Gerardi Noodt, ... De forma emendandi doli mali, in contrahendis negotiis admissi, apud veteres, liber

발행: 1709년

분량: 148페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

51쪽

In quibus.

si, quia in corpore dissensmus, emptio nulla est. Superiori Rescripto similis est sensus I. 3. C. Communia utriusique judicii. Quod enim illic, idem hic agunt imp p. Diocletianus & Maximianus nec mihi tempcro, ne id demonstrem: quia aeque facit proposito nostro, si prudenter regatur. Verba/l. 3. Impp. Dioclet. o Maxim. A A. 9 CC. Aureliae Septimiae. ' Majoribus etiam per staudem vel

dolum vel perperam fine judicio factis divi ο-nibus, solet subveniri: quia in bonae dei judiciis , quod inaequaliter factum esse consti

terit, in melius reformabitur. PP. XV l. cal.

DI. ipses A A. ct Constantio m. Cus 293. Os scurior cst Rescripti sensus : sed ne quas

turbas det, duplex adhibenda cautio est: una, ne putetur integrum: altera, ne alio referatur, quam ad divisionem per fraudem vel dolum sectam; licet faciat mentionem divisionum quae sint factae per fraudem, vel dolum, Vel perperam. utrumque hujus observationis caput juvabo ipsius exemplo Rescripti: quod ex Codice Gregoriano Consultatio Veteris Iurisconsulti, quam nobis servavit diligentia Viri Clarissimi, Jacobi Cujacii, Co fuit. I. adsequentem exhibet modum.

52쪽

DE FORMA EMEND. DoLI MALI LIB. 62 Ex Corpore Gregor. lib. 3. Imperatores Diocletianus o Maximiamus ΑΛ. Aureliae Severae. An diviso quam jam factam esse proponis , convesti debeat, rector provinciae praesente parte diversa diligenter examinabit, ct sfaudibus eam non caruisse pero exerit, quando etiam majoribus perperam factis divi oniabus soleat subveniri, quod improbum atque inaequabiliter factum esse constiterit, in melius reformabit. PP. xv v. Kal. DL Ius vi ct Constantio in. CusNon peccabo; si opiner, in Versu , Iuando, deesse verba, in bonae mei judiciis, cum extent in d. l. 3. atque ex ea restituenda esse illo in versu: quasi sit, quando in bonae sdei judiciis etiam majoribus: & reliqua. Ita fuerit Rescripti sensus: Si quis dolus malus in divisione sine judicio facta: id est, sine Iudice. sic enim accipitur judicium e ut in hoc Senecae, Hercule furente, vers. 732. Νon unus asta sede quaesitor sedens, judicia trepidis sortitur reis. Si quis, inquam, doIus malus indivisone, sine judicio, sive sine judice facta, admissus esse probabitur : convellet eam Ρraeses Iure Civili judicio familiae erciscundae, aut Communi dividundo: & quod improbe atque in-

53쪽

a. GERARDI Noon Taequaliter factum est, ea via sine discrimine in melius reformabit: etiamsi sis major annis viginti quinque. nempe, quia convenit Clausulae, Ex fido bona, secundum quam judicari oportet in bonae fidei judiciis, qualia sunt familiae erciscundae, & communi dividundo ut divisione per fraudem facta perperam , seque majoribus, ac minoribus, subveniatur adversus id quod improbe atque inaequaliter factum sit: bona ude fraudulentam divisionem, ut dixi, negligente, sive pro nulla habente

ipso jure. Sic, si diviso quod de facto contigerat) sine Iudice facta sit dolo malo. idem

vero esse, & si arbitro dato divisio celebrata sit, iidem Impp. Diocletianus & Maximianus I. 8. C. de collationibus rescripserunt. Verba Si seror tua in paternorum bonorum divi one te fefellit; nec dotem quam acceperat a patre vestro intestato diem functo , contulit: Praeses pro- Uinciae , examinatis partium algegationibus, cum

bonis dotem confundi iubebit, O quod deducta ratione plus ad eam fesJ animadverterit, tibi resilui jubebit. Idem est, ct si arbitro dato

diviso celebrata est. Haec Imperatorum sententia clara & evidens.

Atque huic etiam se adscribit Paulus I. 3.

