De mente humana libri quatuor in quibus functiones animi, vires, natura, immortalitas, ... pertractantur. Authore J.B. Du Hamel P.S.L

발행: 1677년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

ita concrescit, ut durum omnino via deatur. Acesum vim suam corrosivam & acidam corporibuS pene Omnibus imperiit , calcinato plumbo dulcedinem tantam confert, ut Saturni saccharum vulgo appelletur, Op timum inflammationibus remedium.

Quid urina diu servata foetidiusὶ qui

tamen Moscum ex Indijs advehunt, cum odor magna ex parte exhalavit,

pelle ejusdem animalis involutum, aut vesicis inclusium in foetidis locis per dies aliquot solent appendere ,& vesicas varijs foraminulis pertundere, quo quidem modo pristinam Moscho fragrantiam restituunt. Quis crederet ram esse, gypso Vim , ut vino quod advehitur ex insulis quas CanariaS vocant, quasi medicinae loco adhibeatur λ Quin etiam vindemiarum tempore gypsum in cuppa vel lacu reponunt, in ea potissimum regione quae Malaga nominatur. Illud vulgare & tritum, folio quer- cino aquas minerales examinari posse: nam recens avulsum & aquae minerali impositum ferri corpusculis ita obducitur, ut caeruleum vel nis

442쪽

LIBER TERTIus. ψ77grum colorem prae se ferat, ut aqua ferro magiS, aut minus impraegna

tur. Notum id quoque syrupi ex violis additione, quod salis genus in ijs aquis maxime dominetur, hinc conjici , quod sal acidus 'rupo rubrum , acris aut sulphureus viridem colorem conciliet, uti alio loco jam innuimus. Illud quoque admiratione dignum, carbonis pulverem cupreis laminis expoliendis utiliter adhiberit postquam enim pumicis pulvere sunt detritae , carbone semel aut iterum

accenso, & in aqua idonea extincto ad poliendum cuprum , aut cornua utuntur. Aqua vero erit in hunc

usum idonea, in qua pumex jam eX- tinctus fuit. Ne illud quidem tacendum, laicum vix in pulverem redigi posse, nisi ab ijs qui metalla fundunt, aut gemmas essingunt petito subsidio. Nam instar plumbi vel stanni in aquam frigidam ab igne conjicitur δc

in pulverem comminuitur. A urum, &argentum in granula, ac silices ex quibus fiunt crystalli, hac ratione in subtilem comminuuntur pulVerem,

dum igniti in aqua frigida extin-

443쪽

18 DE MENTE Hu MANAguuntur, idque bis aut ter repetitur. Quo quidem modo talcus, seu i pis specularis in niveum pulverem atteritur, quod utique contundendona mortariis Sc cribrando vix cons qui possitiit artifices. Sic pulverem ex imyride, gypso , croco martis, Ec alijs hujusmodi corporibus magni ad varias artes usus consequi poteris, si contusa in mortarijs haec corpora In Vas aqua plenum conjeceris,& aquam ligni spatula exagites, d nec pulvis exquisite cum ea misce tur , tumque in aliud vas aqua turbida transferatur. Sic pulvis crassior

in fundo subsidet: subtilior in aqua

remanebit et quae simili ratione in te tium , aut si opus sit, in alia deinceps Vasia trans fusa, pulverem in unaquoque vase deponet, ejus tenuitatis. quae requiritur: maxime si aqua in vasis singulis diu agitetur, ac subtiliora pulveris corpuscula paulatim sinas ad fundum vasis delabi.

Non ij modo artifices qui gemmas expoliunt, dc tenuissimo egent simDridis pulvere: sed etiam Chymici qui magisteria ex crystallis, gemmis, a

444쪽

L1BER TERT lusi, I9co Martis parare solent, hujusmodi pulveres minori possunt impendio

conficere.

X II. Atque in hoc potissimum

eniti debet ex periment lis Ρhilosophia ut sumptus, operam, & tem pus minuat. Et quidem videmus praeclarissima inventa in ipsis exordiis operosa esse, 6c valde composita: sed paulatim fiunt de simpliciora dc majori compendio. Selopeia ipsa quot rotis, nostra quidem & patrum memoria, quot partibus instructa erant: nunc vero nihil simplicius , nihil ad usum magis accommodatum fieri potest. Ex quo ars Chymica paulo diligentius 1 Philosophis exculta fuit, magis indies perficitur nec dubito quin plurima permagni usus ad vitae commoda , dc Vatias artes excolendas ex eo velut sonte dimanent rquaeque magno labore antea fieri solebant, facilius deinceps parentur , si ratione, non casu operationes sitas regant. Sic videmus spiritum vini,

qui per plures , dc iteratas distillatationes fieri solet , per machinam sitis simplicem una distillatione ex

