장음표시 사용
491쪽
gs t g MENTE HuMANA. seipsam ad cognoscendum determ nat , cum ex confusa cognitione indistinctam progreditur. Nulli adeo est organo addicta , neque est corporea , sed spiritalis : quae ut egeat
organis corporeis, quo excitetur, Musui ad cognitionem impellatur, actiones tamen illius, cognitio, ω determinatio, citra ullum organum corporeum perficiuntur.
Immortalitas animi ex illius natura
ct functionibus demonstratur. I. AC mihi videor invictist pene rationibus , &firmissimis argumentis ostendisso
animum ex terrena mortalique natura non esse concretum. Nunc ulterius progrediar , eumque esse mortis aut interitus expertem, quod erat auterum disputationis caput, demon trare ingrediar: Quamquam, ut mihi
quidem videtur , jam huic quoque
492쪽
Ioco satisfecerim : nam si certum defixum est , spiritalem e fle animum , necesse quoque est eum ab omni interitu , & corruptione tutum existere : substantia quippe erit, non ac cidens , vel modus nescio quis: cum nullum accidens solitarium operetur. Intellectio autem ut, probatum fuit,
nulli est assiYa organo. Quod si ut eleganter Tullius colligit, nihil sit in
animis admixtum , nihil concretum, nihil copulatum, nihil coagmentatum, nihil duplex , certe nec secerni, nec dividi, nec discerpi, nec distrahi potest: nec interire igitur. Est enim interitus quasi discessus, & secretio, ac diremptus earum partium, quae ante interitum vinctione aliqua tenebantur. Et quidem si nullum coriapus perit, quantumvis ipsa divisione minuatur, & diversas induat formas; multo minus substantia spiritalis de truetur, quae nullas habet partes in quas dissolui queat: praesertim cum nulla res in nihilum abeat, nedum res omni corpore praestantior. II. His multa adjiciunt Platonici ,
qui hanc sibi velut propriam fecere
493쪽
quaestionem, atque in hac dimicatio ne omnes quotquot fuere, philosophos , & rationum pondere, & verborum luce superant. Est, inquiunt, animus mutabilis, si ejus operationes aspectes: sed essentiam habet stabilem: cumque praeterita meminerit , Sc futura quodammodo praesagiat , supra omnem temporis inconstantiam, Sc volubilitatem assurgit. Quid, quod luce divina aspergitur : quod
sane caelestem, Sc incorruptam illius esse naturam omnino persuadet. Nam ut omnes oculi, qui corporeo lumine perfunduntur eadem quoque specie continentur: sic mentes Angelicas, Schumanas eodem genere quodamm do censeri , & utrasque elle immo
tales, hinc recte colligi videtur, quoaeae sint divinae lucis participes . Jam si animae dignitatem , dc officiorum Varietatem perpendas, quid illa prae stantius , quae regit caduca ,sistit mobilia , colligit dissipata, repugnantia conciliat, composita in sua principia resolvit Res quippe in mente sitiat longe puriores quam in seipsis. Nam sermae in materia
494쪽
immersae sunt tantum umbratiles,& quodammodo falsae: rationes quippe figurarum nusquam sincerte nisi in mente occurrunt. Jam quae illius est vis, & perspicacitas cum ejus intuitum nec temporum, nec spaciorum intervalla prohibeant : AEterna Scstabilia assequitur. Nullum adeo dubium esse potest, quin ea sit stabilis ,
pura, Gontrariorum expers, Sc immortalis. Quid enim posset eam destrite- re An corpora quae ipsi animae subjiciuntur3 nihil profecto nisi a pote riori dcstruitur. An Deus a quo solo creari potest , cum sit spiritalis &simplex , illam perimet 3 At influxus
divini sunt benefici, nec perniciem rebus afferunt. Ac de natura animi, non de omnipotentia Dei verba facimus,
idque contendimus animum ex natura sua esse immortalem , nec dissolvi posse, nec exringui, neque alio quOdam, nisi causae primae conservatione, quae nulli rei deest, ut existat , omnino indigere. III. Incorruptibilitas animi non ex alio magis quam ex illius functionibus colligitur. Nam cujusque rei n
495쪽
turam ex operatione metimur et cum
operatio sit ipsius rei velut quaedam extensio , finis , & summa , atque
omnis actio sit naturae ex qua profi-I Ciscitur accommodata. Hinc it com-l munes a Peripateticis usurpatae no-ltiones. Unumquodque est propter suam Operationem ; operari sequiture iIe ; modus operandi consequitur modum ellendi : Et alia ejusdem generis , ut minus latina, Vera tamen Ec usiu contrita axiomata. Jam ipsum animum sibi proprias habere functiones quae nullo corporis organo perficiuntur . firmissimis argumentis to-lto hoc fere opere confecimus. Rationes quippe rerum universales , abi omni materia abstractas efformat ;l neque id corporeae facultatis opus esset potest. Nam vis aut facultas materiali organo mancipata qualitates ScformaS rerum corporeo quodam modo excipit. Quae igitur formas modo spiritali comprehendit, nullo ea utitur corporis instrumento. Nec sane principia menti impressa, aut cognitionis primordia intellectui nostro consignata, demonstrationes fere om-
496쪽
L1BER Qia A R Tus. ΑΠnes Mathematicae, judicia certa, Scfixa actus sunt corporei , aut imaginationis foetus. Sed nihil incommutabile , & uniusmodi, nihil aeternum, nihil universale, nihil abstractum vis imaginandi percipit: cum omnia corpora sint mutationi, loco, & tempori subjecta. 1 V. Mitto cognitionem rerum spiritalium, de qua tam multa diximus. Quid de voluntatis actionibus dicturi
pora 3 Quid amatur in amico, ani mus an corpus fides , benevolentia, uirtus ipsa diligitur. Quid in sanctis, Aug- quid in Martyribus amamus, mem- S 18bit
bra laniata a feris 3 Quid foedius, si
oculos carnis interroges quid pul- c. chrius, si oculos mentis interroges 3 Quid tibi videtur adolescens pulcher. cirimus , fur 3 Quomodo horrent ocu- ιεli tui 3 nuinquid oculi carnis horrentὶ tibi ipsos interroges, nihil illo corpore compositius nihil ornatius: & pari
Iitas membrorum , Sc coloris delecta- eatio illicit oculos: & tamen cum audis, te quia fur est, fugis hominem animo. 4. Vides ex alia parde senem curVum,e.
