Scriptorum veterum nova collectio e Vaticanis codicibus edita ab Angelo Maio

발행: 1833년

분량: 203페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

13a a Patro sit; et Filius dicat, ego a Patre exivi; exeunte etiam a Patre Spiritu sancto , ordo quidam in processione notaretur, sive a Patre et Filio , sive a Patre per B ili una: procedere enim ab alio

est cum ordine et apparatu quodam egredi. Facessant hoc loco, Graeci fratres, ea quae a nonnullis vestris novis scriptori hus asseruntur , et in picturis Proponuntur, quae in quibusdam libris ad docendam plebem compositis ipsi vidimus, ubi radicem, ramum et storem ; sontem , fluvium . rivum ἔ dexterum , brachium , digitumque pinxere, et interscctis etiam circulis Trinitatem ostendere nati sunt: proiicite, quaeso, et excutite de manibus vestris ista Bi-1ii portenta. Dionysius de sonte ut ramis per similitudinem mentionem faciens, cum praelatione et excusatione loquitur dicens, si

ita licet dicere. Non est haec demonstratio deducenda pictis exemplis : attollendi sunt potius pro viribus mentis nostrae oculi in radios illius lucis aeternae, versandumque in auimo est , ut in generatione illa aeterna nihil imperfectum sit, nihil indignum. Et quia non dubitamias unum Filium et unigenitum non posse esse nisi ab uno Patre, videamus numquid etia in unum eumdemque Spiritum similiter ab uno tantum spiratore Procedem necessarium existimandum sit. Et quia procedere in rebus naturalibus motum a termino aliquo indicat , qui possit esse in pluribus, et non solum ab uno , non est dubium , quin in rebus materialibus aliquid simul procedere possit a pluribus. Flos enim a radice procedit, et a Semine: sed quia ratio vegetalis prius et tempore et natura est in semine quam in radice, quum iu utroque sit, commodius dicimus storem a semino et radice procedere , quam egredi , quod est iaπορείε. 3, quod communius est quam Procedere, quia omne quod procedit egreditur, non omne fortasse quod egreditur proce dit i non enim procedure ex stirpe flores dicimus quum praecipi tantur, aut vento impelluntur, licet sic exeant et egrediantur ab illa ; procedere tamen dicuntur etiam dum pendent, non solum a radice, sed etiam a semine : si tamen proprietatem loquendi sequi volumus, nascitur potius radix du semino, quam procedat a se mi ne . sed tamen ab eo procedere dici potest, in quo principaliter est origo nascendi et procedendi, quas est etiam in radice, sed non principaliter, quum eam habeat a semine. Sed melius soriasse dieitur procedere florem ex semine et radico, quam nasci: qui nasei proprie ab uno est, procedere vero etiam esse potest a Pin

132쪽

DE SPlRlTLS SANCTI PROCESSIONE LIB. IIII. CAP. V. 133ribus: et omne quod nascitur, Proecdit: non Omne quod procedit, nascitur: ustecta enim dicuntur procedere a causis, quia plures causae unius effectae rei sunt : non tamen proprie dicuntur nasci ex causis, sed originem habere sive procedero ex causis. At

vero in illa principe et sempiterna essentia Trinitatis Filius ita genitus dicitur , ut non dicatur procedens nisi communiter et minus proprie; quasi a Patre, sicut ipse dixit, exiens. In Spiritu Sancto autem processio proprietas est, quae potest intelligi a Patre et Filio, sive a Patre per Filium : id quod in Filio de generatione aeterna nullo modo potest intelligi, ut sit a Patre et Spiritu saucio, sive a Patre per Spiritum sanctum. Processio vero in divinis ita consideranda est, sicut siliatio et paternitas , sine pr Prietate temporis aut naturae sive essentiae, cum ordine solius originis et auctoritatis hypostaticae sive personalis, qui per diversas relativas oppositiones distinguitur, non per diversas naturas aut essentias.

