De mente humana libri quatuor in quibus functiones animi, vires, natura, immortalitas, ... pertractantur. Authore J.B. Du Hamel P.S.L

발행: 1677년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

DE MENTE HUMANA tera speculatione philosophica , inubta ad artes promovendas & vitae comis mota essici posse. Ubi semel compertum fuit magnetem ad polos naum. di converti , & acum chalybeam magneti admotam eadem vi imbui ,

quanto H experimentum usui su rit ad rem nauticam,satis notum este arbitror. Speculationes opticae telen

copij Sc microscopij usum pepererunt: quidem ex solis Clumiae furnulis

artes plurimae vel natae sunt, vel faetie locupletiores. Postquam eX. gr. aurum vel argentum cum hydrargyro tam facile commisceri posse fuit exploratum ; hinc ars illa aut inventa est, aut proVecta, qua cuprum auro Vel argento obducitur. Aurum enim cum sextuplo hydrargyro pem misceri solet, quo quidem exsoluto Cuprum aut aliud metallum induci- . tur, ignis vi hydrargyrus dimatur, cuprum restat vel argentum inaura. tum ; tum beneficio liquoris qui nitro , aerugine, sale armoniaco , vel alijs impraegnatur salibus, pristinus auro fulgor redditur. Cum autem' male ferro cum hydrargyro conve-

432쪽

. LIBER TERTIus. o7niat, vitriolum caeruleum & cupro dives, in aqua calente exsolvitur, inquam serrum saepius demergitur,idque particulas eupri intra suos meatus excipit, ut jam facile possit obduci magalinate , ut Vocant, seu auri& hydrargyri mistura. Neque ignoro alia quoque ratione cuprum & alia

metalla inaurari. Id unum contendo his artibus quae circa metalla versantur, a Philosophis magnam quotidie

accessionem fieri.

I X. Ars ipsa fabrilis multa nobis in

hanc rem exempla suppeditat. Nam ut chalybs magis aut minus in igne detinetur,antequam aquae frigidae immergatur, varia ex eo fiunt instrumenta aut duriora , aut molliora.

Nec Damasceni gladiI tantam acquirunt duritiem , nisi ex arte quadam ijs artificibus nota. Nullis enim ut testatur Bellonius , in ijs regionibus sunt fodinae, ex quibus ferrum aut chalybs eruatur: itaque aut certi caloris gradus , aut ejus temperandi ratio , aut quidam liquores chalybi eam duritiem conciliant, quae plurimum variatur penes ignitionis gram

433쪽

ὸo8 DE MENTE Hu MANAdus, aut extinctionis modum : Utifuse in libris de corporum affecti nibus explicatum a nobis fuit. N tum id quoque, chalybem usque ad albedinem ignitum ita indurescere, ut vix usui esse possit: fragilior enim fit: cum minus justo fuit excoctus . non idcirco sit inutilis: si plus aequo, ignescat, id quoque viiij potest reparari, dum recoquitur, & lente refrigescit, nisi in igne scintillaverit.

Tum enim nullus fere est remedio i Cus , Sc omnino fragilis efficitur: in igne vero plus minus-Ve recoquitur , ut major aut minor durities exigitur. Qui circinos aut alia hujus generis parant instrumenta , lampadis flammae chalybeos apices admovent, dum rubrum induant colorem: tum sebo immergunt, ut idoneam firmitatem aut duritiem minus fragilem cons quantur. Qui elateria conficiunt, chalybem ex igne extractum olei , aut sebi fuligini admotum sinunt paulatim refrigescere , quo eam partium acquirat texturam quae flexibilitatem efficit seu granula fiant crassiora, seu alia alijs sic magis implicentur