497쪽
4 1 DE MENTE Hu MANAM baculo innitentem. vix se moventem .is rugis undique exaratum , quid vides,, quod oculos dei ctet 3 Αudis quia is justus est; amas, amplecteris. Ex quibus intelligitur animam non cogno cere modo , sed etiam appetere res omnino spiritales : atque adeo nec intellectum, nec voluntatem corporeis organis illigari. v. Omnes cerebri sinus, & partes scrutare ε, nusquam intellectus organa offendes . nec quicquam fere occurret quod in alijs animantibus non in-Veniatur. Q d quidem magno est argumento vim intelligendi nulli organo insidere , sed plane spiritalem existere. Jam licet intueri, quam diu
simili & diverso a sensibus modo mens ipsa functiones suas exerit ut in 1eipsam redit, & ress. ctitur ε, ut se se colligit, & quasi intus revocat; cun in permeat, nec definitam habet aliquam regionem cujus terminis septa teneatur 3 Sensus vero ut jam diximus , perangusti, hebetes , infirmi in exteriora dilabuntur, neque in se, neque in suos actus reflecti possunt: non
enim ij sunt colorati, aut sonori. Quod
498쪽
L1BER QuAR. rus. 73 igitur sensum ipsum Sc illius adtiis perspicit, omni sensu id superius est.
Vis quoque illa qua res etiam corpo reas contemplamur, qua ipsa phantasmata aut componimus, aut dividimus , aut exploramus, rejicimuS, aut
seligitnus, aliud quiddam est a sensu, longeque diversum. V I. Quod si aliqua sit inter facultatem , Sc objectum cognati , quam esse vel maximam necesse est : cum animum in res simplices, aeternas, dc omnino spiritales intendimus , recte cum Platone colligimuS, eum immor in phtali, intelligibili, uniformi, indita-done. lubili, dc semper eodem modo, 3c secundum eadem se habenti, esse similem ; mortali vero nec intelligibi ii, δc multiformi simillimum esse coriapus. Id quoque hinc scite demonstrat, quod quandiu simul sunt anima , dccorpus, hoc quidem servire , dc subesse natura jubeat, hanc Vero praeesse , atque dominari ; atque adeo di- Vinam esse naturam quae praeest, &ducit, mortale vero quod subi jcitur , & servit. Nec fieri posse crediderim perturbationum aestus inhiberi a noe.
499쪽
MENTE HuMANA bis aut coerceri posse , nisi quiddam esset in nobis sensu praestantius: Verum de his postea.
Immortalitas anima ex illius opembus , motu ct vita demonstratur.
I. UNT aliae quoque rationes meoi quidem judicio non contem nendae , quibus animi immortalitas ex operibus quae efficit, ex illius motu, &vita ostenditur, quas que solent Platonici adhibere,& dilatare.Quid enim aliud, inquiunt,molitur, & efficit animus , seu ad aeterna se se erigat, seu ad corporea descendat; seu in contemplatione , & inspectione rerum , seu in ipsa actione versetur, quam disponere, atque ad ordinem cunctare ocareῖ adeo ut ratio ipsa nihil aliud quam ordo quidam , dc constans Vel lut proportio esse videatur. Hunc Ο dinem in rebus aeternis, aut 1 natura jam constitutis non facit, sed invenit: res Vero corporeas, & sibi sub-
500쪽
rerum apta collocatione , & usu omnium artium summa consistit. Haud dubium ergo est quin animus, qui regit corpora, & tanta arti digerit, omni sit corpore sublimior . Ordinem quippe accipere possunt corpora, non dare; hoc divinioris cujusdam naturae officium est , quae ad ea quae opus
sunt, adhibet corpora, ea moVet, Sctractat. Nullum Vero corpuS IDOVetur nisi ab alio impulsum, atque Om nis motus ab aliqua mente initium . ducit. Haec cum seipsam agitet, &in seipsa sui motus principium habeat, a nullo pendet corpore, sed naturam
longe diviniorem sortita est , neque adeo perire , aut dissolvi unquam potest : cum in se sui motus fontem in quo vita ipsa consistit, possideat, nec deseri a se ipse possit. Quid enim vita nisi quaedam continuata , & perennis
motio3 Hanc rationem fuse prosequitur Plato,eaque ut firma , inconcussa demonstratione utitur Tullius, L 7 inmquam tamen non omnino probat Lactantius ; quod illud argumentum etiam mutis animantibus aeternitItem dare