Satis haec de vi nominis disputata sitit; . nunc Propinquius DC los nostros in hac luee si possumus, Deo heue iuvante, experia mur. Nemo, quaeso, studium meum damnet, nemo culpet me tamquam temere in tam alto vado natantem: est in dictis sanctorum Patrum ubi manum teneam , est ubi me committam. Boni ergo consulat pius et candidus lector, et adiuvet me potiuS et doceat, quam accuset, considerans in illo simplici et ineffabili chesauro potestatis et sapientiae et bouitatis Dei praeclarius esse , --nente in quibus partibus oportet fide , ex dictis sanctorum patrum aliquid haesitando inquirere, quam in plerisquo sententiis indubitata et certissima coniectari. Ex dictis sanctorum patrum tam graucorum quam latinorum hoc mihi primum in hac quaestione se onseri , approbatum unanimi cunctorum sententia, ut ex illis trihus Proprietatibus, quae singulatim tres personas in divina essentia constituunt, quae Sunt paternitas, nativitas , et procesSka, pater nitas inuascibilitatem patris ostendat, quam a nullo esse eos sa-tentur: nativitas vero sive filiatio, et prooemio in hoc communi vocabulo convenire videntur, quod emanationes quaedam in divina natura dicuntur: et ideo paternitas a Dionγsio quasi origo et sons divinitatis dicta es; filiatio vero et processio quasi πὸοδος, idest proventus, sive egressio, Sive exitus, sive em uatio. In hoc enim procul dubio convenit generatio et processita

133쪽

i 34 nim ONYMI DONATI in divinis , quod utraque denotat relationem personae , quae non a se es' , sed ah alio. Nam , ut superius etiam ex Gregorio ny seno ostendimus, non esse ab alio proprium solius Patris est, esse

autem ab alio proprium Filii et Spiritus sancti est. Modi ergo harum duarum emanationum qumn diversi sint, diversas quoque relationos laciunt ut altera filiatio sive generatio passiva , sive natia, itas Filii Dei divina dicatur; altera processio Spiritus sancti. Nam si emanationes hae in ulla prorsus parto differrent, Spiritus sanctus procul dubio Filius dici potuisset: sed quia alia emanatio verbi est, alia Spiritus, ideo vertium dictus Filius , et Spiritus nullo modo dictus est Filius. Unde sanctissimus et doctissimus Augustinus, qui in inultis

suis dictis non solum explicavit multa supra vires humanae sa- cultatis , sed etiam ad contemplandum Trinitatis mysterium mirifice posterioriim excitavit ingenia , se ipsum in hoc quaesito to quot , se ipsum interrogat , et quasi animam dormientem expergefacit , in hoc praecipue recurrens ad Trinitatis imaginem , quae tu anima nostra est. Ipsa, inquit, anima ostendit verbum e se tu te, quando de tua scientia gignitur, idest quando quod se, mus dicimus : etsi nullius gentis lingua significantem vocem vel cogitemus vel proferamus, sed ex illo quod novimus cogitatio uinstra formatur, sitque in acie cogitantis imago simillima cogitati nis eias, qua memoria continebat ista duo scilicet velut parentem et prolem , tertia voluntate sive declinatione iungente : quam quidum voluntatem de cogitatione procedere nemo dubitat: nemo enim vult quod omnino qui vult , quale sit, nescit : non tamenlianc esse cogitationis imaginem et iden in hac re intelligibilum quandam nativitatis et processioni,s insinuare distantiam, quoniam non e thoe cogitatione conspicere, quod appetere vult et tu in perfrui Vinluntate. Ex his Augustini verbis videtur posse colligi, quod utra que harum emanationum a Patre sit , altera per modum intelle vius, altera per modum voluntatis: praecedere lamen in nohis naturaliter tutellectum voluntatam: quia prius noscimus, deinde D lumus: aliter enim si vellemus qDod nullo modo novimus, non es set haec recta et ordinata voluntas, sed impetus absque indicio: et ideo voluntatem dicit ex intellectu procedere , licet ambae ista emanandi viae procedant ah eo quod tu anima excellentissimum est. Quia ergo in emanatione verbi concepius interior gignitur et forma

134쪽

tur, emanatio verbi dicta nativitas est , et verbum dictus ebl Filius : et quia ex mente concipiente, et verbo concepto procedit perfruitio voluntatis, quae inter mentem concipientem, et verbum conceptum , hoc est inter parentem et prolem intervenit, haec Spiritus dicitur, et non Filius: nomine enim Spiritus voluntatis impulsio significatur: nec dicitur Filius , quia nihil ibi proprie formatur aut

giguitur : sed tamen ex formante et formato, ex gignente et senito provenit, principaliter tamen ex gignente, a quo etiam provenit , id quod est genitum.

