장음표시 사용
61쪽
so GERARDI Noon Tfaceret Semproni up , Titius poenam dari stipulatus est. Sempronius non fecit quod promisit. potest Titius, prout elegerit, uti actione ex stipulatu ad poenam, vel actione ex vcndito ad id quod ejus interest fieri quod convenit: altera propter interpositam stipulationem: altera ob pactum , in continenti adjectum contractui bonae fidei: quod ei ineste, atque ejus actionem formare intelligitur L 7. f. s. D. de pactis. Hoc, quamdiu nihil consecutus est Titius. Sed pone: is una exegit actione quod ea debebatur : mox agit altera. an potest agere 3 in summa negat Ulpianus. &recte: quia non est verisimile , voluisse contrahentes, Titium, ut bis idem acciperet,
miraque uti actione. .contra videmur hoc voluisse, ut Sempronius poenae metu saltem cogeretur facere quod promisit. lac tamen, Titium utraque experiri actione : quomodo se defendet Sempronius 8 Haec jam quaestio hujus loci: atque ea pendet ab usu fori Romani. in quo refert, utra agatur actione. nams Titius, postquam poenam consecutus est eX. stipulatu, deinde agat ex vendito ad id quod i ejus intersuit, fieri quod promissum est: ait Julianus, eum ipso jure ex vendito agere non
62쪽
Dosse: nisi in id quod pluris ejus interfuerit, id fieri. causis Juliani est: quod agenti ex vendito, cum ex stipulatu poenae nomine accepit, quanti ejus interfuit fieri quod promissum est: bona fides resistit. agit enim dolo malo, bis idem petens. porro bonae fidei judicio, quale est ex vendito, inest exceptio doli mali. non igitur dubium est, quin Titius, accepta poena actione ex stipulatu quae est stricti juris, si denuo agat actione ex Vendito quae est bonae fidei, Judicis officio sine Praetoris opera, ipsa Iuris Civilis auctoritate repellatur. sic, si Titius agat ex vendito; Cum an te egit ex stipulatu. sed quid, si ex stipulatu agat; postquam ex vendito consecutus est quantum fuit poenae nomine stipulatus Θ non eadem est Juliani sententia. Contra ait, eum jam non ipso jure, ut ante, sed doli mali cx-Ceptione, submoveri. qua causa Θ non alia,
quam quod actioni stricii juris in hac specie
non inest exceptio doli mali, sicut in superi re inerat actioni bonae fidei. nec igitur nunc potest Sempronius officio Iudicis ipso jure absolvi; sed per exceptionem: id est, demum Praetoris facto, exceptione in jure opposita ante litem antestatam, & a Praetore formulae G a inser-
63쪽
sχ GERARDI Noon Tinserta. Quod si est: demonstratum est quod
erat probandum , quemlibet dolum malum bonae fidei contractum ex quo convenitur is qui circumscriptus est, ipso jure subvertere: ' quia constat, ex quocunque dolo malo sne discrimine nasci exceptionem: eamque inesse
bonae fidei judicio ; & contractum ipso jure infirmare ossicio Judicis ; nec praetoris opera
indigere. Et tamen quod unus atque egregie animadvertit Ulpianus L 13. g. 27.9 28. D. de actionibus empti 9 venditio si quis colludente meo Procuratore , ab eo emerit, competit ei ad-Versus me e X empto actio utilis. sic opinor ex d. l. i 3. g. 23. ad quid Θ non ut venditionem traditione consummem , & de evictione Caveam: minime; non enim valet illa emptio,& talis demum obtinet empti formula, si valeat emptio I. I I. pr. g. I. 9 2. D. eod. tit. quid ergo est Θ hactenus dabitur ei adversus me actio, ut aut stem emptioni , aut ab ea recedam: id est, ut ego qui non teneor Jure Civili , stare emptioni qua sim laesus dolo malo , eligam : utrum malim contractui stare; an ab eo recedere ipso jure. Ιdcm esi e ait, si quis minorem annis quinque & viginti cir
64쪽
DE FORMA EMEND. DOLI MAI.i LlB. s 3 cum venerit. Verba Ulpiani , quia notabilia sunt, apposui e X d. g. 27. se' a 8. ea verba sunt. Si quis colludente procuratore υeo ab eo emerit,