445쪽

1o DE MENTE Huis NA aqua vitae jam elici. Quin etiam citra distillationem potest aqua vini ardens magna sui. phlegmatis parte liberari, ii salem tartari adjeceris: hic enim aqua insipida imbuetur , dcliquoris instar fundum vasis obtine bit. Quin & sal tartari minimo sumptu parari potest , si tartarum

contusum cum aequa parte nitri itidem contriti mortario imposueris , cui misturae carbonem accensum si injeceris, in momento tartarus in s lem calcinatur. XIII. Jam Varia corporum compo

sitio, ex qua essectus plerumque prae ter expectationem fiunt, ad philoso- sophi potissimum contemplationem pertinet, qui res etiam diversissimas inter se comparat , & in certos usus conjungit. Sic ex argilla, & ea poti simum ex qua fieri solent fistulae ni-

cottanae , seu tabaci fumo excipiendo destinatae, primum exsiccata, deinde in pulverem contrita . & cum

oleo lini sic permista , ut massae se

rinaceae formam referat, quidam artifices caementum optimum parant,

quo aquaeductus subterraneos resar-

446쪽

LIBER ΤΕRTIUS. trciunt. Qin vitra tubis opticis aptanda expoliunt, plerumque carmentum adhibent ex pice filsa cum cineribus , instar pultis crassioris temperata : hoc quidem caemento paululum emollito vitra ipsa sic firmant , ut inter eX- poliendum non dimoveantur. Aliud gemmarii caementum ex resina cum pulvere laterum, aut gypso, in pultis itidem crassioris modum conficiunt, quibus parum cerae adjiciunt. Eadem pene ratione gluten ex Ichthyocolla, Sc aqua Vitae paratur, ut nihil agglutinandis ligni frustulis utilius excogitari possit. Ichthyocolla aquae vitae per et . hora S infundatur, tum leni calore simul ebulliant, dum cor

pus illud glutinosum sit exsolutum :interea ne adurantur mOVe , dum

gutta extracta , dc refrigerata firmat Sc glutinos e gelatinae speciem habeatrium per linteum exprimatur. Hoc gluten hon corrumpitur. Ligni scobem cum hoc glutine fuso miscuit D. Boyle, pilam ligneam Sc firmam manibus aptavit, quae exsiccata ita linduruit, ut in tabulatum conjecta resiliret.

447쪽

in DE MENTE Hu MANAXI V. Ex ijs liquet res omnino diaversas in novos usus consociari, &omnino dissimiles ijs , qui a rebus seorsum sumptis manare solent, effectus procreare. Ut quando ex plumbo flexibili Sc opaco una cum tripla , aut quadrupla arenae, vel silicum portione permisto fit vitrum Saturni. Cum ex soda, seu sale Alia cali admodum corrosivo, quodque in aqua tam facile exolvitur, Bc silicibus fit vitrum insipidum, fixum,pellucidum. Cum ex auro in aqua regia dissoluto in & additione salis tartari, qui adeo fixus est, aut urinae spiritus sit aurum fulminans , δc adeo fugax: cui tamen admistum sulphur eam adimit vim fulminantem, & fixum in crucibulo essicit, atque in diaphoreticum non spernendum id con

vertit.

X V. Quin res eadem Vari' praeparata modis ad novos usius 3c dissi miles accommodari solet. Sic ebutolla fictili rite occlusa & prunis accensis obducta conclusum, dum ad ritur , ita nigrescit , ut omnium optimum evadat pigmentum, nec altu

448쪽

L1BER TERTIUS. 62, magis idoneum adamanti folium subjiciatur. Interdum necesse est ut plu

reS aut naturae, aut artis operationes

conspirent, quo essectus aliquis emergat. Sic spiritus vini vix e sulphure tincturam rubram elicit. Sed ubi simul aliquandiu fluxere, si salis Iartari aequale cum sulphure pondus adjeceris , intra pauca horae minuta tinctura e sulphure pene finguinea elicietur, quae humore exhalato in optimum abit balsamum , longe eoprie stantius, quod ex floribus sulphuris in oleo therebinthinae exsolutis conficitur. Verum in his fortasse nimij sumus , artem recte utendi ratione professi: nec necesse est formulis , quantumvis speciosis hunc librum onerare. Quae ex D. Boyle libro jam citato, δc nondum in latinam Iinguam converso, exempla protuli, eo tendunt ut palam fiat, quantam inductio , de experimenta non scien-ltiis modo, sed etiam artibus promovendis conferre possint.

449쪽

LIBER QUARTUS

DE FACULTATIBUS

ET NATURA ANIMAE RATIONALIS.CAPUT PRIMUM

De intellectu. X functionibus vires, &facultates, exijS naturam cujusque rei ςstimare pos. sumus. Et quidem mentis I humanae praecipuas functiones ita sumus executi, ut facultas ipsa quael intelligit , & percipit , ignota esset non possit. Haec sane ab anima cois

450쪽

L 1 B E R Qu A RTu S- 42sgitatione tantum dimeri. Nam ani- lmus est qui intelligit, non accidens quoddam ab animo distinctum. At que ut praeter caeteros pulcre explicat P. Fabry. Id substantiae proprium est, ut actionem exerat, quae ipsi inhaeret ; neque ullius accidentis tanta vis esse potest , ut actionem imma- lnentem procreet. Ea demum est no- ltio substantiae ut in se existat , in se Operetur. Quod si intellectus potentia est ab animo sejuncta, quae illius erit causa, nisi animi substantia , ex qua profluxit 3 Quidni ergo anima ipsam cogitationem esticiet, si potuit vim intelligentem , seu potentiam ex se fundere ξII. Facultates animae ad intellectum& voluntatem revocari possunt. Neque natura , sed officijs eae vires disitinguuntur Intellectum rebus cognoscendis, voluntatem agendis destinari fugit neminem. Intellectus est velut animi oculus, qui veritatis luce illus. tratus, ostendit quid fugere nos, quid sequi oporteat : voluntas rationem sibi praelucentem subsequitur, & cae teras animae vires ad agendum appli-

SEARCH

MENU NAVIGATION