장음표시 사용
471쪽
s DE MENTE HuMA N Aultimo , dc practico judicio penitus acquiescit, & quod sibi melius videtur amplectitur, Ne id quidem vere
dici potest, cum persaepe contrarium experiamur. Numquid incontinens judicium rationis sequitur,an non potius in diversum frustra revocante ratione impellitur 3 VII. At voluntas est coeca , neCpotest intellectui reluctari, aut unum alteri praeponere. Hoc ipsum paulo diligentius intuendum. Ac primum nescio qua ratione moti Philosophi , Voluntatem caecam dixerint. Nam si ad cognoscendum non sit a natura destinata, cur caecitate multata fingi tur 3 nisi forte oculis surditatem , &auribus caecitatem tribuant. Sed mitto illas verborum cavillationes : si
voluntas nihil intueri , nihil potest percipere, quomodo intellectum sibi
considentem audit, eligit, consentit λFrustra caecam irradiat , & surdam monet: quomodo se ad agendum applicat , dc subjectis viribus imperat 'Non intelligimus nisi cum volumus. Quid essicit ut velimus , si voluntas
ipsa nihil agere, nihil moliri possit,
472쪽
LiagR QuARTus. nisi a ratione directa 3 Unde motus Omnis, Sc actionis principium ducitur 3 An ab intellectu 3 sed hunc voluntas movet , & determinat : non enim animum ad cognoscendum ad
hibemus , nisi id velimus. Quod si voluntas ipsa nihil aggreditur , quod non fuerit ab intellectu praemonstrarum , quod igitur erit agendi principium Θ Praeterea non potest voluntas ab objecto moveri, & allici, nisi illud velut praesens ipsi voluntati exhibeatur ; sisti autem nequit nisi per sitam imaginem ; quI au
tem fieri poterit ut facultas omnis cognitionis expers imaginem objecti cognoscat , aut unum prae alio eligat 3 An species e imagines ab intellectu in voluntatem migrani3 Sed accidentia ex uno in aliud subjectum non commeant. An potius instar purissimi luminis propagantur Sed lux coeco frustra porrigitur. V II. Quomodo igitur hos effugiemus laqueosὶ An voluntatem, & rationem neque inter se , neque ab anima distingui statuendum est : adeo ut mens eadem percipiat, & effin-
473쪽
8 DE MENTE Hu MANAl gat rerum imagines , inquitat, deliberet, dc perpendat cujusque rei m menta , concludat denique,approbet,l eligat : atque ex eodem fonte tami diversa munera dimanent, nec ne-l cesse sit propter officiorum Varieta-l tem, animam in distinctas secare facultates. Est sane idem animus qui vult de intelligit , idque immediate& proxime : adeo ut intellectus Jc
voluntas sint vires animae non re, sed
cogitatione dc officijs; non physica, sed quadam ut ita dicam, logica ratione distinctae. Quod si Philosophi diligentius id attenderent , neque hanc, neque alias hujus generis mo- Verent quaestiones. Est sane idem principium quod intelligit, de se ad cognoscendum determinat. Cumi enim mens ex confusa , & universali, i ad distinctam & particularem pro greditur cognitionem: non utique ut supra diximus , ab alio quam ab ipsa voluntate potest determinari. Non enim objectum eam determinat , cum ex infinitis unum potius quam aliud eligit: sed illa determinatio a voluntatis nutu profluit. Est porro idem
474쪽
L 1 3 E R QuARτus. 'principium quod confuse cognoscit , quodque ad distinctam cognitionem
se determinat. Non igitur voluntas
ex qua illa oritur determinatio, est quiddam ab intellectu diversum. At que ut cognitio 3c determinatio sint distinctae actiones, idem tamen est utriusque principium. Hinc etiam lpraestantissimis authoribus placet,nul-llam esse cognitionem , quae non sit formaliter , aut Virtualiter , ut loquuntur , assectio : nulla itidem aD sectio voluntatis, nullus amor , qui
non sit quaedam experimentalis notitia;neutra actio sine altera consistit. Quemadmodum ut multis vide- ltur , lucem omnem aliquis calor consequitur, dc vicissim calor lucem aliquam recondit , Sc flammam saepe procreat. Atque ut lux pura in m mento dissunditur , ac sola corporis opacitate debilitatur , aut frangitur: Sic lux intellectualis cum pura est& sola, neque ullo corporis contagio
inficitur, tum in momento suas functiones exerit, nec quidquam ei moras objicit. Non enim mens Angelica deliberat , aut fluctuat, sed
475쪽
so DE MENTE HuMANA ubi regulas directrices , dc circumctantias omnes perspexerit, statini in opus prorumpit. Verum in homine . secus evenit: eae quippe ex animo , & corpore concretus. Atque in eo sunt duo agendi principia , sensus, Mintellectus, ex quibus mixtum quoddam actionis genus exoritur. Nam si omnes hominis actiones a sensibus proficiscerentur , eodem semper, Scaequabili modo operationes suas ex reret, ut videre est in brutis animantibus , quarum idem est agendi tenor. At vero si in homine nullum esset
aliud ab intellectu agendi principium,
Vix umquam a pra scripta rectae rationis norma recederet: cumque illius cognitio foret undequaque perfecta, statim eam ipsa actio sequeres tur. Quid enim causae est cur homo deliberet, aut pendeat animi, ac velut incertus huc , & illuc feratur, nisi quod omnes rei causas , & prin-l cipia , omnes recessus , dc circuns i tantias non perspicitὶ Hinc caligo illo, dc ignorantia afferunt nobis ancipii tes deliberandi causas: nec quae mensi agenda proposuit, statim exequimur.
