R.P. Martini de Esparza Artieda. Theologi Societatis Iesu. Appendix ad quaestionem de vsu licito opinionis probabilis. Continens responsionem ad quaedam recentiorum argumenta

발행: 1669년

분량: 285페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

testimonio, cum testimonium ipsum,quantum est de se,nullo, aut vix ullo indigeat commentario, ut concilietur cum sententia assertiva lihertatis quoad speciem actus Opinatiui. Nam ego ipse, qui eiusmodi libertatem affirmo eo modo, quem mox exponam , dico similiter de plano . & pleno ore pronuncio ; Ne cesse est opinantem verum dicere, aut falsum, affirmare,aut negare, neque fieri podest, ut quisquam opinetur, quin verum,aut falsum dicat; affirmet, aut neget, & necesse rursus est addese aliquam rationem ad dicendum,tum verum, tum falsum; tum ad affirmandum , tum ad negandum ; neque liberum est verum dicere , aut falsum; affirmare, aut negare, sicut est liberum quiduis

imaginari absque ulla ad id rationem. Quid tum ad propositum

Proponitur secundum , m tertium argumentum aduersus Idertatem opinandi .

ARt. Iop. secundum aduersariorum fundamentum est. Quia intellectus est porentia neccilaria, atque centrum, seu provprium,& adaequatum ibonum ipsius est sola veritas. Omnis autem potentia necessaris necessario mouetur ad suum honum, accentrum iuxta solam orae lentem , ac efficaciorem incliuationem praeuiam ad illud . Ergo intellectus praeuentus rationibus dubitandi in utramque partem, necessario adhaeret illi parti, pro qua stat maior apparentia. veritatis, se maior, ac efficacior

probatio . . lΑrtaram Tertium fundamentum est. Quando pro utraque parte contradictionis proponuntur rationes inuicem aequales, ad neutram potest determinari in testectus per imperium voluntatis Ergo multo minus potest per idem imperium determinari ad eam partem, cui lauet minor ratio, seu cuius est probabilitas minor . Patet consequentia. Quia cui est impossibile,quod minus est, seu ex se minus dissicile est, non potest esse possibile, quod intra idem genus est plus, seu ex se dissicilius est. Patet autem osse quid minus,atque ex se minus difficile flectere intellech. mper imperium aduersus vim motivi aequalis,quam aduersus vim motivi superioris, ac efficacioris. Ergo si primum illud praestare non possit voluntas imperio suo, multo minus hoc secundum

praestare poterit. Antecedens probatur auctoritate , es ration D.Thomae quaest. I de verit.arm .corp. Post initium . Me igitur

in ellectus arasser possetis respectu partium Amtradictimis se habet diaerm

122쪽

pars I I. Art. C XI. Ios

modi . inuandoque enim non inclinatur magis ad seum , quam ad aliud, vel propter defectam mouentium , sicut in illis problematibus, de quibus rationes non habemur, vel propter apparentem aequalitatem eorum , qua mouent ad Gramque partem , ct ista est dubitantis dispositio , qui sectuat inter duas partes tantradictionis . . ua do ue verὸ intellectus inclinatur mainos ad unum , quam ad alterum , sed tamen illud inclinaus non fusticienter mouet intellectum ad hoc, quod determinet ipsum ad unam partem totaliter, unde ace it quidem unam partem, tamen siem re dubitat de opposita , ct hae est dispomis opinantis, qui Me it unam partem contradictionis eum

formidine alterius. Ergo ex sententia D. Thomae impossibile est, ut quis opinetur aliquid determinate sub motiuis in utramque partem a qualibus; idque est tam patenter impossibile, quam patenter impossibile est, ut qui est dispositus ad dubitandum , ea ipsa dispositione sit simul dispositus ad Opinandum , si placeat opinari; idest iuxta partitionem faciam expresse 1 Thoma, ut qui subest motiuis in utramque partem aequalibus, eo ipso sub sit inaequalibus, eade inque sint inuicem aequalia, & inaequalia . Unde etiam fieret, quod non minus dissonum est, ut ligatus per idipsum,quo ligatur,liberaretur a ligamine, Jc solueretur, ipsumque ligamcn esset solutio ligaminis pro solo beneplacito ligati. Nempe dubitans comparatur ligato, & rationes dubitandi sunt ligamen, & similiter ratio opinandi est solutio. Audiatur Aristi

