quo autem modo mens rei absentis imaginem tam apte exprimat, ex plicatu quidem arduum. CommuniS

quidem dc in scholis vulgata sententia est , rerum imagines per sensus , velut animi fenestras subeuntes , in ipsa imaginatione depingi, quae phantasinata appellantur intellectum vero cum percipit, tum se se ad ea phantasinata converrere, & ex iis simula-eliris alias imagines , quas 1pecieS intelligibiles dicunt, efformare. Hoc autem agentis intellectus opus esse volunt. Nam ijs placuit non modo intellectum ab anima distinguere ; sed eum ipsum in duas vires aut faculta

73쪽

46 DE MENTE Hu MANAtes dividere , agentem dc possibilem. Intellectus agens rerum 1ensibiliuni species instar Solis illuminat , & spiritales essicit. His vero intellectus possibilis foetus alias rerum imagines parit. Hoc intercedit discriminis in ter species ab objectis prodeuntes, Sceas quas mens ipse concipiendo de pingit , quod illae menti insculpantur,

Bae vero ab intellectu exprimantur,

Ex vo fit ut illae quidem impressae, haec vero expressae Vocitentur. Illae res intelligibiles , hae vero intellectas eH-ciunt i illae similes sunt figuris cerae

impressis : nam & diutius durant , etiam cum non percipimus ; hae autem similes sunt imaginibus, quas in speculis, vel aqua, tum cum noS in tuemur , depingimus: fugaces enim sunt , nec diutius quam aspectus non ter perseverant, Species impressa per

modum habitus quo utimur cum Volumus, atque ut loquuntur, per In

dum actus primi in mente residet: ex ea species expressa instar operationis, vel actus secundi dimanat: Sc est velut partus , dc proles intellectus, quem Mnpressa instar seminis foecundat.

74쪽

L1BER PRIMus. ILI. H inc adeo potissimum deducunt gumentum, quo specierum intellecistium agentis intellectus necessi- item demonstrari putant. Non po- est , inquiunt, intellectus rei cognitar militudinem exprimere, nisi formam

habeat ipsius objecti. quod percipit. auqmodo enim verbum, vel ideam bjecti mens concipit , nisi illius similitudine informetur Aut dicant nobis qui aliter sentiunt, qua Vi, qui

bus instrumentis mens ipsa tam apte tam concinne cfingat rerum imagines Profecto necesse est ut objectum cum facultate quodammodo uniatur, ipsum vero adesse nequit objectum: per

spetciem igitur sui vicariam sisti debet,

at intellectum moveas, & ad cognitionem determinet I V. Eas demum species multa, & varia oratione defendunt Peripatetici. Imagines corporum in oculo , uti in

speculo efingi ; hinc ab imaginatione persectius elaborari , ac denique supremam ijs ab intellectu agente manum imponi fere persiadent. Visus ipse objedhum non intuetur nisi zym adest; imaginatio absolutioren

75쪽

eamque in reconditis memoriae thesauris conservat : quae tamen rem sing larem Sc materialem ostendit, quam mens ipsa detractis materiae sordibus, puram , absolutam, communem , &1piritalem efficit. Hac velut forma mens perficitur : neque aliter potest intelligere : nam omne agens per aliquam formam operatur , atque effectum , qui illius formae chara cterem gerit, procreat.

solui V. His sane acquiescerem , nisi mel complures, & gravissimae rationes in

i contrarium retraherent. Neque enim

i cogitatione ulla assequi possum , quae

l sit istarum specierum natura , quael causa, qui denique usus : an sint se males & exquisitae objectorum synilitudines3 ita quidem videtur Thomistis. Sed quid cauta est cur mens rei similitudine imbuta nondum actu intel mligat 3 quid illi moras objiciti quid adhuc deest 3 Qvqd si species illae objecta non formaliter , ut aiunt, sed tantum essective Sc virtualiter exlii beant , non video cui usui esse pos- snt. Audio esse velut semina cogni-

76쪽

L1BER PRIMUS. 'tionis: sed qualia fuit illa semina, non intelligo. Tota speciei, vel imaginis alatura in hoc posita est ut sit objecti sui formalis reprςsentatio: hoc illius munus est: nam facultatem rei cognitae assimilat. Jam id quero unde illae species eam similitudinem ducant 3 an a phantasmatis , quae nihil sunt quam rerum umbrae & stimulachra 3 an ab objectis, quae species dumtaxat sensi-bjles ex se funduntὶ Aia potius intellectus ea vi pollet, qua ex phantasmate speciem intellectilem cudat 3 Sit ita fine: quidni ergo eadem facilitate poterit verbum, aut intellectionem citra

ullam speciem impressam procreare IV. An forte hae sunt partes intellectus agentis At quod ut illius munus, non patis inter Peripateticos conVenit. An sola phantasimata illustrat, ex quibus species adeo excellentes fabricaniatur3 Mirum si intellectus agens objectorum imagines depingit, neque intelligit tamen : mirum si1 tam docte

eaS exprimit, ut non tam Imagines , quam res ipsis exculpere videatur. Et quo magis' mirere , non ipsas originales formas, sed diminutas tantum spe