54쪽

6. 3. D. Pro socio, verbis sequentibus. Societas si dolo malo aut fraudandi causa conta sit, ipso jure nullius momenti est: quia mdes bona contraria es flaudi , dolo. Aut nihil intelligo , aut manifestus est Pauli

sensus, Societatem, si coita sit qualicunque dolo malo, sine discrimine nullam esse ipso jure: quia dolus malus, qualiscunque sit, est Contrarius bonae fidei: qua is contractus Civili Jure fulcitur. Esse scio, qui paulum accipiant de societate, dolo malo coita fraudandi tertii gratia: quia loquitur de societate , coita dolo malo aut staudandi causia. Sed ludibrium est, non vera species. Paulus jungit illa, Dolo malo aut flaudandi causia: quomodo, fι , inquit, bona contraria est staudi, dolo. Nec aliter utitur his verbis Vetus Formula , sequentibus comprehensa Sigiis, D. M. F. C. quae Sigia Valerius Probus , Notis Veterum, exponit, Doli mali standi e causa. Simili ratione prictor I. I. D. de his qui notantur infamia

ait, infamia notari qui de dolo malo ct flaude

suo nomine damnatus pactusve erit. Utique Ulpianus i. q. f. ult. D. eod. tit. recitans hanc

Edicti partem, omissa fraude, saltem doli mali meminit: eo quod utroque verbo idem si-F a gni

55쪽

4 GERAR Di Noo DTgnificari, arbitraretur. Sed hoc claret ex illa Augustini, Expost in Euanges. Rann. tractat.

fraus es, smulatio est. .mque aut plenius ex hoc Vlpiani l. 7. g. io. D. de pactis. Si frauudandi causa pactum factum dicatur ,, nihil Praetor a icit. Sed eleganter Labeo ait, hoo aut iniquum eise , aut supervacuum et iniquum , si quod semeI remiset creditor debitori suo bona s- de , iterum hoc conetur destruere: supervacuum,s deceptus hoc fecerit: ines enim dolo O fraus.

Igitur unde coepit interpretatio, ibi desineti dixi, Pauli sensum esse, Societatem coitam dolo malo, sive fraudis causa , sive fraudis consilio, ut est in I. I. C. de AEdilitiis actionibus, ipso jure esse nullius momenti. tantum addam, quod Paulus non distinguit doli fraudi RVe genera. simpliciter ait, Societatem quae coita sit dolo malo aut fraudis causa, ipso jure nullius momenti estic. tum addit rationem seque simplicem. ea ratio est, quod. fides bona est contraria fraudi & dolo. igitur quantum ad hunc Pauli locum pertinet : non est discrimen doli qui incidat in bonae fidei contractum, & qui ei praebeat causam. nec magis

distinguit dolum qui repugnet bonae fidei. &

56쪽

DE FORMA EMEND. DOLI MALi Ll B. Astamen generaliter definit, Societatem, si coita sit dolo malo , ipso jure nullam esse : eo quod omnis dolus est contrarius bonae fidei,

qua is contractus sustinetur. Non minus clare Ulpianus L 16. g. I. D. de minoribus.

Item relatum est apud Labeonem , s minor circumscriptus societatem coierit, vel fetiambdonationis causa nullam esse societatem nec inter majores quidem e se ideo cessare partes Praetoris. Idem O O ius restondit a fatis enim ipso jure munitus est.

Proponitur minor m contrahenda societate esse circumscriptus dolo malo : nec additur, utrum is dolus dederit contractui causam, an inciderit in contractum. tantum dicitur, Si minor circumscriptus societatem coierit. nec O-POrtet nos, ubi quaeritur ejus facti jus, facere distinctionem: quae neque in facto proponitur, neque vera est, alibi certe apud Veteres non extat. Est igitur ut Ulpianus alto relatum apud Labeonem , quod minor in coeunda societate fuit circumscriptus dolo malo. simul quaesitum est , an ei concedenda st in integrum restitutio 3 ait Ulpianus, atque indissimcte, negasse Labeonem. qua causa Θ quia

57쪽

46 GERARDI Noo DTsocietas cui inhaeret qualiscunque dolus malus, nulla est , id est, nullius momenti est,

non modo cum minore , sed etiam cum majore, contracta. est igitur minor, cum a socio in contrahenda societate laesus est dolo

malo , ipso jure , id est , Civili Jure, tutus

suae discrimine: qui vero communi auxilio ac mero jure munitus cst , ei nil opus in integrum restitutione: id est, extraordinario Praetoris auxilio d. l. 16. pr. Idem e sic ait Ulpianus, si societas Cum minore sit contracta donationis causa d. l. i6. f. i. non enim sic recte Contrahitur l. s. g. a. D. Pro jocio. nam si agitur in perficienda societate, ut alter socius neque pecuniam Conserat, neque operam; alter & pecuniam & operam conferret; & nihilominus commune sit utriusque lucrum: contrahitur societas contra formam & naturam

societatis: quae sut Livius ait lib. 8. c. q. ) est

aequatio juris. Papinianus l. 63. D. eod. tit. dicit, eam in se quodammodo habere jus fraternitatis: id est, ut cgo interpretor, aestimari quadam juris & animorum aequalitate. co sensu Quintilianus, Denam. 32o. Sacra , inquit, res est unitas ct quaedam fraternitas animorum. eonfortes enim potest facere caseus