lib. I. Metaph. cap. I. Ines autem inuestigare volentibus prae opere beκe dubitare. Posterior enim inuestgatio priorum es solutio dubitatorum . Soluere enim non est ignorantis vinculum , sed mentis dubitatio Me de re demonstrat. uatenus enim dubitat, eatenus simile quiddam ligatis patitur . Utroque namque modo impe ite est ad Uteriora procedere . Et ibi D. Thomas : Sicut enim quι habet pedes ligatos non potes in anteriora procedere fecundum viam eorporalem; ita illa,qui dubitat quasi habens memtem ligatam, non potest in anteriora procedere secundum viam speculationis io ideo sicut ille , qui vult fouere vinculum corporale, o rtet, quod prius inspiciat vinculum , o modum ligationis , ita ille , qui vult soluere dubitationem, oportet, quod prius Deculetur omnes disiculta res , oe earum causas.

Impossibile igitur est , ut non superueniente ratione solutiu maiori, quam quae ligabat, suspendcbatque mentem , ligamen a dubitationis dissoluatur, & existat opinio determinata in una potius partem, quam in alteram. Art. I i I. Vt iis duobus argumentis plene satisfiat, simulque praeoccupentur quaedam aliae similes circa idem ponderationes, ex pedit , ut nostram sententiam circa libertatem voluntatis quoad actus opinatiuos integrc ponamus ob oculos, praemonito tamen Prius utrumque: gumcntum eadem fere vi probare aduersuso etiam

123쪽

etiam libertatem coeatra dictionas,seu exercitu. Qaia quoad primum non minus cst de conceptu causae necellaria,ut Inoueatur, ac determinetur iuxta inclinatIonem praeualentem , nec maneat suspensa aduersus eius vim , quam ut maneat suspenta nulla in alicrutram partem admota inclinatione praeualenti. Quoad se undum Ucro, eiuldem rationis videtur esse, neutram ex ration hus aequalibus iuuare, ac promouere imperio pocte, atque rati nem maiorem, ac praeualentem frae re, dc sulpendere eodem

imperio minime posse. Certe qui bilancem utrimque aequip-dcratam in neutram partem manu trahere, atque inclinare pol

sci, ncc ctiam tenere in medio, ac suspendere posset praegrauante in alteram partem maiori pondere. Sed Iam rem ipsam absol te consideremus.

ARω i a. Dicendum est liberum eme in utramlibet partena

opinari, atque adeo conuenire nobis libertatem specificatI nis , sca contrarietatis quoad actus opinatiuos, quandocunquυ motiua utrimque apparentia ad opinandum sunt helcro II O , seu dineris rationis,& se habent tanquam excedens,& excessum, ita ut neutra ex parte excessus simpliciter sit euidens, atque omnino manifestus. Addo istas seu limitationes, seu declarationes, alteram de heterogeneitate, seu dissimilitudine mutua mGt mo rum, alteram de excessu alterius partis non euidenti, non niani festo, ac indubitato . Addo, inquam illas duas limitationes, non ea praecipue de causa,quia sententiam in utraque contentam ccn-sco esse veram, sed potius quia neutrius eiusmodi extremorum comparationis discussio quidquam confert ad punctum princi palis controuersiae de usu licito opinionis minus probabilis. Fieri namQue minime potest, ut ex opinionibus inuicem coniradi centibus altera sit magis, altera minus probabilis, si motiva opinandi utrimque sint similia, dc aequalia; quandoquidem maior , si min*r probabilitas opinionis desumitur,dc unice dependet ex maioritate, & minoritate motivi. bimiliter fieri non potcst, Vt Dpinion inuicem contradicentes maneant ambae probabiles apud eum, cui est euidens, & manifestum, ac indubitabile, alte-gam opinionum niti motivo absolute, & simpliciter omnibusq; hinc , di inde consideratis maiori . calata ad probabilitatem opsenionis rectuisitum in proemio a nobis fuit, ut nitatur opinio fun-

