장음표시 사용
451쪽
16 DE MENTE Hu MANAcat. Ille rerum formas ad se rapit: haec objecti bonitate succensia quasi extra se prosilit, ut fine, & perfectione sua fruatur. Hinc Veritas ad intellectum , bonitas ad voluntatem pertinet: ille spectat, circumspicit, explorat ; haec negotium agit & sub tectas sibi potentias movet, quo illud bonum cujus amore flagrat, asi qui possit. Ita fere de utraque potentia rationali Omnes opinantur. Sed de voluntate postea ; nunc de intellemi quam brevissime poterimus agendum. ΙΙΙ. Hunc Peripatetici solent in
agentem & possibilem secare, de quo quidem jam in primo libro quid mihi
videretur expotui: nec fatis assequor,
qui fieri possit ut intellectus agens e speciebus corporeis alias spiritales , bc intellectiles extrahat. QuantumVis enim eas collustret, spiritales efficiet
nunquam :nec demum esArmare potest species, nisi illas cognoscat 3 Cum to ta cognitionis natura in hoc sit conctituta, ut mens objecti quod percipit, depingat imaginem. Jam si co- gnitionis est particeps, cum intellectu possibili omnino confunditur : nec
452쪽
L1 aER QuARTus. 27 diversa, sed una est, & indiscreta potentia. Quω si vero nihil perspicit, quid est cur intellectus appelletur Neque enim quidquam percipi
nec rerum intelligibisium rationes complectitur. . IV. Platonici mentem nostram a primo intelligente collustrari pertendunt: ac pr er rerum corruptibilium sensibiales formas , alias esse puriores , atque animis nostris magis cognatas , ex quibus omnis humana ducitur cognitio, acerrime defendunt. Hi quidem intellectum agentem , non lucidam animi facultatem, quae phantasmata illuminet, atque ab omni materia denudet; non intelligentiam quandam, ut Arabes, non custodem Angelum, ut Bodinus suaviter nugatur : sed Deum ipsum constituunt, qui unus
menti praeest, & formas ab Idearum Iuce, non ab idolis phantasmatum profectas animis nostris imprimit. Quid enim, inquiunt, estud intelle tum nostrum formare potest dc per
ficere, quam idipsum quod est peressentiam intelligibile, cujus adeo par ticipatione mens nostra intelligit ,
453쪽
18 DE MENTE HuMANA ubi rationes rerum purae, & sincerae vivunt, ubi lux intellectualis & nullis permista tenebris fulget.
V. Ego quidem, ut id quod sentio ,
paucis aperiam, platonicis a flentior mentes nostras divino lumine irradia ri. Cum enim sint participatae, m biles , imperfectae, necesse est ut pendeant ab intellectu, qui essentialiter, sine motu, & discursu intelligit, nec de potentia in actum erumpit, quique secundum fidei nostrae documeniata est ipse Deus, qui est creator an mae, & in quo solo beatificatur. Nec tamen mihi permiserim Deum intellectus agentis nomine designare :quamvis mentem nostram illuminet,& forsitan rationibus sinceris, & aeternis eam impraegnet: quae quidem intellectus agentis vulgo putant pr . pria esse munera. Sed tamen cum
mens nostra versetur circa res corporeas , & sensibiles; cum Phantata ta ab objectis impressa contempla tur , nihil necesse est ad divinas irradiationes confugere. Profecto paucis id contingit, ut cum intelligunt, se se ad divinum lumen comeriant,
454쪽
LIatR QuARTus. 429& rerum essentias in ipsis Ideis speculentur. Dabo id quidem quod
luce incorporea, Sc divina tum aspergimur, cum quae incorruptibiliter vivunt in ipsa veritate , sapientiaque communi conspicimus. Nam ut ait S. Aug. sine lumine non potest videri lumen. Sed lux illa mente nostra superior est ; neque ad illius naturam pertinet. Ac demum perabsurde intellectus agentis nomine signatur ruti nec sol in cujus luce corpora cernimus, oculi , aut visus donatur nomine. Potest quidem intellectus dici s. Aus lumen & bene dicitur 3c ipse lumen : sed illuminatum , non illuminans. Aliud est enim lumen quod illuminat, aliud lumen quod illuminatur. At
nemo lumen illud unde animae tamquam lucernae accenduntur , quodque non alieno, sed proprio splendo- l te fulget, & est ipsi veritas , oculum lnostrum , vel intellectum agentem lesse dixerit. V Ι. Neque adeo necesse est duplicem in nobis intellectum fingere ;Cum una, Sc eadem sit facultas , quae
Phantasinata illustrat, & cognitionis
455쪽
MO DE MENTE HuMANA actum exerit. Quorsum distinctas
vires esse fateamur, quae ut diximus, ' ipsius animae essentia non distinia muntur 3 An sensum agentem a patiente discernimus 3 An ignoramus vitales facultates eam habere praero gativam , ut simul agant, de patiantur ue ad agendum seipsas promoveant, actiones denique fundant , quae in principio unde exeunt, recipiuntur Non ergo miremur si eadem vis, idem intellectus species intellectiles Ecorporeis effingat: tametsi nullas cogimur species intellectiles impressas prς- ter phantasmata agnoscere: Atque adeo praecipuum intellectus agentis officium
VII. Quid enim, amabo , intellectum illum qui lucet quidem , sed nihil intelligit, nihil discernit, nihil videt , quid , inquam , eum admonebit in ipso velut limine adesse Phanta
maia , quo illa omnibus exuat a cidentibus, individuis materiae conditionibus spoliet; abstractas denique intellectui possibili imprimat imagi- nes , ut his velut seminibus laetus notiones suas exprimat
