장음표시 사용
481쪽
DE MENTE HI MANA tamquam spiritales naturae nullo vel loco, vel tempore circumscriptae percipiuntur. Quae multa sunt mens ad unitatem revocat , confusa distinguit, divisa conjungit , atque alia
molitur innumera quae in VireS corporeas non cadunt.
III. Jam si imaginationem , Vel
sensum cum ratione conferaS, tum
demum intelliges quam multum inter se distent istae facultates, longeque sint diveris : sensus quippe exiguis finibus circumscribitur , ab objecto seo, ubi est paulo vehementius, offenditur. Neque enim Visus puri simam solis lucem sustinere, neque tactus ignis calorem ferre potest: nec demum vel se se , vel suum orga- . num , Vel imagines quibus utitur , valet discernere. Contra intellectus aciem nec minima quaeque fugiunt,l nec maxima obtundunt. Quin etiam huc magis perficitur', quo res sublimiores , Sc diviniores attingit . nulla rerum scientia impletur, nulla posse sessione satiatur: Qui fundus , aut quae talis animi figura intelligi potest , ut tantam verborum , & rerum
482쪽
varietatem capere queat An imprimi quasi ceram, animum credimus,& memoriam esse signatarum rerum in mente vestigia3 Sed ubi tanta in cerebro capacitas , ut infinitas properes custodiat quae porro tam im mensa magnitudo , quae tam multa
ac prope infinita possit excipere, velestingere 3 Scio quidem in cerebro esse vestigia quaedam , aut sonorum, aut characterum qui per sensus subiere. Sed res ipsae quae his significantur sonis , ut numerorum dimensio numque leges innumerabiles, quarum nullam, ut ait S. August. corporis sensus impressit, quia nec coloratae sunt, aut sonant, in cere- bri cellulis recondi non posIunt. In ijs quippe sunt quaedam rerum imagines , aut impressa Vestigia , non res ipsae quas intueor , quas intelli
reo. Sic ipsa cogitatio memoriae commendatur. Sed quae illius imago potest esse corporeaὶ Quid porro illa vis quae
investigat , quae inventio , atque excogitatio dicitur, terra-ne tibi, aut hoc tenebroso, dc caliginoso coelo aut sata, aut concreta videtur ξ Et
483쪽
13 DE MENTE HuMANA mea quidem sententia pulchre hine concludit latinae Philosophiae , dc eloquentiae princeps, quod animorum nulla in terris origo inveniri possit:
nihil enim est in animis mixtum , atque concretum , aut quod ex terra natum , atque fictum esse videatur : nihil ne aut humidum quidem, aut igneum. His enim naturis nihil inest , quod vim memoriae, mentis, cogitationis habeat , quod Jc praeterita teneat, Sc futura provideat, Mcomplecti possit praesentia.Nunc redeamus ad sensus, & rationis discrimina. I V. Sensus cum sit in materia de mersus, quae concreta sunt dumtaxat perspicit: ratio vero separata
ab omni materia & abstracta percipit:
visiis candidum , mens candorem dijudicat. Ille circa res caducas, & f gaces , haec circa res omnino immutabiles versatur: ille angustus valde, de debilis: haec infinita prope , i immensa. Nam infinitas in continuo partes , infinitos rerum possibilium stradus sibi fingit animus: nec tantum ea quae sunt, sed etiam quae non sunt, ut privationes, dc negat.
484쪽
sensus universam dc communem corporum rationem intueri potcst 3 Qui totum mare visu comprehendit, is longe supra ipsum Oceanum C feratur necesse est. Cum igitur mens
omnium corporum essentias comple latur , naturam omni corpore nacta
est sublimiorem. Cogitare enim , dc providere, & discere , & docere , l& invenire aliquid, & tam multa Ialia in nullo corpore inesse possunt. lAddam-ne cum S. Augustino quod si l. dου
1patio sit , quam corpus est ejus , Cur tam magnae in ea exprimuntur imagines, cum latitudinem terrarum,
Sc quaeque alia ingentia apud se pos sit imaginari 3 Idem animum spiritalem esse, non corporeum hinc colligit , quod Veram lineam omni latitudine destitutam ; verum punctum quod secari non possit tametsi oculis corporeis nemo ista viderit) mens perspiciat. Quocirca optime concludit , Si corporea corporeis oculis mira quadam cognatione rerum cernuntur , animum quo videmus illa in-
485쪽
corporalia corporeum , corpusve non
esse. V. Hinc sane magna se se aperit argumentorum seges , quibus animum spiritalem , & nullis corporum claustris septum demonstrari facile possit. Nam si libeat singulas mentist functiones decurrere , quot res percipimus ab omni omnino corpores unctas , & discretas 3 An ipsam
unitatem , pulchritudinem . sapientiam, veritatem & alia pene innumerabilia ullo corporis sensu attingimus 3 An lux incommutabilis in qua veritatem intuemur, de qua tam multa diximus , aut ipsae connexionum, seu argumentationum leges sensui, vel imaginationi subjiciuntur Scientias omnes animo, & ratione lustra ; principia certa δc fixa, ex quibus conclusiones ducuntur infinitam seriem demonstrationum, quarum aliae aliis consertae, & colliga tae sunt, nullo sensu comprehendi
posse fateberis. Nihil necesse est ea repetere, quae superius de functionibus , & viribus animae sumus persecuti: nihil fere ibi conclusum, aut
486쪽
LIBER Ru AR Tus. .61 demonstratum fuit, quod ad hunc
locum non pertineat. Cum persuadet Astronomus solem plus centies majorem esse terra, numquid fortaΩsis vis imaginatrix tantam molem potest concipere λ An potius sola ratio id percipit λ neque enim tam late fusum corpus . potest aliquo phantasmate exhiberi. Opposita quae sunt , & contraria , in nullo corpore simul esse. possiant: nam sese mutuo extrudunt: sed in mente facile consociantur, neque ibi ullam exercent contrarietatem. Non igitur menserit in corporum censu. Quo plura mente comprehendimus . hoc promptiores ad alia percipieuda sumus radeo ut major scientia augeat quodammodo animum , 8c majorem cognitionis cupiditatem incendat. Quod
Certe evincit tam vegetam mentiS naturam neque in corde, neque in cerebro , neque in sanguine demersam jacere, ac longissime ab omnibus corporum angusti,s abesse. Inis crementa quidem sua subit animus, non instar corporis, quod partium additione crescit: ille enim hoc ma-
487쪽
61 DE MENTE Hu MANAjor est, quo doctior aut melior ; neque una cum corpore augetur , Velut caro sensim defluit , & labitur.