Ex hac distinctione posteriores theologi antiquioribus inventis addentes multa acutissime tractaverunt, inter quos variis in locis beatus Thomas plenus procul dubio et doctrina et Spiritu sancto, de hac ipsa nati, itate verbi Dei, et processione doui Dei praeclara disseruit, praesertim in eo volumine, quem contra gentiles inscripsit. Multa enim a seri , quibus ostendit, quo pacto in dix inis generatio et processio accipienda sit. Recte enim nos admonet, non esse generationem di inam

ita accipiendam, sicut in an malibus aut stirpibus inueuitur, in quibus id quod generat, exprimit speciem suam in exteriorem naturam: opo

tet enim secundum positionem silet , quod Filius a Deo genitus

veram habeat deitatem , et sit verus Deus: verbum enim in divina natura interius conceptum , est quaedam ratio et similitudo rei intellectae: ideoque dictus est Filius imago, et character, et figura substantiae et verbum enim Patris, est imago eius, quantum ad eius essentiam, nihil accidentale prae se serens: et quum Deus naturaliter se ipsum intelligat , concipit verbium , quod erat in primcipio apud Deum , et erat Deus: hoc est verbum Dei se ipsiunintelligentis, naturaliter a Deo procedeus, eiusdem naturae cum Deo verbum ipsum dicente. Est autem figura suhstantiae, voti acciden iis r quia similitudo est in siil,stantia secundum identitatem naturae: et haec usi vera gencrationis ratio in relius viventibus, ut id quod gignitur, a genera ut e procedat, ut similitudo ipsius et eius dem naturae cuin ipso. Sic ergo heri,nni Dei, genitum vere dieitur a Deo Patre dicente, et eius emanatio nati itas vel guueratio dicta est: trude ct sapientia Dei, et verbum Dei, idem importat: quod simul et conceptum et natum et semper presens dehet intelligi, quod in eodem contextu exprimitur, quum dicitur quasi

in una periodo: ego iam concepta eram, et ante omnes colles ego parturiebar, et quando Praeparabat caelos, aderam. Haec est ergo

135쪽

em auatio , quae dicta nativitas aeterna est , qua verbum Dei semper nascitur, semper natum est, Semperque nascetur, qui erat, et qui venturus est omnipotens. Haec est emanatio quae datur per inodum intellectus, divina sive generatio sive nativitas. Altera emanatio, quae per modum voluntatis dicitur, et a Graecis

nuncupatur ἐκπόρευσις, a Latinis processio, ex dietis Augustini sic dedu-I-- eitur a beato Thoma, cuius sparsim dicta collegimus. Praemittit ergo id quod maximo necessarium rest, quod in qualibet intellectuali natura necesse sit esse voluntatem. Quum autem ad voluntatem plures

actus Pertineant , amor est in ea principium et communis radix omnium actuum: quia licet etiam odisse sit actus voluntatis, sub amore lainen ineluditur, quatenus qui odit, vult et amat hoc ipsum

quod est odisse, sive actum ipsum odii in quempiam habendi. Quod

autem amatur , non solum est in intellectu, sed in amantis etiam voluntate dignoscitur: diversa tamen ratione: nam in intellectu est

secundum imaginem , sive similitudinem speciei , qnemadmodum supra diximus in emanatione verbi: in voluntate autem, id quod

amatur est sicut terminus motus in principio motivo proporti nabili per convenientiam et proportionem, quam habet ad ipsum. Ignis enim, ut exemplis naturalibus agamus, per generationem est in genorante secundum similitudinem et imaginem suae formae :sed ignis per inclinationem propriam, et naturalem , quae pro Portionatur voluntati , non est in loco superiori seeundum simili-iudinem , aut imaginem eius a quo est, sed secundum rationem le- itatis naturalis, per quam habet proportionem et convenientiam ad superiora loca: et ideo haec emanatio processio dicitur, et nougeneratio. In Deo autem quum sit voluntas, proprium eius obiectum est citis bonitas, et Deus primo in se, et principaliter suam

bonitatem , hoc est se ipsum , amat et est in sua voluntate, ut amatum in amante. Esse autem Dei in voluntate sua per moduin moris, non est e so accidentale sicut in nobis, sed essentiale: quust , ut Deus secundum quod consideratur amans in amato, et in sua voluntato existens, sit vere et substantialiter Deus. Quod autem est in voluntate ut amatum in amante, ordinem quemdam ha bet ad conceptionem, quae ab intellectu est, et ad ipsam rem cuius intellectualis conceptio dicitur xcinum. Nec enim amatur aliquid nisi aliquo modo cognoscatur: unde amatum in amante et a ver

