장음표시 사용
511쪽
dum esse contentam : cum nihil ei desit ; cum omni genere bonorum expletus sit, & cumulatus , qui vi tutis est compos ; ac demum , qua pulchra, honesta , praeclara sunt , eadem esse delectabilia : virum probum semper in seipso omnem sui spem reponere , si iis bonis confidere,
ab omni metu procul abesse : improbos autem saeva conscientia , Sc scelerum infamia torqueri : cum metus , Error, aegritudo animi, tristes libidinum exitus facinorosos discrucient,& tamquam dirae exagitent furiae; cum denique tam gravibus animi commotionibus distranantur, atque ijdem sint miserrimi. Haec quidem verbis quam re probabilius dicuntur : nam pessimos quosque vix conscientiae stimulus perturbat, & impius cum in
profundum peccatorum Venerit, conis temnit. Quid enim timeat, qui animam una cum corpore perire sibi per
suaserit 3 Quod autem isti Philo phi
virtutem suum sibi esse praemium volunt . ac negant virtutis ullam esse mercedem; omnes sane virtutis ipsius nervos mihi videntur incidere. Quo-
512쪽
L1BER QuARTus. 8 tus enim quisque sola recte faciendi delectatione, nullius praemij spe, frui
voluptatibus recuset , aut malit in egestate , contemptu, ignominia vi- Vere , quam praedari , aut justitiae te ges infringere, etiamsi possit impune Z qui mortem pro patria fortiter perferat; qui non modo dolorem, sed etiam fulmina fortunae contemnat, atque omnia fugiendae turpitudinis , adipiscendaeque honestatis causa faciat ξ Cum tamen ex omnibus malis, quae patitur, cum dolet, cruciatur , emoritur, ne Virtutem deserat , aut
quid turpe faciat, nihil amplius assequatur, quo possit voluptas amissa pensari. Nullum, inquiunt, virtuti theatrum conscientia majus est: fateor id quidem. Sed nego ullum virtuti locum relinqui, si anima extinguitur: neque enim erit, Ut pera te ,& copiose Lactantius disserit, virtus
secundum naturam, cum praesenti vitae noceat. Nam vita ista terrena , quam communem cum multis anima
libus ducimus, Sc voluptatem eXpetit,
cujus fructibus varijs , ac suaVibum. ν e fidelectatur ; & dolorem fugir, cujus
513쪽
DE M pNTE HuMAM A asperitas naturam viventium acerbis sensibus laedit. Si ergo virtus, & prohibet ijs bonis hominem. quae naturaliter appetuntur, & ad sustinenda mala impellit, quae naturaliter fugiuntur ', ergo malum est virtus , & inimica naturae , stultumque judicari neceste est , qui eam sequitur : quoniam seipse laedit, de fugiendo bona prae sentia , & appetendo aeque mala, sine spe friustus amplioris. Si autem
virtuS malum non est, facitque honeste, qui voluptates vitiosas turpesique contemnit, fortiter: qui nec dolorem, nec mortem timet, ut ossicium servet: crgo majus aliquod bonum asIequatur necesse est , quam sunt
illa quae spernit. At vero morte sus Cepta , quod ulterius bonum sperari potest, nisi aeternitas 3 Quod autem improbos conscientiae stimulis idemtidem cruciari dicunt. Quod dant, accipimus. Sed hoc ipsum meo quidem judicio demonstrat esse quiddam in nobis omni sensu praestantius, quodque in brutis non invenitur. Nulla enim ex bene factis laetitia, nullus ex male acta vita tangit ea consciesi,
514쪽
Lia ER QuARTus. 4 89tiae stimulus , neque honesti,aut virtuatis, aut religionis rationem percipiunt. Ista inquam ad vim aliquam omni sensu , aut vi corporea superiorem , quae in se se, dc aliarum facultatum actiones varie se reflectat , omis
no pertinent. V. Hinc adeo nobis nova succurrit ratio , ex ipsius aeternitatis , ac
summi boni appetitione deprompta. Neque dubium est quin Deus hoc nobis ardentius foelicitatis desiderium inseruerit, quod mutile, aut Vanum esse non potest. Cum enim singuli corporis sensus satiari possint, & perfici , quis credat mentem suo fine, sua
perfectione fraudari Extremum porro , & summum bonum, ipsa veritatis contemplatione, dc fruitione continetur . quam in hac vita assequi non licet. Quantulumcumque enim est , quam oblcurum, quam Varijs erroribus admistum , quod magno labore ,& maximo studio consequimur. Non frustra Deus tantam sciendi veri Scvidendi cupiditatem in nobis accendit , ac rerum omnium capacem animum dedit: expleri tamen non Ρ
515쪽
MO DE MENTE Hu MANAtest donec corporis vinculis solutus fuerit. Non igitur morte totus homo perit: sed animuS omnino permanet. Et sane tot malis conflictatur homo , tot animi aegritudines ,molestiaS , morbos perferre cogitur ; tanta demum est corporis infirmitas, de rerum omnium inopia, ut nullum sit animal in elicius,si animus ipse moritur. Nam
coeterae animanteS contra frigus ex
suo corpore vestiuntur ; & arma his ingenita quaedam, & ex obvio fere visaeis: circa quae omnia multis hominibus labor est : & corpora quidem magnitudine, viribus, firmitate, patientia, velocitate praestantiora in illis mutis videmus ; & ingredi citius, Apasci, & tranare aquaS citra docentem natura Ipsa sciunt. Rationem quidem nobis praecipuam dedit natura r
sed quantulum nobis prodest si ipsa
Una cum corpore extinguitur Z Illa pr se isto miseriores nos efficit, anxietatem animi, laborem, odia, bella pro- . . Creat. Nec Video in quo nobis gratui lemur. aut de nostra dignitate blani diamur. Et tamen pecudeS OmneS partim ad vescendum, partim ad cultus