434쪽

L1BER TERTIus. O'plicentur. Quin etiam aquarum diversitatem plurimu ad chalybis temperiem momentum afferre notum

est. Ex insigni Mathematico D. Buot, non ita pridem accepi, ferrum pene in chalybem converti, si laminae ferreae in capsula ferrea una cum pingui fuligine, quae camini partem infimam occupat, & muria alternis ordinibus quod vocant stratum super stratum ) disponantur : atque Vas ipsum argilla obductum intra carbones accensos tamdiu remaneat, dum ferrum aureum velut colorem prae se ferat: idque statim aquae frigidae &copiosae immergatur: tum enim lamellae ferreae crusta obducentur ch ivbea. Nec dubito quin ars illa mu . . tum incrementi ex Philosophia experimentali capiat aliquando , ut dc artes caeterae, quae in alicujus materiae praeparatione versantur. Nam id

est Philosophi munus plura inter se

conferre, dc cujusque rei vires aut facultates contemplari, quae maxima ex parte in relatione quadam , aut rerum aptatione collocantur. Itaque cum plura inter se comparantur,

435쪽

UO DE MENTE HuMANA quid efficere unumquodque possit , ccilius colligimus , atque olomata ipsa , aut generales propositiones ad certum opus adhibemus. Exempla in re tam late fusa deesse non pollunt. Ac ne ab arte fabrili discedamus. Qui horologia parant portatilia, aut

elateria conficiunt, ne rubigine exedantur, solent chalybem oleo imbuere. Nec desunt qui oleum in magiis utribus acerrimo frigore conge- tum frangant : quod in medium locum se recipit, Sc liquidum manet, in eum usum adhibent. Paucis abhinc diebus ab insigni Philosopho de

Mathematico accepi ferrum aut chalybem pinguedine fetis assati illi

. tum , a rubagine tutum fieri. Notum est aut funes , aut fides testudinis prae aquae vel aeris humiditate contrahi 8c intumescere. Hanc velut g neralem notionem ille utiliter adhibuit , qui obeliscum Constantinopolia basi multis retro saeculis revulsunx in locum suum restituit. Cum enim ut refert BuSbequius , ingentem eum lapidem magno Machinarum apparatu ita ere isset , ut digito tantum

436쪽

abesset a basi, ille petito a rebus naturalibus subsidio . iussit afferri

immensam aquae vim , qua multis horis in machinam illam ii jecta , funes quibus obeliscus librabatur , sensim madefacti , ut eorum est natura, se contraxere, sicut obeliscum altius sublatum in Actragalis statuerint, magna cum ad miratione, Sc plausu vulgi. Ex quo quidem patet rerum naturalium peritiam interdum idem essicere quod instrumenta & machinae, aut Ctiam manuum industria Ex illo humiditatis effectu omnibus noto artifices dolijs, aut hujus generis Vasis,quae perfluunt, aquae crebra affusione medentur,cum partes humore intumescentes arctius inter se devinciuntur. Eo quidem modo nonnulli e peritioribus nautis hiscentes navis rimulas, carnis bubulae & falsis pulvere occludunt.Sic enim caro salis spiculis reserta , & intu mescens hiscentes tabulae margines Committit. Taceo ex eadem propositione omnibus nota jam varijs modis parari instrumenta quae humidi ratis gradus, aut siccitatis in aere

437쪽

ra. DE MENTE Hu MANAOstendunt, ut thermometra calorem aut frigus metiuntur. In hanc rem

aliquado usi sumus illo velut pedunculo, cui granum aVenae fatuae appenditur. Constat enim ex plurimis fibris tanquam funiculis inter se contortis , pene ut fides testudinis , quibus etiam in eundem usum Vir Clatarissi & mihi amicus, sed alia ratione utitur. At vulgaris hygrometri fabrica simplicior videtur. Nam erecto illius grani pedunculo, & chartae agglutinato aptatur indiculus cum circulo in partes aliquot divisio; ut aer humidus est, vel siccus contorta velut fila sese explicant, aut contrahunt , & indicem ipsum , seu char tulae oblongum frustulum varie circumducunt : quod quidem facilius a topsia , qdam verbis explicatur. Huc etiam pertinet illud jam pervulgatum instrumentum, quo liquorum Varia pondera facile dignoscuntur. Id nihil est quam phiala vitrea oblongo collo sigillato & in partes diviso instructa, cujus fundo paululum hydrargyri imponitur.Illa inquam,phia la aquae, vel alteri liquori plus mi-

