Gerardi Noodt, ... De forma emendandi doli mali, in contrahendis negotiis admissi, apud veteres, liber

발행: 1709년

분량: 148페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

81쪽

o GERARDI Noon Tinde directas exercenti, in utilibus modis

omnibus praeferretur L s s. D. deprθcuratoriabus. nunc autem quia nulla putatur emptio in qua ab initio fuit dolus malus : ait Alexander, venditorem suo jure habere eorum persecutionem: id est, habere integras atque essicaces actiones directas: non adquisitis emptori utilibus. Quod si est: apparet, esi. in venditoris arbitrio, cum ab emptore in Contrahendo est deceptus dolo malo; velitne, a toto Contractu, tamquam nullo atque imperfecto, abire; an malit, eo salvo, agere, quanto pluris

vendidisset hereditatem , si non fuisset dolo

malo circumventus.

CAPUT X. Posse eum qui est deceptus dolo malo, etiam experiri bonae Mei judicio ad id quod sua inter-st , se deceptum non effer quamvis nulla contractu.

Fere oblitus eram, quod si praeterea intersit ejus qui sit deceptus , se non decipi dolo malo, nulla intercedit invidia Juris Civilis, quo minus ad hoc agat, quantumvis nullo

82쪽

DE FORMA EMEND. DoLI MALl LlB. 7 Ieontractu. nam vel hoc esse bonae fidei consequens, manifestae rationis est. singe: aliquis sciens ignoranti vendidit rem exemptam hominum commercio. est deceptus dolo malo

emptor: sed venditor ei quod promisit, praestare ncquit, impediente Civili Jure. non valet contractus: nec emptori competit ex empto actio, ut res tradatur: quod naturaliter ex empto actioni inest, perfecta emptione LII. pr. 9 g. 2. D. de actionibus empti is vendi-ti: sed si emptoris intersit, se non decipi; nihilominus convenit bonae fidei, eum accipere, quod sua interfuit, ne deciperetur, eumque in finem ei ex empto actionem dari l. 62. f. I. D. de contrahenda emptione. 9 g. ult. Dist. de emptione 2 venditione.

Simile dicendum est , si quid a venditore traditum sit dolo emptoris , atque idem ab

emptore restitui nequeat. pone, venditum esse servum emptoris dolo malo; eumque servum deinde ab emptore esse manumissum. non potest restitui manumissus servus. nec igitur potest venditor, quamvis maxime deceptus, intendere , ut restituto emptori pretio, servus

sibi restituatur. quid ergo est Θ res in eum devenit locum , ut venditori danda sit adversus

83쪽

ra GERAR Di Noon Temptorem actio ex vendito ad id quod interest l. 9. f. ult. 9 I. II. D. de minoribus. Similiter si mihi ignoranti vendideris rem alienam sciens: ait Africanus, me etiam priuS,

quam e Vincatur , utiliter ex cmpto acturum

in id quanti mea intersit, meam esse facitam.& praefatur Africanus , quod quamvis alioquin verum sit, venditorem teneri hactenus, ut rem emptori habere liceat; non etiam, ut ejus faciat: tamen quia dolum malum abesse praestare dc bet, oportet teneri eum qui sciens ignoranti rem alienam, non suam vendidit. finge, manumissuro, vel pignori daturo, Vendidissse l. 3 o. g. i. D. de actionibus empti 9 venditi. Simili rationc ait Pomponius I. 6. g. ult. D. eod. tit. si venditor sciens vendiderit obligatum aut alienum;& adjectum sit, Neve eo nomine quid prie staret: oportere aestimari dolum malum ejus: quem in judicio empti, quod bonae fidei sit, semper abesse oporteat.