516쪽
L1BER QAA R TII S. 'Il agrorum , partim ad Veliendum, par-l tim ad corpora vestienda unius homi
nis utilitati serviunt: soli homini satapientia data est , quae nihil est quam notitia Dei: Sola mens Deum qui aeternus est, quaerit, & diligit, ipsa
natura cogente sentiens, vel unde ortalsit, vel quo reversura. Quocirca om-; nino abhorret a Vero, hominem qui quasi contemplator est Coeli, dc Dei ipsius cultor, totum interire, ac dis solvi. Nullum enim aliud est animal quod habeat notitiam aliquam Dei :religioque ipsa hominem discernit a mutis : quae cum in hominem solum taet t. νcadat , profecto testatur id assectare φ nos, id desiderare, id colere, quod nobis familiare, quod nobis proximum sit futurum. Quid illud porro nisi aeternitaS VI. Illa demum hominis congenita libertas quae procul ab omni necessitate, & servitute abest, naturam animae omni corpore praestantiorem, &summi boni capacem demonstrat.Caeterae ,, ut dictum est animantes , quae terrenae mortalesque sunt, impetu fe-Iuntur , nec sunt sui juris, sed ab ob
517쪽
'E DE MENTE HuM AN A jectis rapiuntur : omniaque ad corpus referunt. Quae sunt ejusdem generis , eodem plane modo, & uno tenore operantur. Nam has videmus simili modo moliri cubilia , & nidos texere , & educare foetus , & excludere : quod angustam valde, & co tractam sortitae sint naturam, & perpaucas imagines accepcrint. Nunquam apes quae tam apte cellulas e fingunt exagonas, alterius eas figuraeestormabunt. Sed homo omnia ex nutu voluntatis agit, infinitas propoartes excogitat, ipse se se corrigit. actiones suas examinat , & in saese varie reflactitur : cunctis praeesti animantibus: nulla pene est fera quam non domare possit, cum
ipse a nulla subigi , aut domari
aut doceri queat: terrae, & maria illi serviunt, ac toti fere naturae domia
V II. Mitto caeteras hominis dotes: sermo ipse duo maxime caeteris animalibus praestat, coelestem plane animum , & infinitarum prope rerum capacem ostendit. Hinc enim ratio
in nobis est manifesta, quod MM
518쪽
concepimus mente , promere etiam
'oquendo pollumus et bestiae vero carent sermone , & mutae sunt, quia paucos , dc valde confusos essermant conceptuS, quos hinnitu, vel latra-
tu , aut alia voce incondita utcumque exprimunt. Quod si perfectam rationem, δc intellectum haberent, numquam ijs nqtura usum sermonis denegasset. Quare ex ipso sermonis usu, ex arte scribendi, ex tot signis
quae homo ad exprimendas mentis sitae perceptiones aut voluntateS eX-
cogitat , omnino colligimus , esse quiddam in homine omni sensu praes tantius , quod phantasinata ipsa, ut libitum est, digerit, ijs utitur, &in brutis nulla ratione invenitur. Uenim nulla sunt signa ex instituto rsed si quae sunt, ea fuerunt a natura impressa. Ex quibus sane colligitur magnam . divinam, & sempiternam esse hominis mentem, quae tot res efficiat, & tantaS , quae rebus omnibus imposilit nomina : quae sonos vocis , qui infiniti videbantur, paucis litterarum notis te minavit: quae errantium stellarum
519쪽
Dε MENTE HI MANA.curius , & progressiones notavit: quae fruges , vestitum , tecta, cultum Vitae, praesidia contra feras invenit. zuti. Postremo,ut exemplo Ciceronis utar: cum Archimedes, Lunae, Solis, quinque errantium motus in sphaeram illigavit , effecit idem, quod qui in
Τimaeo mundum aedificavit Platonis Deus, ut tarditate, & celeritate di simillimos motus una regeret conVersio. Quod si in hoc mundo fieri sine Deo non potest , ne in sphaera quidem eosdem motus Archimedes sine divino ingenio potuisset imi
VIII. His quidem'. ν gumentis immortalitatem animorum non persuaderi modo, sed etiam demonstrari puto. Neque ignoro plures alias asserri posse rationes , quas praetez caeteros Marsilius Ficinus collegit,& in 18. libros digessit r atque utinam parcius numero rationum indulsisset , Sc plus iudicij in eligendis quam in congerendis studij adsibuis.set. In quo sane diligentiores visii sunt plures nostrae aetatis Philos phi. Nec Cartesium debita laude
520쪽
fraudaverim , qui uno aut altero argumento mentem esse incorpoream ,
atque ab omni dimensione absolutam hinc collisit, quod distinctae sint corporis , dc animi notione. , Vel ideae. Hunc enim ut cogitandi principium , illud ut triplici dimensioni subjectum concipimus ; nec ipsa cogitatio quicquam in longum, Vellatum , aut profundum intellectu suo complectitur; nec ipsae dimensiones
ullam in sua ratione cogitationem comprehendunt. Sunt igitur cogitationis Sc corporis discretae notiones: atque adeo animus a corpore plane secernitur , & utriusque natura est omnino diversa. Neque enim aliunde
uitum ab altero sejungi recte colligimus, quam ex distincta utriusque
ratione: praesertim cum utrumque
clare & distincte percipimus. Ne que alia est illustrior distinctionis nota. Sed ubi cogitationem ipsam clare Sc di stin cte percipio , ea penitus diversa mihi videtur a ratione corporis ; & vicissim notio corporis nihil habet cum ipsa cogitatione com- ei mercij. Sunt igitur distinctae utriusque