bo Dei et a Deo Patre, cuius est verbum, procedere oportet. Sed

136쪽

DE spini TLs SANCTI PROCESSIONE LIB. Iul. CAP. v. VI. 37

amatum in amante non est secundum similitudinum speeiei sicut intellectus in intelligenter atque ob id Deus de Deis sanctus Spiritus exiens per modum voluntatis non exit ut genitus, sed ut princedens : et ideo non dicitur Filius, sed Spiritus , quia per nomen Spiritus quaedam insinuatur impulsio quae ad Spiritum pertinet, prout a re vivente , et appetitiam sive voluntatem habente procellit. Hic ergo impulsus in divina natura sistitur, et requiescit in Filio, secundum plenitudinem totius mensurae et persectionis suae: quia, ut ait Damascenus, non oportuit Patri verbum descere, nec verbo Spiritum , qui procedit ex Patre, in quo est omnis origo mascendi et procedendi: et procedit ex Filio, cui in nascendo contulit etiam rationem procedendi: quia amatum in amante esse non potest, nisi sit in cognoscente: cognitio autem et amor idem essentialiter est, sicut intellectus et voluntas.

Cognitam etiam suisse graecis doctoribus antiquis ipsam generationis et processionis divinae disserentiam. Ex iis, quae hactenus de generatione et processione divina non

ex propria penu, sed ex scriniis sanctorum patrum adduximus, potest per speculum et in aenigmate utriusque emanationis disserentia discerni: ex qua facile coulicitur, et Graecos et Latinos, si in eadem veritatis luce simul ambulare voluerint, facile concordes et unanimes unius sententiae in Spiritu sancto suturos. Neque vero Qxi timet quispiam hanc ex intellectu et voluntate divina deducti nem , antiquis ut iam graecis doctoribus ignota in aut inconsidera tam extitisse. Licet enim non ita exacte modum generationis et Pr cessionis attigerint, hoc tamen ipsi quoque aperte Senserunt, generationem intellectui Sive notitiae, Processionem vero voluntati sive unitati esse accommodandam. Dionysius enim in libro eodem de divinis nominibus paternitatem et siliationem summo persectam explicans, ait: hoc est Sine corpore , sine natura, non ahsque intellectu. De processione autem Spiritus sancti paulo ante dixti: beneficus divinae unitatis proventus, sive processio, qua supra omnem unitionis modum per bonitatem sese in pluralitatem agit sive multiplicat. Ecce Dionysius de generatione et pa-

137쪽

temitate et filiatione mentionem faciens, intellectum nominat. D. processione vero Spiritus sancti di Ssereas , beneficentiae bonitatisque divinae mentionem iaci L idem auctor in eodem volumine emanationem donorum Spiritus sancti explicans ex amora divinae voluntatis in rebus provenientem, qui non est alius et novus amor, sed proprius divinae bonitatis. Ait enim: bonitatem vero esse obi ctiam voluntatis, nemo dubitat , sicut veritatem intellectus. Itaque a propheta dicitur, Spiritus tuus honus. Et sapientia Filii dieii ,e conceptam et genitam, sive partu editam, et Deo praesentem, et

cum eo omnia con Ponentem.

Se i stromateus Clemens theologicas definitiones colligens ut in primo volumiuo recitavimus) Filium dicit osse δεστερότητα t ποτασιωs ω ταυ-rbriira fimori: id est secundum gradum Personae in identitate naturae. Subdit --νη, idest cognatio cognita: id quod Latini dicunt, notitiam genitam sive sapientiam genitam. Nam rognatio illa Tlii a Patre cognita per intellectum , constituit sive generat B lium. Spiritum sanctum autem nominat rat hoc est nutum, qui est actus Voluntatis.