an possit agere ex empto J Et puto hactenus, ut aut fletur emptioni, aut discedatur. Sed O s quis minorem viginti quinque annis circumvenerit, , huic hactenus damus actionem ex empto, ut diximus insuperiore casu. CApuae IX. sua forma ipso iure castigetur dolus malus in judicio bonae sdei; cum deceptus ultro vult agere adversus deceptorem J exposta quaedam Veterum Furiscosultorum loca aliter ac factum hactenus a Iuris Interpretibus fama celebriia
Quae superiore capite dixi, locum habent
ex parte ejus qui deceptus dolo malo, actione bonae fidei convenitur. Sed quid, si is ultro velit agere adversus deceptorem Θ convenit bonae si dei, ut vel sic aestimetur dolus malus: quem oportet semper a judicio bonae fidei abesse. ejus rei testimonium praebet pom-POnius I. 6. S. 8. D. de actionibus empti ct ven
65쪽
diti. nec minus Ulpianus: imo is ait, sussicere bonae fidei actionem , nec nccessariam esse de dolo actionem l. 7. g. 3. o l. 9. D. de dolo malo. mitto Ciceronem lib. 3. De natura Deorum c. 3 o. qui bonae fidci actiones simili consilio judicia de mala fide appellat. proinde nil fecero alienum a ratione Juris Civilis: si concedam illi qui sit deceptus dolo ejus cum quo contraxit, adversus eum agere actione bonae fidei: eaque, si velit, a Contractu, quasi invalido atque imperfecto, Judicis ossicio ipso iure discedere. id ut existimem, olim impulit me Ulpianus; neque adhuc defugiet auctoritatem: si eum audiamus I. II. f. S. D. de actionibus empti se venditi. Verba Ulpiani. Si quis virginem se emere putasset, cum mulier venisset, ct sciens errare eum veuditor pusus sit: redhibitionem quidem ex hac causa
non esse: verum tamen ex empto competere actionem ad resolvendam emptionem, O pyerio restituto mulier reddatur. Sic Florentiae. in aliis libris est: ut pretio restituto mulier reddatur. rectius. Ecce: Titius volebat emere servam , non qualem qualem, sed virginem. Sempronius ei pro Virgine Uzndidit servam quam sciebat ine mulierem , Τὰ est,
66쪽
DE FORMA EMEND. M LI MALI LlB. Is est, virum passam esse. sic enim usus a epit Mulieris vocabulum : etsi proprietas Mulierem a Virgine non distingueret. Tertullianus Demirginibus vecturis cap. s. Sed quoniam ita mu- Aeris nomen Murpant, ut non putent competere
isiud, nisi ei sit quae virum passa sit, probari a
nobii oportet proprietatem ejus vocabuli ad δε-xum ψώm, non ad gradum sexus pertinere, quo communiter etiam virgines censantur. Ipse Ulpianus I. 7. g. ι . D. de AEdilitis Edicto ait, Mutierem ita arctam ut mulier ferinon posit , fanam non videri constat. Nec minus Arnobius lib. s. Adversus gentes c. 23. suodam, inquiunt , tempore, cum in Siciliae pratulis purpureos legeret nondum mulier flores, o adhuc virgo Proserpina. Ad eumdem modum Proculus apud Vopiscum, ejus vita. Ceurum ex Sarmatia virgines cepi. Ex his una nocte deceminivir omnes tamen, quod in me erat, mulieres inua dies xv reddidi. Occurrit igitur in proposito dolus , atque is qui contractui dedit Causam. non enim fuerat contracturus Titius; si scivisset, ancillam quae ei vendebatur, mu- Iierem esse. contra dissimulavit Sempronius, vitiatam esse; ut Titius emeret quam absque hoc dolo fuisset, non fuisset empturus. ut ut
67쪽
se ea res habuit: duplex vertitur quaestio. una , an danda Titio illa ex causa sit ad redhibendum actio ex AEdilitio Edicto. altera est, si haec actio emptori non competat : an ei permittenda st civilis ex empto actio λ Quod ad priorem quaestionem attinet: nc gat Ulpi nus, emptori ex AEdilitio Edicto concedi a- ctionem ad redhibendum. & recte : quia mulier, etsi virgo non sit, tamen nec vitiosa aut morbosa est. imo Ulpianus L I4. g. I. D. de
AEdilitis Edicto , S , inquit, mulier praegnans
venierit, inter omnes constat, sanam eam esse.