438쪽

LIBER TERTIus. I3nus e immergitur, ut liquor aut gravior est, aut levior. Sic in spiritu vini altius immergitur , quam in aqua. Atque ea ratione quae aqua sitialia gravior facile dignoscitur. Verum eo redeundum unde egressi sumus, & quantum a Philosophia promoveri artes possint, dum rerum vi res & facultates inter se conferuntur, exemplis aliquot confirmemus.

X. Ex ijs multa profert Vir Clarissi. D. Boyle, quibus conficit hactenus

perpauca naturae opera satis attente inspecta esse, ut eorum vires ad humanam vitam utiles penitus inno-litescant. Pleraque aut locis aut tem-llporibus variantur , ut de magnetis declinatione idemtidem monuimuS: non enim eadem est in diversis regionibus , ac ne in eodem quidem loco sibi constat: sed temporibus Va riatur. Notum est aquam Thamesis in calidas regiones vectam -primum corrumpi & foetere, Uam rcetorem

omnem exuere : nec crediderim tamen id ita proprium esse 'huic flumini, ut alijs nonnullis eadem vis non insit. Ac nescio an certa aquae

439쪽

D. du

14 DE MENTE HuMANA marinae. in ipso aestu admistio hane vim non efficiat. Et quidem ex viro Clarissi. accepi id ipsum a Flaventiano instar magni arcani tradi, aquam maris distillatam & aquae fluviatiliatasam obstare quominus aqua putrescat. Addebat id quoque, ex aqua marina duas partes ex tribus distillari posse & citra noxam potari. NCC despero quin longa dies viam Mrationem aperiat, qua citra magn

sumptus aqua maris aue distillari , aut parari ita possit, ut bibentibus sit innoxia. Multa temporis tractu in

melius commutantur. Sic coriandri semen recens collactum acre admodum est, tempore ipso mitigaturi Jam alibi monuimus ex urina recenti

perparum spiritus elici posse, ubi per

sex hebdomadas sitit asservata, tum sales sese facilius expediunt, & ubes rior spiritus exstillatur. Ex eodem l Viro D.hissi qui mox a me laudatus fuit, non ita pridem accepi plurimum ejus liquoris qui acris est, dei magis sulphureus in urinis puer i tum , plurimum acidi in senum uria

l nis inesse ; ille balneo exstillatus

440쪽

LiBER TERTIus. 43salium odorem , alium prae se fert saporem quam spiritus acidus; qui acris est , argentum velut in folia

convertit, quae margarizas colore referunt; acidus rubro id colore tingit. Quantam rebus ipsis mutationem afferat longior temporiS mora,

ex iis discere possumus, qui vitrioli

oleum solent extrahere.,Nam caput mortuum omni sale per aquae assiissionem exutum , dc aeri expositum, novum salem recuperat : ita ut ex eo iterum oleum distillari possit. Jam alibi innuimus ex eodem Viror in Chymicis Medicis rebus exercitatimmo certos lapides , qui nigri sunt , oblongi, ter si Ec in agro Pari sien si frequentes occurrunt , in V, triolum converti , dum contusi ita acri exponuntur, ut Omnis pluVia ar

ceatur.

XI. Ex ijs liquet rerum facultates ex locorum , & temporum mutationibus plurimum variari. Sed multo major accidit mutatio , cum inter se varie comparantur. Sic hydrargyrus nullo potest frigore con

gelari , fusi plumbi vapore interdum

SEARCH

MENU NAVIGATION