476쪽
LIBER QSAR Tus. frobstat enim sensuum infirmitas: ob- istant imagines a corporibuS acceptae: obstat denique appetitus infaliud libet, quam quod ratIon1 placet. Longe enim , dc plane diversa mentis & sensus cst agendi ratio: illa omni motu turbido vacare debet, quo distincte cuncta perpendat: nec
fervidos, sed placidos spiritus postulat. Contra appetitus inferior ferox est, dc praeceps: nam sensibilia quae sunt graves imaginationi plagas inurunt , Sc vehementer appetitum comcutiunt. Ubi sensus objecto, aut jucundo , aut molesto percellitur, statim spiritus turmatim irruunt, Ela imaginatricis sedem invadunt. Nec valet ratio hos fluctus compescere: spiritus enim tumultuarij , dc effervescentes, rationis dicto minus sunt audienteS,
pant , nec sinunt membra jussias rationis exequi. Hinc multa contra proprium judicium , 5c conscientiam Operamur; hinc motus inconsulti qui rationem praecurrunt , hinc luctaturbationum sedes , cui
477쪽
. 1α DE MENTE HuMANA carnis , dc spiritus. Verum ista for- tasse alterius sunt loci. J VIII. Ergo ut ad illud unde sumi egressus, revertar, VoluntaS ultimum' rationis judicium non semper sequi l tur, nec quae meliora judicantur eligit : sive haec non sola ratione , sed etiam imaginatione ducatur: sive nudas perceptiones' aliquando subsequi soleat, nec judici j tempus expectet: seu denique animus ip1e aut sensuum voluptate delinitus , aut objectorum impressione impulsus ad ea non atten .l dit quae rationis lumen ostendit, neci diutius tam molestum Velut praecepi torem ferre possit. Nam si grave nobis est in aliorum cum quibus degimus judicia offendere, &ab ijs reprehendi ; id multo nobis est moles tissimum, vel proprium judicium &conscientiae testimonium contemnere, vel a nostra ratione condemnari, aut circumferre actuum nostrorum tam
severum judicem. Quamobrem ubi
perturbationum aestuS , aut Voluptatum illecebrae nos transversos agunt, rationem iissem exoramus ut
conticescat : alio si fieri potest, in-
478쪽
L1BER u A R T v s. s tendimus, dum ea placata de suo jure nonnihil decedat, & ad nutum voluntatis paulatim inflectatur. Sic
morum regulas , dc virtutes ipsas invertimus. Ac ne pugna ipsa voluntatem inter δc rationem diutius perseveret, aut nobis sit molestior, id demum a ratione corrupta impetramus , ut quod libitum est approbet. Sed de facultatibus animae satis : nam quae sunt animo corporique communes , ut imaginatio , memoria , dc aliae si quae sint vires ad cognos cendum destinatae , commodiuS excutientur , cum de anima sentiente tra
I. T A M ex asperis , dc confragΟ-
J sis locis egressi tota pandere
possumus vela; quid enim plenius, quid uberius, quam de natura, Scimmortalitate animae dicere Neque
479쪽
abundans rationum copia nobis de esse potest : optimarum tantum de lectus habendus est, ac danda maxime opera, ne in tanta rationum varietate , confusa sit, Sc tumultuaria disputatio. Primum itaque spiritalem, tum incorruptam esse animam, dc post mortem remanere ostendemus. Postremo argumentis quae ab Epicureis, & alijs qui contra sens tunt Philosophis proponuntur , Occurremus ; ac simul varias quaestiones de statu animae separatae , dc unione cum corpore velut in transitu tractabitans. Quod si longior haec videatur quaestio , cum argumenti dignitate , δc utilitatis magnitudine comparetur: ita fortassis etiam brevior videbitur. I Ι. Spiritalem, & incorporalem esse animae rationalis substantiam, ex his quae superius diximus , satist intellectum puto. Quod si enim mens formas rerum absolutas , 5c universales percipit: si res ipsi , non tantum earum imagines complectitur; si rationes numerorum , justitiae, V ritatis , dc alia prope infinita nullo
480쪽
L1BER Ru ARτus. 4s 3 sensu, nullo phantasmate expressa, cogitatione depingit .' an dubitabimus mentem ab omni materiae , dc cor porum concretione solutam, dc liberam decernere . 3 Quis sensus , quaevis corpori addicta essentiam rei intimam penetrare possit, formas ab omni loco , & tempore abstractas concipere ; rerum ordinem, similitudinem, Sc varios respeetiis expendere 3 Quid,quod intellectus ipsis corporibus , quae percipit , materiam, partes. & extensionem adimit, eaque
ut indivisibilia , & plane spiritalia
concipit3 Nam miro quodam modo fit, ut quae extra animum sunt, divisa , dc partibus distincta, in ipsa
mente sint indivisse, atque ab omnibus corporum legibus absoluta. Sic inusquam forte punctum penitus in- isectile, nulla omnino linea nullum instans occurrit. Haec tamen sibi fingit animus , & quod sua fert natura, ut nullis partibus distendatur, id om-bus fere quae percipit, affingit. Sic corporum imagines , quae per sensus animum subeunt , omni suo ornatu spoliantur , alieno vestiuntur , &