77쪽

so DE MENTE Hu MANAcies, & obscuras Velut umbras cor

spexit ; ac ne Vidit quidem : cum ille de quo loquimur , intellectus agens nihil perspiciat : nam Solis instar ,

phantalinatum dumtaxat tenebras discutit. ac novas imagines longe absolutiores in apertum profert , quas

possibilis excipit intellectus , ijsque

praegnans concipit, & parturit. V. Ista quidem in scholis tractantur ingeniose, disputantur etiam subtiliter; sed acrius intuenti tantum non absurda videbuntur. Quid enim potest reperiri, quod ipsum sibi repugnet magis intellectus agens est quodammodo actu Omnia , 8c tamen nihil est actu ;non enim est res intelligibilis,cujus ra-xionem non complectitur: neque est

actu intelligens: hoc quippe ad pose

sibilem, qui solus res cognoscit, omnino pertinet: phantasmata irradiat, cum ipse si1t caecus VI Quamobrem vereor ut ea Peripateticorum subtilitas rem ipsam magis involvat. Primum enim illud multi non dabunt, mentem nihil intelli gere,nisi ad ea quae in cerebro imprimuntur simulachra sese converterit r

78쪽

cum vix ulla sit inter imagines quas menS cogitando Mormat , & illa phantasinata, seu vestigia in cerebro impressa similitudo : uti nec voces

quibus certae sunt ideae conjunctae,aut characteres quos exaramus , rerum quas mente gerimus effigies sunt, aut imagines, Sed neque earum rerum

quas in se ipsa mens intuetur , Aquarum ipsa est conscia ; ut cogitationum suarum, ut gaudij, desiderij,

α aliarum affectionum , ut beatitudinis , quam adeo Vehementer eXpetit, aut Dei ipsius, de quo tam multa demonstrat, ulla sunt phantasinata aut simulachra. . II. Verum,inquiunt, quas rerum ideas mens sibi exhibet, eas a sensiabus accepit, easque vel componit aut dividit; auget, vel minuit; aut certa quadam ratione aptat 3c digerit. Sie componendo, montis aurei ideam exdfmontis se auri imaginibus essingit: au- lgendo & minuendo gigantis , vel pig-4lmaei format imaginem: Sc quam urbemit non Vidimus, ad earum quae vis e an- ltea fuerunt, similitudinem sibi exhibet.ll

VIII. Haec quidem, alia quae in i l

79쪽

sa. DE MENTE Hu MANAli eam rem diserte explicat Gassendus

it fateor esse magna ex parte Vera. Nam ea est humanae mentis conditio, ut de rebus corporeis vix ullam habeat cognitionem , quae a sensibus non ducatur: nosque ita sumuS a prima aetate assecti, ut cum de re aliqua cogitare volumus, plerumque incurrant

phantasmata , quae vix amoliri possu mus. Cum etiam de Deo ut de ente summe perfecto cogitamus , statim aut characterum , quibus id vocabulum, Deus, exaratur , aut sonus ipse quem illa vox efficit, aut alia simu)achra corporea sese ostendunt animo. Sed ea nihil fere mentem adjuvant rnihil enim habent commune cum idea quam mens sibi tum exhibet, cum de Deo cogitat. Hanc a sensibus non hausit, non a rebus corporeis: nulla quippe ex ijs non est admodum imperfecta. Sed ea Dei notio alte mentibus est infixa : cum omnes doteS , quas in alijs rebus intuemur , in illa contineantur,absoluta quadam δc perfecta ratione, non divisae, non sinitae, aut certis locis, & temporibus dis cietae. Tumque rem animo compleE-

80쪽

tor cui nulla deest perfectio : de cv jus natura est , quod existat : cujus

ideam mente gero , quando rem aliquam alia meliorem , aut praestantiorem judico : nam utramque ad id reta fero , quod est optimum aut persectissimum. Hoc utique argumentum

sepius revolvimus. Siquidem ad ea quae sumus dicturi , Sc ad omnem

Vitae rationem permagnum asscrt momentum. Nam plurimi interest , ut mentem nostram non ita corpori illigatam arbitremur , ut nihil nili corporeum ab ea percipi queat: nec ultra sensus eam sapere, ijsque omnino addictam esse decernamus. Id enim imprimis falsum videtur in pura intellectione qua Deum, mentem ipsam , illius functiones , ut a stirmationem , negationem , existentiam , dc alia pene infinita animo cernimus. Quin-Ctiam in rebus corporeis multa sunt quae certa demonstratione colligimus , quaeque nullum in cerebro habent

vestigium , nulla possunt imaginatione depingi. Sic in Astronomia de monstratione colligimus , Solem elle

terra longe majorem : Hoc certe nul-

SEARCH

MENU NAVIGATION