Ab eadem causa est quod refert Cicero lib. 3. De ossiciis verbis quidem compluribus, sed non indignis quae adscribantur. Vcrba Ciceronis. Ac de iure quidem praediorum sancitumes apud nos IIure civili, ut in his vendendis

vitia etiam dicerentur quae vota essent vendito

84쪽

ri. Νam cum ex Duodecim Tabulis satis effet ea praestari quae essent lingua nuncupata, quae qui insciatus esset , dupli poenam subiret: a iureconsultis etiam reticentiae poena es constituta. uuidquid enim est Fn praedio vitii, id latuerunt, si venditor sciret , nis nominatim dictum esset, praestari oportere: ut cum in arce augurium augures acturi essent, justissentque T. Claudium Centimatum , qui aedes in Coelio monte habebat , demoliri ea , quorum altitudo o ceret auseiciis: Claudius proscripsit linulam , vendidit: emit Publius Calpurnius Lanarius. huic ab auguribus il ud idem denuntiatum es. itaque Calpurnius, cum demolitus esset, cognossique Claudium aedes postea proscripsse ,

quam esset ab auguribus demoliri jussus, arbitrum illum adegit, quidquid sibi dare facere oporteret ex fide bona. M. Cato sententiam dixit, hujus nostri Catonis pater. ut enim ceteri ex patribus , sc hic qui illud tamen progenuit, ex mlio est nominandus. is igitur judex ita pronuntiavit e cum in vendendo rem eam scisset, ct non pronuntiasset, emptori damnum praesari

oportere.

85쪽

ACApuae XI. Paulum in L s7. D. de contrahenda emptiove esse con*urcato temeritate hominis indocti qui induit personam Pauli f. I. a. 9 3. idemque evenisse Papiniano in I. 38. D. eod. iit. Non erravero a proposita materia : si hoc loco proferam verba l. 37. D. de contrahenda emptione: ut decoris ingeniis aliquam praebcam causam explorandi, an quid domi habeant, quo Ρaulo cujus ea verba esse vult Inscriptio, deinceps constet ratio civilis sapientiae. me enim quod attinet, facile egregium illum Jurisconsultum libero socordia a que inertia: sed metuo, ne eum obsideant nugae, nulla arte explicabiles. ac jam assentior Antonio Fabro, V.Cl. lib. I a. Conject. c. 17. 9 Rationalib. ad h. l. ex istimanti , paucaeo in Fragmento esse Pauli; pleraque magis

peregrinum ducere colorem . nec tamen Fabro meam addixi credulitatem. cst cnim, ubi cum sequar. est, ubi diversam tenobo viam duce ratione : cui omnes qui se homines esse arbitrantur, parere aequum est. utcunque se ca res

habet

86쪽

DE FORMA EMEND. DOLi MALI LIB. 7shabct: invitavit me Faber ad hujus examen Fragmenti: sicut ego aliis ut offeram ampliorem de eo meditandi materiam , sequentem instituo disputationem. verba hujus Fragmenti in cl. 37. haec sunt. Domum emi , cum eam ct ego O venditor combustam ignoraremus. Νerva , Sabinus, Castas, nihil venisse, quamvis area maneat:

pecuniamque solutam condici posse Hunt. ' Sed

s pars domus maneret, Neratius ait, hanc quaestionem mustum interesse , quanta pars domus incendio consumpta permaneat: ut squidem amplior domus pars exusta est, non compellatur emptor perfere emptionem; sed etiam quod forte solutum ab eo est , repetet. vero vel dimidia pars , vel minor quam dimidia exusta fuerit , tunc coartandus es emptor , venditionem adimplere, aestimatione viri boni arbitratu habita, ut quod ex pretio propter incendium decrescere fuerit inventum, ab huyus praestatione liberetur. g. I. Sin autem venditor quidem sciebat, domum esse exustis m, emptor autem ignorabat, nullam venditionem stare, si tota domus ante venditionem exusta fit: si vero quantacunque pars aedificii remaneat, is stare venditionem, O

87쪽

venditorem emptori quod interest restituere. g. a. Simili quoque modo ex diverso tractari vortet, ubi emptor quidem sciebat, vendiator autem ignorabat. 9 hic enim oportet 9 venditionem sare, o omne pretium ab emptore venditori, I non depensum est , solvi: vel f solutum si, non repeti. g. 3. suod si

uterque sciebat O emptor 9 venditor, domum esse exustam totam vel ex parte, nihil actum fuis e : dolo inter tityamque partem compensando, se judicio quod ex bona sis desiendit , dolo ex utraque parte veniente , flare

non concedente.