Non igitur permittitur Titio ex . Edilhio Edicto redhibitoria actio : quia id Edictum jussit
quidem, eum qui mancipia vendit, certiorem facere emptorem , quid morbi vitiive cuique sit: sed de stupro certiorem facere emptorem non jussit l. i. D. eod. tit. Tantum de priore quaestione. Altera est, an Titio competat civilis ex empto actio Θ quod magis esse, Ulpianus putat. scilicet, quia Sempronius ei pro virgine vendidit ancillam quam sciebat mulierem esse: cum intelligeret , eum non mulierem, sed virginem, cupere: Sempronius certe vitiatam esse ancillam dissimulavit; S, ut Ulpianus d. l. D. S. S. ait, sciens errare
68쪽
DE FORMA EMEND. DoLI MAL L B. n eum passus est. praeclare autem Florentinus I. 43. g. 2. D. de contrahenda emptione, Dolum
malum, inquit, a se abesse praestare venditor debet: & cum quaeri possit ejus exemplum doli: esse ait in eo qui fallendi causa obsecure loquitur ; aut qui insidiose obscure dissimulat. Decepit igitur Sempronius Titium dolo malo
contra bonam fidem quae in emptione & venditione maxime exigitur: eritque, ut Ulpi nus ait d. l. II. g. s. is in foro exitus; ut Titio adversus Sempronium detur eX empto actio ad hoc , ut ea emptio resolvatur: id est, ut officio Iudicis, ex fide bona cognoscentis, habeatur nulla ipso jure. ita enim hoc verbum in I. s. C. 9 L 3. D. de rescindenda ven- venditione accipitur: hic autem eo verius; quod ab Ulpiano dicitur emptori dari actio ex empto ad resolvendam emptionem : ita ut pretio ei restituto, mulier venditori restituatur.
apparet igitur ex Ulpiani verbis, bonae fidei
Contractum, admita in contrahendo dolo mala, ipso jure esse nullum atque imperfectum; idque huc pertinere in foro Romano: ut sicut doli exceptio, agente illo qui decepit,
inest actioni bonae fidei: sic actio de dolo, agente illo qui est deceptus, bonae fidei acti H ne
69쪽
ne contineatur; & contractus non minus hac,
quam illa , via ossicio Judicis ipso jure infir
Non tamen hoc jus est: nisi velit is qui circumscriptus sit. nam si detectae adquiescat fraudi: ut apud Plinium lib. 7. Νatur. hist. c. II. Marcus Antonius Triumvir, ad Oranio mangone deceptus circa pueros qui gemelli dicebantur, cum non essent) cur non valeat contractus, concurrente utriusque consensu, &deceptoris & decepti pAt quid, si hic stare velit contractum: ille nolit Θ vel sic judicavero secundum contractum. ac movet me, quod ut nullus ob dolum malum sit bonae fidei contractus, magis est in honorem decepti, quam deceptoris, inductum. an enim Ius Civile faveat improbitati ejus qui non modo faciat dolo malo, sed ea insuper sit impudentia, ut non timeat, in judicio bonae fidei silam ipse allegare turpitudinem pabsit. ejus igitur causam instaurari, grave est l. 3o. C. de transactionibus. aliud fuerit ex decepti parte: cui suo uti beneficio, si velit, jus est: si nolit, necessitas non est. optime Quintilianus, Deciam. 7. Omnium, inquit, benesciorum ista natura est, ut non si necessit ,
70쪽
potestas. quidquid in honorem alicujus inventum es, desinit privilegium vocari posse , s cogar cuncta, si videtur, jura percurrite, ninquam adeo pro nobis sollicita lex, ut quod praestat e
torqueat. Possent haec forte pluribus tradi: sed malo vitare satietatem; ac jam in fine praecedentis capitis demonstravi ex L I3. g. 27. 928. D. de actionibus empti se venditi, ab Ulpiano ipsi concedi deceptori, adversus deceptum experiri actione ex empto hactenus, ut eligat, utrum malit contractui stare, an ab eo
Illud dignum quaeri, an is qui in contrahendo est deceptus dolo malo, possit actione bonae fidei sine discrimine petere, dolum purgari , salvo contractu p pone , experiri: non ut totus dissolvatur contractus; sed quanto pluris aut minoris emisset aut vendidisset, si non intervenisset dolus malus. Non utar cir-Cuitione : aperte dicam, vel hoc pati bonam fidem, atque ab Ulpiano tradi I. I 3. g. q. 9 s. D. de actionibus empti ct venditi: si sincere integreque a contagione cavillationis servetur. quod adeo non est factum ab Accursio, aliisque Interpretibus fama celebri, & praestante 1cientia: ut de Iurisprudentia pulchre videar H a meri-