De mente humana libri quatuor in quibus functiones animi, vires, natura, immortalitas, ... pertractantur. Authore J.B. Du Hamel P.S.L

발행: 1677년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

videatur. Quod inquit, ut effugeret Plato, hominem a mutis adjectione sapientiae discrevit. Fieri enim non potest quin sit immortalis animus humanus, cujus miranda solertia inveniendi , Sc celeritas cogitandi, & f cilitas percipiendi, atque discernendi,

3c memoria praeteritorum, & proVidentia futurorum, & artium plerumque innumerabilium scientia, qua car-terae careant animantes, Divina , 8c coelestis appareat. Quia Origo animi, qui tanta capiat, & tanta contineat , nulla reperiatur in terra : Siquidem ex concretione terrena nihil habeat

admistum ; sed necesse esse in terram resolvi, quod est in homine ponderosum, & dissolubile; quod autem

tenue, atque subtile, id vere esse in dividuum , ac domicilio corporis velut carcere liberatum ad coelum , & ad naturam suam pervolare. II. Ista quidem fateor esse ex Platone collecta breviter, quae apud ipsi im late copioseque explicantur. Nec tamen parum, ut puto, habet firmiatatis , ad probandam animae immortalitatem , alio ex motu deprompta.

502쪽

Nec timendum est, ne caeterae animantes hanc habeant cum hominibus communitatem ; illae enim non seipsas movent, sed agitantur aliunde: 1ensus earum, & nostri incursu corporum impelluntur; nec deliberant, nec functiones exerunt a corporibus independentes: mens vero seipsam ad agendum excitat dc determinat, atque in agendo quandam velut potestatem aut

imperium exercet. In hoc suo opifici similis , qui jussu & voluntate cuncta produxit. Nec crediderim hoc motus principium brutis inesse; d cuncta in ijs necessitate quadam fiunt, ut suo

loco ostendemus. Homo Vero non spontaneo tantum aut naturali motu

cietur ; sed & consulto, & deliberate l

agit, atque ad eundem finem, non luno quodam tramite contendit, quasi a praestitutis itineribus exorbitare non liceret: sed huc atque illuc, Scquocumque nutus Voluntatis duxerit, eo fertqrt cumque omne corpus pulsu agitetur alieno , necesse est ut primus animi motus a nullo corpore imprimatur e adeo ut motus omniS principium, aut certe determinatio admo-

503쪽

8 DE MENTE HuMANA tum ab anima in corpus , non vicise sim descendat. Hinc illa menti propria neque animantibus communis in 1e se reflexio ; hinc tanta inter animae motus , & corporis perturbationes contrarietas. QuiS ergo non con GAat harum motionum diversa esse principia Cum in eadem machina contrarios motus perspicimus , diversis eos circulis , aut rotis perfici concludimus. Cum igitur animus non modo repugnet corpori, ted actiones innumerabiles exerat, quae a corpore proficisci nequeunt, an dubitamus animum ipsum a corpore secernere

Corpus, inquit Firmianus , nihil nisi. temporale desiderat, id est, cibum,

potum, indumentum, quietem , Vo luptatem : & tamen haec ipsa sine vi, sine nutu , & adminiculo animi nec Capere, nec assequi potest. Animus autem per se multa desiderat, quae ad ossicium fructumve corporis non redundent ; eaque non fragilia , sed aeterna sunt, ut fama virtutis , &memoria nominis. Nam cultum Dei qui constat abstinentia cupiditatum ,

ac libidinum, patientia doloris , com

504쪽

temptu mortis, etiam contra corpus

anima concupiscit. Unde colligitur, non interire animam, sed dissociari a corpore : quia corpus sine anima nuhil potest , animus vero potest multa& magna sine corpore.

III. Qui fiesi possit, inquiunt Platonichin pereat, & dissolvatur anima, si vita illi per se ut proprio & ada quato subjecto competat 3 Nam quod alicui per se convenit,ab illo abesse non potest , ut rotunditas a circulo nequit separari. Jam si vita ad animam per se , & proprie non pertineat , non Video quae vitae illius 1edes,

quod aliud subjectum esse possit. Non

igitur extinguitur anima, quae Vitam a Deo immediate accepit. Non enim precaria, Sc mutuata a corpore vita vivit animus: quin potius ex animo , corpus viget. Brutorum autem formae ut imperfectae, dc diminutae sunt animae , sic tenui & valde exili vita perfunduntur. Haec enim in tota animante, non in sola sorma insidet ;nec quicquam mutorum animς per se moliuntur , neque actiones a corpore

1ejx stas eaerunt. Non igitur, si

505쪽

So Da MENTE HuMANA. vere & proprie loquendum est,vivunt: quandoquidem seipsas non agunt ,

nec fere motu cientur interiore.