Nec demum aliquem in animo sinum putamus esse, in quem velut in vas aliquod omnia quae meminimus infundantur: infinita enim' erit illa capacitas , . quae nulla umquam scientia expleri possit. Atque ut sint in cerebro quaedam rerum quas per sensus hausimus v stigia : ea tamen, quae discimus , aut invenimus , quaeque per sensus non subiere , per
seipsa intus contuemur. Sic res intelligibiles, quae non habent imagines sui similes: ut dilectio quae non aliter videtur praesens in specie qua est, Sc aliter absens in aliqua sui imagine: ut peritia disputandi, Malia infinita' in fibris, aut porulis cerebri non delitescunt, sed in seipsis ea cernuntur. Est etiam insitiabilis sciendi cupiditas, nec sitis illa cognitione ulla extinguitur , sed magis irritatur: atque ut diximus , quo mens plura cognoscit, ad reliquai percipienda est paratior , & expedi- tior. Quanto enim melius principia,
488쪽
LIBER Qu ARTus. 63& causias rei peripexerit, tanto facilius essectus omnes, & assectiones ejus expendit. Unius pervestigatio gradus est ad alterius cognitionem.
quod percipit quodammodo abeat: ut res ipsae inter se junctae sunt, de Copulatae , quae rei jam perceptae sunt finitimae & cognatae, quasi sua
sponte menti occurrunt: nec confunditur animus tot rebus in unum, non
in diversum tendentibus. Impletur ergo anima scientijs, &: disciplinis: sed non instar vasis alicujus quodue plenum fuerit, exundat, & nihil amplius potest excipere. Crescit quo que , sed non ut corpora, quae mole
V I. Et quidem si Platonicos audiamus , mens spiritali, & incorruptibili cibo alitur, nimirum ipsa veritate enam inextinguibili veri videndi cupiditate incenditur: hanc sitit, hanc esurit : unumquodque autem cibosbi familiari . & cognato nutritur. Corpus igitur corruptibile cibo itidem corruptibili : animus uro spiritalis
cibo quoque spiritali, & numquam
489쪽
perituro pascitur. Hinc ubi circa puras , & incommutabiles Iationes o 'cupatur, tum vivit praestantiuS, VC-rius intelligit , operatur perfectiuS , fruitur dulcius, 3c securius. Addunt Platonici male animo cum ipso cor pore conVenire, ac nos tanto sincerius verum intelligere, quanto remo Vere, atque subducere intentionem mentis a sensibus corporeis possumus. I de im- Qua quidem ratione utitur S. Aug. anima. ut animam non esse corporis temperationem , ut visum est Galeno, d monstret; atque hinc colligit, quod ea quae intelligit animus, cum se aver tit a corpore, non sunt profecto comporea : & tamen sunt maxime quae sunt. Nam eodem modo semper sese habent : & nihil absurdius dici
potest, quam ea esse quae oculis videmuS , ea vero non esse quae intelligentia cernimus : cum dubitare dementis sit, intelligentiam incompar biliter oculis anteferri. Quod si anima esset corporca, quo magiS haereret corpori, eo melius se se haberet : longe tamen secus evenit. Nam
corporis facibus inflammari solet ad
490쪽
omnes fere cupiditates; δc mens cor
Iori immersi , nihil intelligere, ni ii valet percipere. Sed sentibus delusa, curis confecta, Sc cupiditatibus incensa contemplationi vacare nequaquam potest. Quo autem magis sese a sentibus , & consuetudine abducit , hoc melius divina suscipit rCumque laxata curis, atque ab Omnibus corporis vinculis libera fuerit, tum se totam in contemplandis rebus , perspiciendisque ponit. Accedit etiam quod anima rationali S per-fepe corpori adversatur , dc estraenatas illius libidines amoliatur , nec concedit corpori, quidquid importunis motibus e Sagitat. Quod magno indicio est non corpoream , sed spiritalem esse mentiS naturam.
V I. Postremo spiritalem esse animum hinc optime colligunt Peripatetici, quod illius vires nulli sint organo assigae. Quod enim organum intellectus , aut voluntatis assignari potest3 Vis organica , ut Visus , ab impressione objecti, seu specie ut Vocant , visibili omnino determinatur. Sed mens, ut supra ostendimus, V V