Ad truitur libertas specificatim is quoad actus

124쪽

clamento, & absolute , ct comparative magno'; idest fundamento, quod non solum seorsim, & secundum sir sit dissicile λlubiles& valide pertrahat ad assensum , Dd quod comparatum etiam

cum fundamento oppositae partis retineat adhuc vim magnam pertrahendi ad assensum. Q rando autem fundamentum unitis partis contradictionis euidenter, & manifest8, atque omnino in dubitanter est maius, quam fundamentum oppositae partis, eo ipso fundamentum istud minus euadit paruum sub ea comparatione. nec relinet amplius vim magnam pertrahendi intellectum

ad assesum. Hac igitur de caiisa do potius aduersarijs per modum suppositionis, quom asseram, & defendendum ex prosesso susci piam, nullanainobis inesse libertatem opinandi indisserenter iii sutramlibet partem, quando vel motiua utriusque partis sunt omnino similia, & aequalia, vel exconiis motiti i pro una parte est cuidens, ae prorsus indubitatus. Similia porro, & aequalia non sunt apud me duo praeercata realiter inter sedistincta , aut ullo pacto separabilia, sed prorsus inseparabilia, Ac conuertibilia mutuo, atq; estentialiter idem, ut ostendi ratione essicaci lib. i. cursTheol. Πlla 'st.qς. ad p. art. a. Sc 3. eademque ratione, sed multo

melius, Sicilicacius proposita, magisque comprehensa idem demonstrat ex profesto uThom. lib. I. con. gen. cap. 97. & quaest. unica de an ii n. art. . dc pluribus ingeniose confirmat magnun olim scholae meae decus P. Eusebius Truch sies pari. 3. Quodl. 2Si in Mis i l. theorem .d. ivbi dc exhibet discursum D. Thomae verbis eiusdem . Differunt autem ratione nostra quatenus similia, di dissimilia dicuntur relate ad conceptus nostros, alterum confusiuum, seu indiui sim, atque indistincte abstractivum , alterum discretiuum, scii distincte representativum , aequalia Vero ,

di in qualia dicuntur relate ad commune n mensuram Phusicam . IArt. II. Obseruandum praeterea est , me non asserere, nec ast rendam putare , sed rciiciendam potius libertatem ad Opina dum utramlibet partem contradi monis in sensu composito Iu

dicij de maiori probabilitate unitas partis, quam oppositae pquas iudicet fundamenta unius partis esse maiora , habere mai rem verisimilitudinem, candemque partem reddere probabilis rem, quam oppositam ; atque retento hoc iudicio iudicet nihilominus partem hanc Oppositam esse absoluteiveram, tametsi minus fundata sit, minusque verisimilis , Et minus probabilis'. Impossibile namque est, ur quod alicui videtur falsum , videatur nihilominus eidem similius vero, quam quod putat verum essese: sicut est impossibile , ut quis iudicet esse similius albo, quod O a indi-

125쪽

iudicat esse nigrum, quam quod iudicat esse album. Nee enim minus repugnat putatum falsum simul putari similius vero, aut putatum nigrum simul putari similius albo, Quam quod putatur verum, aut album esse, quam repugnet falsum ipsu in ipsi vero, aut nigrum ipsum ipsi albo esse similius, quam verum vero, & album albo. Ita nempe se habet putare ad putare in eodem respectu eorundem, sicut esse ad esse sub eadem comparatione ;& compossibilia , atque incompossibilia in natura sunt pariter secundum suum formalem conceptum compossibilia, atque incompossibilia in mente quoad partem iudicatiuam, quae sola determinat rcs intentionaliter ad esse potius , quam ad nouesse; dc e conuerso . Unde quod apud nonnullos circumfertur