Ipsum etiam nomen verbi et Spiritus in graeca eruditione indicat iitriusque emanationis modum. Nam quod Latini dicunt vorbum, Gra ei non νημα, sed λογον nuncupant: λόγγ autem et rationem signita cat et verbum. Utraque autem significatio Filio propria est, qui ex conceptu intellectus Dei se ipsum intelligentis de ingenito Patre Filius dicitur: verbum autem interius in mente conceptum non prolatum, idem quod ratio est. Sed et Gregorius naZiangevus in suis carminibus de Trinitate disserens, Filium vocat νοημ F quasi ex Patre in quantum est in tolligens Spiritum sanctum vero dicit quasi ex bono , quasi ex Deo , in quantum est bonus. Ait enim : ἔν -M, ML ἀγαθου θι ab Utido sicut Filius in symbolo dieitur Deus verus de Deo vom, ita SpirItus sanctus a Gregorio dicitur ἔν υναμα α rilapsi ει ab θιδι : hoe est Deus Lontis de

Deo lono. Idem autem substantialiater verum et honuin est: sed verum quidem ut resertur ad intelleetum , bonum autem ut reser tur ad voluntatem. Unde dubium esse non potest, quin etiam apud Graecos Filius a Patre per modum intelleetus emanare dieatur, emanatione quae generatici dicitur: Spiritus sanctus vero per m dum voluntatis, emanatione quae spiratio nuncupatur. Propter quod Iohannes damascenus de verbo disserens, aite Eς fuυκ ἄλογg sed ανυπο-ον reti : idest tinus eι

138쪽

flet sine δε ostasi. 'Aλογον dixti sino verbo, id qnod etiam signi seat irrationale sive sines ratione. Concludit igitur Damascenus Patrem non esse sine verbo, ol verbum non esse sine Spiritu. Dieit enim θεοι οὐκ ἄλο- Et paulo post διῖ b in λογον έ πνιυ-

μἄ εχειν . idest Betis non est sine oerAn, oeritim ratilem oportet tis ha/eni Spiri iam sanc1tim. Spiritum autem paulo post dicit esse συμπαρομαρτοῖν - λογ* κἰ φανρρουν αὐτου δ ἐέργειακ idest simiai conse- ens ad oerium, et ostendens eitis ess eiram , sise actionem ,

quae nihil est, quam exequutio divinae voluntatis; quae sut ait Di nysius)-, idest per exitum sive egressionem ibi ostenditur, quum dicitur: emitto Spiritum tuum ei creabuntur. αεξονλenim etiam pro spiratione accipitur ut ost apud Sophoclem) λι- γουσι si ψ ανιμων , ubi interpretatur πνοαὶ: idost spirationes. Alibi vero exitum, alibi d grossum sive digressionem signiscat, ut

est in psalmis διιὐδαταν κατέδυσαν οἰ οφθαλμos μου. Και-ταέυδατων : idest extitis aquarum deduxerunt octili mei.

Et secus decursus aquarum. Sed ex verbis Dion3sii emittitur Spiritus. Exitus procul dubio ille, sive egressio, sive spiratio, ipsa illa emanatici est, de qua diximus, divinae voluntatis

Spiritum sanctum igittar hae emanatione manantem consideret mens catholica, nee se latinam aut graeeam censeat, sed christianam rvideatque pro suae libito voluntatis, utrum malit dicere procedem tem Spiritum a Patre et Filio, an a Patre per Filium: et utrumque se pie ac vere dicere posse animadvertet, quia Pater et Filiustitia emanatione voluntatis producunt sive spirant spiritum sanctum rideo non incongrue a Patre et Filio procedere dieitur. Quod si ma. vis dicere a Patre per Filium, quia Pater et Filius licet una ea dem ius emanatione xoluntatis producant Spiritum sanctum e quia tamen Pater a nullo est, et a se habens quicquid habet, Fili nn v m a Patre est, ab eo habens omnia praetur quam ut sit Pater, imspecta principali ratione originis et auctoritatis , Originaliter et principaliter Spiritus sanctus a solo Patre procedit. Non sie a Filio. quia licet habeat unam eamdemque eum Patre voluntatem . illam non habet a se, sed a Patre; habet enim omnia quae sunt Patris, praeter quam ut sit Pater. Fateatur igitur mens catholica, sicut antea ex Augustino diximus, Spiritum sanctum principaliter a solo Patro procedere, ut ab utroque procedere, et ab utroque simpliciter, et a

139쪽

Patre per Filium, quia Pater omnia dedit GO, etiam vim spiram

Ita is , anetum, qui est amor Patris et Filii , utrique --

aeternus et consubstantialis. Prius autem uou natura, neque essentia , neque tempore, seci Personali Origine Pater amat Filium quam ilius Patrem. Sic ergo amor est, sive procedit a Patre et Fili , , Principaliter tamen a Patre , verissime etiam a Patre per Filium.