Thema hoc est. Titius Sempronio vendidit domum. ea domus combusta erat ante perfectam venditionem. neuter scivit, combustam esse. quaeritur,an Ualeat venditio Θ negat Paulus ex auctoritate Nervae, Sabini, ac Cassii:& causatur , quod combusta domo ante venditionem , nil crat quod veniret: sine re autem quae Vendatur, nulla venditio est. Ρoterat aliquis dicere, combusta domo quae venit, superesse aream , praecipuam ejus partem. Sed animadvertit Paulus, quod qui domum emit, non aream cogitat: sed domum arcae impositam. qua sublata per incendium sicut non

88쪽

erat domus: ita nihil fuit quod veniret, etsi

reliqua area: Cum non area vendita sit, sed domus. fuit autem area pars domus , quamdiu erat domus. eaeterum sublata domo, arca

deinde neque domus est, neque pars domus :quae nulla exstat. quod si cst: recte ait Paulus, nihil venisse: & ideo nullam esse venditionem. Non minus vere addit Paulus, quod his consequens est, pecuniam nondum solutam non posse exigi , deficiente ex contractu actione :solutam vero , tamquam indebitam , condici

posse: eo quod sine causa soluta est. Hoc, si

area mansit : combusta domo quam uterque tam venditor, quam emptor, combustam e sese ignoravit. Quid, si non exusta sit domus tota: sed ejus pars; eamque combustam csth, uterque similiter nesciverit Θ ait Paulus, opinari Neratium, interesse, quoad hanc quaestionem, quanta domus pars incendio pericrit. nam si amplior exusta sit; adhuc nullam videri venditionem: quasi non fuerit domus quae

Venderetur, sublata majore ejus parto, etsi minore reliqua : cum pleraque non minore, sed majore, parte censeantur. igitur hic quoque ait Paulus, non modo non compelli em-Ptorem, emptionem perficere , sive emptio-

89쪽

8 GERAR Di Noo D Tncm consummare pretii numeratione, sed praeterea , si quid solverit, repetere posse. Si Ρaulus, si major domus pars incendio perierit. at si dimidia, aut minor, quam dimidia,

sit cxusta : contra ait, valere venditionem;

quia intelligitur exstare domus cujus dimidia Pars, aut major, quam dimidia , exstat: &huic consequens e sic ait, ut actione ex vendito possit coartari emptor, adimplere venditionem: id est, pretium quod pro domo promisit persolvere: non quidem in solidum; nam iniquum foret, solidum peti pretium, ubi non potest vicissim tradi solida domus) sed quod convenit actioni bonae fidei, in qua libera ludici est potestas aestimandi cx aequo & bono,

quantum actori solvi debeat g. 3 o. Inst. de actionibus, officio Judicis minuetur pretium, quatenus id propter incendium dccrevisse vir bonus arbitrabitur Haec Pauli sententia: si uterque& emptor & venditor ignoraverit, combustam fuisse domum ante perfectam venditionem. Sed quid, si id venditor sciverit, emptor ignoraverit Θ Huc spectant Verba g. I. d. l. - 37. Sin autem venditor quidem sciebat , δε- mum esse exustam, emptor autem ignorabat, vulgam stare venditiovem, si tota domus ante

90쪽

DE FORMA EMEND. DoLI MALI LIB. 79

venditionem exusta est : si vero quantacunque pars aediscit remaneat, ct stare venditionem, ct venditorem emptori quod interest restituere. At hic nihil Pauli , ubi nihil est sani coloris. itaneὸ num potest Pauli videri distinctio,

utrum combusta sit domu S tota, an ejuS pars: modo si .sciverit venditor, domum ante combustam esse in totum vel pro parte Θ non potest. detur ex Neratii sententia locus distinctioni, quanta domus pars incendio consumpta sit: cum res gesta est bona fide ; tam venditore, quam emptore, incendium ignorante. at ea nimis absurda & diluta est: cum venditor scivit, cum casum, emptor ignoravit. an venditor, sciens domum quam Vendit, combustam esse totam vel pro parte, umquam bona fide agit cum omptore apud quem id dissimulat Θ non dices : si sapis. quid igitur attinuit, ibi distinguere , utrum combusta esset

domus tota, an par Sὸ cum Utrimque Occurrat venditoris dolus: quo bonae sidci contractus ipso jure rescinditur: auctore Paulo l. 3. g. 3. D. Pro socio. Sed quemadmodum in cxtricanda hac parte non servata est diligentia digna Paulo: ita vix concoquo , quod ubi

ponitur quantacunque e X tare domu S parS, Parte

SEARCH

MENU NAVIGATION