58쪽

DE FORMA EMEND. DOLI MALl LIB. 47raeterum quidem, cum duo homines omnes fortu, vas fisas contulerunt, omnes casus miscuerunt-

unum quoddam factum est. quid est justius,

quam compositum patrimonium habere conditionem unius societatis ἰ hoc enim est unitas. vides

ergo ct damna ct lucra communia esse debere , O nihil non aequum esse utrique parti. CApuae VIII. De forma coercendi ipso iure doli mali in contractu bonae sdei, si deceptus a deceptore conveniatur judicio bonae sisi. Sed nimis claret, bonae fidei contractum,

qualicunque initum dolo malo , apud Veteres ipso jure nullum haberi. Hoc vero quid vult Θ quo spectatὸ nempe, ut qui deceptus est dolo malo , si in foro Romano conveniatur actione bonae fidei : nil necesse habeat se actori apud Praetorem in iure objicere doli mali exceptionem : scut facere debent qui stricti juris contractit Juris subtilitate tenentur ; & a Praetore demum per exceptionem adjuvantur. Cum enim Praetor qui actionem& Judicem dat, simul judicii formulam Conricipit ,

59쪽

48 GERAR T, I Noo DTcipit, jubeat, Judicem quem litigantibus addicit, in judicio bonae fidei non simpliciter, si paret, condemnare; ut tu judiciis stricti juris fieri, supra dixi) sed jubeat, eum, si

Paret, condemnare ex fide bona: apparet, reum, etsi actori apud praetorem in jure non objecerit doli mali exceptionem ; neque curaverit, eam a Praetore formulae inseri: tamen

actoris dolum malum apud Judicem post litem contestatam in judicio suo ordine allegare &probare posse: ita ut Iudex cam dc sensionem in jure quidem omissam apud praetorem , sed in judicio allegatam probatamque admittere,&reum ex fide bona, tamquam ipso jure non Obligatum , ossicio suo absolvere possit. Id indigitant Veteres ; cum ajunt, eXceptiones honae fidei judiciis inesse L 3. D. de resicindenda venditione. L ai. D. Soluto matrimonio: item, bonae fidei judicium in se continere doli mali exceptionem I 8 . s. s. D. deIegatis lib. i. Hoc eo verius censeo: quia habeo auctores Paulum & Scaevolam, Veteres ea loquendi forma significare , quod in stricti juris judiciis obtinetur impetrata a Praetore doli exceptione, in bonae

fidei judiciis , etsi nihil excipiatur, satis per ossicium Judicis consuli. sic enim definiunt in

60쪽

1 3 8. 9 L ult. D. de petitione hereditatis: & recte; quia quod ipso jure fit, licet aditigatoribus omittatur apud praetorem , tamen si in judicio allegetur, adhuc Iudicis ossicio suppleri, jus & usus patitur. Sed exceptiones quae insunt bonae fidei judiciis , & actiones ipso jure tollere, & exceptionibus opponi, pluribus Veterum testimoniis tradidi lib. 1 . De

Iurisdictione 9 imperio c. I 3. nunc contentus ero, unum attulisse ex Juliano l. 28. D. de actionibus empti , venditie cujus haec sunt ver

Praedia mihi vendidisti; ct convenit, ut aliquid facerem: quod si non fecissem, poenam

fromisi. Restondit, venditor, antequam poenam ex gipulatu petat, ex vendito agere potes: si consecutus fuerit, quantum poenae uomine stipulatus esset, agentem ex stipalatu' doli mali exceptio submovebit. s ex stipui

tu poenam consecutus fueris , ipso iure ex vendito agere non poteris: nis in id, quod pluris ejus. interfuerit, id feri. Species haec est. Titius cum Sempronio venderet praedia, pactus est, & quidem in continenti; sic enim accipio illud, ct convenit ut aliquid faceret Sempronius. quod si non G sace-

SEARCH

MENU NAVIGATION