Removetur obiectici qua nituntur quidam essicere ne Graeci et Latini vi eorum quae supra sunt allata eoi veniant. Sed animadvertendum est vobis summopere, Graeci fratres, quod ii sui Photianos in statioue suae pertinaciae continere nituntur , al, hac consideratione se subtrahunt, et in divina Processione v luntatis mentionem haberi debere recusant, Deque voluntatem dixi- nam in ipsa Trinitate , sed tantum extra Trinitatem considerari Volunt 'respectu processionis illius, quam temporalem dicimus: qui ii immo a processione Spiritus fiancti voluntatem paternam Impie Suh- trahere non verentur, ne ob id a Filio Spiritum sanctum procedere lateri cogantur. Cavete igitur, latens venenum effagite: voluntas enim Dei coaeterna est, ut ipsa est ipse Deus: Pater amat lilium

ut ipse in o angelio ait ) dilectione , quae est ab aeterno. 'ubi esse potest dilectio sine actione voluntatis, aut omnino , moluntate 8 Haec in Deo voluntas semper extitit, aut quam ulla umquam creatura conderetur et cadem voluntate Deus Pater amat ab aeterno Filium , qua ex tempore creavit mundum: et eodem amore Filium amat ab aeterno, quo rationalem creaturam ama iter tempore. Itaque, Graeci fratres, tertium illud genus ingeniorum c ' 'ratia. fugite, eorum dico, qui ut ait Hesiodia in nec ipsi sciunt, nec scien tibus et bene monentibus parere volunt. Eadem est apud Graee set Latinos Spiritus sancti veritiis: nec illa quae de utraque ema natione Filii et Spiritus sancti adduximus, sine graceo sonte di

criniur: verbum enim fixe Filium ex mente si e intellectu con siderat, Spiritum sanctum vero ex voluntate. Idque apertissime a Damasceno explicatur, qui de verbo di Aserens ait: oλγγ τ νοοῦ προκχο362.: idest sicut oerbum nostrum ab inte

140쪽

DE SPIRITUS SANCTI PROcESSIONE LIB. IIII. CAP. vi I. VIII. 4

lectu Prooeniens. Nec sere satis dici potest quot passiin locis verbum Dei dicatur ex conceptu mentis sive intellectus procedere: et ideo ubique sapientia et scientia, et veritas, et lux illuminans dicitur: haec enim ornuia ab intellectu sunt. De Spiritu sancto autem

loquens idem Dam scenus eum Vocat: ωποςἀσιν παντοτε ἀγαθον δε-

λουσαν Ρ σύ ἰδρομον ε γουψαν τη-δ δίπαρον : idest hymstasim ιιι que bonum Molentem , et quae simul occurrentem habeat Moluntati facultatem. Et alibi de eodem Spiritu sancto loquens ait, οὐ-

Pulsio , sine Spiritu. Non est autem in Deo alia impulsio nisi vo lutitatis. Sed Basilius monarchiam in Trinitate constitueris, spirationem applicat Oluntati, dum γνωμης συμπνοιαν dicit , quasi spirationem voluntatiq. Et de amore quo Deum diligimus loque-

o, illam dioini desiderii Aor datam nobis a Spiritu sancto virm tutem excitare conemur. Dilectionem igitur in nobis Spiritui sancto attribuit, quae in Deo quoquo dilectio ost. Ex quibus datur intelligi ex eodem discursu et Latiuus et Graecos utrumque emanationis mysterium deduxisse.

CAPUT VIII.

Quod antiquioros graeci theologi de aeterna Spiritus sancti P cessione parcius loquuti: et quod tota quaestio do 1 urbi, est, quoniam re ipsa Graeci Latinique idem sentiunt. Sciendum tanicia est, quod quum secundum graucos Simul lat Nnosque theologos duplex sit processio sancti Spiritus; altera , ut superius diximus, aeterna Et inel salillis, qua Spiritus sanctuq in ipsa divinitate procedit, per quam distinguitur Spiritus sanctus a Filio, quia Filius genitus est, et Spiritus sanctus procedens: altera quae Pro eodere dicitur extra divinam essentiam ad sanctificationem creatu rae, sive quo is alio modo, ad exequendam largitatem divinae bonitatis in rebus creatis; de illa quae merito ineffabilis est non multa a graecis doctoribus dicta requirimus. Latini vero hac in parte perspicaeiores an audaciores fuerint nolim dicere. Sit hoe clo

SEARCH

MENU NAVIGATION