Quid autem vita, nisi motus spontanei principium 3 Illud enim proprie vivit quod vi sua, non aliena movetur ; & cum in se habeat illum

perennem motus sentem, numquam

Cessat, nec a se deseritur. Quod si corpus, ut dictum est, ipsa divisione non omnino destruitur , sed corporis

naturam semper retinet : multo magis animuS , quantumViS mutetur , vitam suam custodiet: nam ut corpus

in partes est divisibile, sic de ratione animi est quod vivat. Quae materia, & forma constant, eadem disi solvi possitnt: nam ut forma sua, sic existentia facile spoliantur: sed spiritalis forma nequit a seipsa sejungi:

non enim forma corporea. proprie existit: sed per illam existit com8Ο- situm. Hoc autem est spiritalis soria 'Aut. l. ma: proprium, ut subsistat per se se. Mim- neque a corpore, cujus hospitio tan- anza. tum uritur, omnino dependeat. Quamobrem si potuer imus impetra-εa re ut ostendatur , ne corpori qui dem

506쪽

LIBgR QuARTus. 8 Idem hoc po te accedere , ut etiam ea specie privetur , . qua corpus est, jure fortalle obtinebimus multo minus auferri posse animo, id quo animus est. Siquidem nemo se bene in spexit, qui non omni corpori qualemlibet animum praeponendum esse fateatur. Quod si etiam nulla res se se deserit, &id moritur quod vita deserit, non utique animus mori potest. Est quippe aut vita ipsa, ut S. Ber- is Cano nardus existimat, aut per se, & seipia ς'R vivens. Hae sunt fere rationes maxime illustres , ex ipsius rei natura & velut visceribus depromptae, quibus animus ab interitu vindicatur.

Immortalitas animi aliis ariumentis evincimn

I. I Enu E omittendae sunt aliqrationes, ex communi pene

omnium consensu & quasi publico testimonio, ex Dei providentia, re

507쪽

DE MANTq HuMANA ultimo hominis fine, tanquam ex peregrinis quidem & extrariis locis r petitae ; sed quae nobis firmissimae vi dentur , iiec intellectu dissiciles. Primum itaque non ita deleri hominem Cum moritur, ut funditus intereat, ex Communi, & publice recepta hominum persuasione colligit M. Tullius. Neque enim, inquit , prisci illi sepulchrorum religiones , & ceremonias tanta cura coluissent, nisi haesisset in eorum mentibus mortem non interitum esse omnia tollentem, atque delentem: Sed quamdam quasi

migrationem , commutationemque vitae. Atque haec ita sentimus natura duce, nulla ratione, nullaque doctrina. Hinc omnibus curae sent, δε maxime quidem, quae Post mortem sutura sunt; de nisi inhaereret in mentibus, quasi taculorum quoddam augurium futurorum, quis tam ellet amens, qui semper in laboribus, & periculis viveret 3 Quod si ergo, inquit, omnes qui ubique sunt, consentiunt esse alia quid quod ad eos pertineat , qui evita cesserunt : verisimile est post mortem animos permanere: nam spin

508쪽

en naturae capi decet ex optima

quaque natura. Sed optimus quisque maxime posteritati servite nemo umquam sine magna spe immortalitatis se pro patria osterret ad mortem. Nec melior est in hominum

genere natura, quam eorum qui se n tos ad homines juvandos & conservandos arbitrantur. Est igitur animorum immortalitas omnium penegentium consensione firmata. I 1. Nec multum me movet, quod

plebeii Philosophi , ut Epicurus M

aiij contrarium senserint ; nam & Dei providentiam sustulerunt, & animum ex ladivibus, & rotundis corpusculis essecere concursu quodam fortuito. Cumque se corporibus totos dederint, non viderunt plus aliquid mente,quam corpore. Quod si aliquis forte uno oculo, aut pede multatus nascitur , numquid continuo negari potest duos oculos, aut duos pedes ad naturam

hominis pertinere 3 Neque adeo si minutiores quidam Philosophi animos

velut capite damnarunt, idcitco nobis naturam ipsam de immortalitate animarum tacitam judicare negandum

509쪽

8 DE MENTE HuMANA est. Nam omnibus insitus quidam est , ut beatitudinis , sic aeternitatis

amor; nemo est qui semper esse non exoptet. Caeterae quidem animantes mori recusant: Sed aeternitatem ipsam aut taliciorem vitam ne cogitant quidem. Nemo fere est qui post

mortem nobilitari, Sc bene de posteritate mereri non affectet. Quocirca ut M. Tullius firmissimum hoc afferri putat, cur credamus Deum esse, quod nulla pene gens tam fera, nemo

omnium tam sit immanis , cujuS mentem non imbuerit Deorum opinio rSic permanere animas magno est argumento consensus omnium nationum t nam omni in re consensio omnium gentium , lex quaedam naturae putanda est. Quod vero subnectit Verae rationis ignorationem finxisse inferos , easque formidines , quae non sine causa contemnuntur : magno quidem errore labitur. Nam si providentia regitur mundus, quod cum ipse , tum melioris notae Philosophi multis rationibus demonstrarunt: necesse quidem est ut rerum omnium summus moderator, sit & virtutis r

510쪽

L 13 sR ORA Retus. Ss munerator, Sc scelerum vindex. Noli enim temere ut Cicero ipse loquitur, sic fortuito sati, e creati sumus: Sed profecto fuit quaedam Vis , quae generi consuleret humano. III. Atque hinc Plato, & SS. Pa

tres non exiguum immortalitatis animarum ducunt argumentum. Grave inPhab.

inquit apud Platonem Socrates , pe riculum fore putandum est , si quis neglexerit animam : si enim mors totius ditatutio esset, nimium improbi lucrarentur: cum & a corpore, Sca sua pravitate cum ipsa anima tib

Tarentur. Nunc autem cum anima

immortalis appareat, nulla superest malorum declinatio, nulla salus, nisi ut optima prudentissima fiat. Profecto male consultum est hominibus, si improbos supplicia , bonos aeterna praemia non manent ; nec Deus nisi justus esse potest, neque patitur justitiae ordo ut vir bonus sit ijs infeliciorqui. se vitiis, ac sceleribus contaminaverint , & voluptatibus servierint ;virtus vero sua mercede fraudetur. I V. Quod vero aiunt nonnulli, Virtutem seipsa ad bene beateque Vivem

SEARCH

MENU NAVIGATION