456쪽
tus possibilis nihil percipit ni si objecta
ti sui similitudine informetur ; nec tamen res corporea spiritalem facultatem movere potest , aut perficere. Ergo necesse est ili illa Phantasmata intellectus agentis luce purgentur , Sc in meliorem sortem commigrent ,
quo intellectum possibilem afficere ,
foetare valeant. Non enim simulachra corporea, sed species spiritales, Sc universales jam abstractae , &quasi penicillo intellectus agentis efformatae menti imprimuntur. Nec fieri potest ut ex potentia intellectuali , Sc imagine sensibili unum , Midem principium exurgat. Nihil mirum si mens Phantasmata in species intellectiles commutet; at illud perabsurdum videtur , ut Phantasmata mentem ipsam percellant, excitent , atque ad cognoscendum impellant. I X. Istuc quidem mihi in parte Uerum videtur , nec concesserim modo, sed etiam contenderim Phantasmata in ipso intellectu non excipi. At non video cur mens simulachra corporea
non possit percipere, ijsque excitari,
457쪽
3 a. DE MENTE Hu MANAl ut alias imagines longe perfectiorest concipiendo exprimat. Nam ea legemens Gam corpore juncta fuit, ut
certos cerebri, aut spirituum motus,
certae itidem perceptiones subsequantur, & vicissim. Quae autem dicimus Phantasmata, nihil sunt quam affectiones , aut motiones quaedam ab objectis profectae & in cerebro exceptae, quae Vix ullam habent cum objectis, aut ipsis imaginibus quas mens cogitando depingit, similitudinem. Sed de his jam saepe: nunc ulterius pergendum. X. Platonici quidem tres intelligendi gradus distinxere.Principatum tenet
communis intellectus, in quo rationes rerum exemplares, & essectrices vi-Vunt , ut in natura universalinationes seminatiae corporum Vigent. . Hanc
intellectus agentis nomine insigniunt, quod semper actu, δc essentialiter intelligat, ut si quis sit ignis, ut Ficini exemplo utar, in propria sphaera, ensentialiter calidus est. Atque ut suprema aeris regio igni finitima jugem ab igne calorem participat ; ita intellectus noster, semper actu intelligit:
458쪽
atque in eo 1 cientiarum principia, artium regulae directrices, virtutum lumina , dc quaedam rerum exemplaria continentur , ex quibus ratio quam intellectu inferiorem ponunt, conclu siones eruit. Haec enim similis infima aeri S regioni, quae alternis calet δίfriget, non semper raciocinatur. Ι11-terim ad intellectum, seu mentis apicem se se erigit, ut hinc sui motus principia mutuetur: saepe ad res sensibiles deprimitur , ex quibus experimenta sua depromit, de quaedam cognitionis initia. Sed intellectus, si1
Plotino credimus, cessat nunquam ;tametsi nos intelligere non adverti mus. Quemadmodum, ut alio loco diximus,vegetatrix facultas cujus mΟ-tus non percipimus, nunquam feriatur. Nam ut oculuS nec se, nec suos
motus nisi forte in speculo opposito
cernit: ita mens neque se, neque suos actus nisi. per quamdam velut ab ima ginatione reflexionem contueri potest Verum illi rationem suae opinionis viderint.
X I. Propius vero cile putem , quod
459쪽
identidem docent , hominem totiuguniversi compendium , . in horizonte confinio aeternitatis , dc temporis esse constitutum , utriusque naturae spiritalis, & corporeae centrum, infra divina Sc supra mundana : quare di-Vina per mentem corporea per sensum, utraque per rationem cognoscit. Nam intellectum a ratione,ut aeternitatem a tempore, si minus natura , Certe cogitatione disjungunt. Ille similis est oculo, qui uno obtutu totum percipit objectum , quod rat o multiplici motu , dc discursu qua si
manu tangit, & explorat. Intellectu, vel mente res divinas quae sepra nos fulgent contuemur; imaginatione, M sensu ad inferiora , & corruptibilia delabimur; per rationem universalia ex singularibus colligimus : intellecturationes rerum puras , & sinc ras conspicimus ; . ratione, abstra ias, & generales ef rmamus notiones ; sensu singularia , & .accidentia
tantum attingimus. Quocirca imaginationis actus est mobilis circa res
mobiles , & fluxas; rationis actus mobilis est circa res immobiles. Nam
460쪽
universales rerum essentias comprehendit: intelligentia vero immonilis est , & circa res versatur penitus immutabiles. In mente inest sapientia, in ratione scientia, in imaginatione opinio , & credulitas : per mentem homo cum Angelis, per tensum cum brutiS convenit, per rationem ab utrisque secernitur. XII. Enimvero sic varios dunta
xat gradus, & diversa officia, non dis. tinctas vires agnosco. Idem est ani- lmus qui per lansum accidentia, Scessectus rerum corruptibilium ; per
rationem naturas earum, & essentias; per mentem denique causas exemplares , & primitivas rerum formas asse- lquitur. Quae porro sunt in naturis in- istrioribus dii persa & divisa, in superioribus magis colliguntur, & uniuntur ; hinc quae sensus exteriores quasi distracti, & foras erumpenteS co gnoscunt, una percipit imaginatio , ad quam omnes corporum imagines quae per sensus subiere , ut lineae ad centrum appellunt. Ratio vero in unam contrahit speciem quae imagi-