nomine Aristotelis : Multa falsa sunt probabiliora veris, non est imprimis Aristotelicum sub his terminis, ac deinde est accipiendum de falsis in se, seu falsis reipsa tantum , non vero de falsis apud eum , seu eius aestimatione, apud quem, seu cuius aestim itione probabiliora sunt. Quem sensum exprimit distincte Aristotcles lib. 8. Top. cap. . paulo post princ. Nileuim prohibet alicui

videri, qua non sunt, mag/s , quam sera, idest verisimilora reputari,

non quae falsa ab eodem reputantur, sed quae tantum falsa sunt . Hinc nulla est in consequentia , sed maxima cohaerentia in P.Suarcia tracti 2.in I. a disp. io. sect. i. quatenus cum disserte statuisset libertatem quoad speciem actus, quando deest euidentia de obiecto , ut retulimus supra art. ios . paucis interiectis subdit.

Mihi prababile es non posse moxeνι intellectum a voluntate ) nisi in

illis , quod vero similius, ct probabilius amaret. Ex suppolii ione ni mirum , quod vero similius, & probabilius iudicetur, scuappareatenunciatiue . Alioquin enim dirueret ilia sua limitatione illam suam conclusionem in eodem con extu proxime politam, VtPatet artente considerantI, & perinde esset , atque si subdia disseti Mihi probabile est meam hac ipsi de re conclusionem esse falsam . Eodem sensu loquuntur nonnulli alii dicentes non esse liberum opinari contra eam partem, quae cuique videtuLprobabilior, idest , quae ab unoquoque iuuicatur probabilior. Est enim usu receptum, ut dicatur; mihi videtur pro, cgo iudi co; hoc apparet mihi melius pro, hoc iudico melius, utquc talia non dicantur ex vi solius apprehensionis simplicis, aut ratio

nis dubitandi, qualiscunque ea sit, siue clarior, siue obscurior , siue fortior, siue debilior. Artiri . Procedit itaque conclusio nostra de libertate ad opinandum in utramlibet partem sui, motiuis inuicem disii milibus di ieipsa disparibus, neutrius tamen partis excessu existente Om

nino

126쪽

irino manifesto, ac prorsus indubitato , aut agnito, ac praeMQicato ab ipso,qui adhuc est in actu primo prox imo opinandi constitutus; atque in hoc sensu ita progredietur probatio, ut obiter confirmentur, ac corroborentur , que modo praesupposuiuriis omnia. Probatio autem est talis. Voluntas potest seipsam immediate determinare per suam liberam electionem ad utrumlibet ex motiuis inuicem oppositis , & inter se inaequalibus,dam modo utrumuis excedat alterum secundum aliquid. Ergo cadent voluntas potest mediate determinare intellectum per suum imperium ad utrumlibet ex motiuis Oppositis similiter, & inaequalibus. Antecedens multiplici auctoritate, & ratione stabilitum, ac demonstratum a nobis est lib. 3.Cur s. The l. tota qu. I 2. eique suffragatur uniuersalis Theologorum consensus cum

D.Thom. I. 2. q. I 3.art.6. Fallet itidem conicquentiae D.Tho. I. a. quaest. 17.art. 6.ad I. Praemissa enim libertate voluntatis ad inducendum assensum, vel dissensum, uti mox referam. Subdit paritatem a nobis intentam his verbis: Ad primum ergo dicendum, quod ratio hoc modo imperat s mediante voluntate in sibi φse, sicut oe istumias monet i immediate in seipsam ut supradicti est i dc inde a nobis insinitatum est in in quorum Icilicet seraque potentia reflectitur supra suum actum , ct ex υno in alium tendit. Ratio paritatis , & sina ui r tio a priori antecedenti, & consequenti communis est. Primum inclinatio voluntatis ad bonum nCn est minor, quam inclinatio intellectus ad verum, cum bonum sit centrum voluntatis, sicut verum est centrum intellectus; ac proinde , quod inter motiva utriusque potentiae disparia est maius, non minori vi trahit vinluntatem ad amorem, quam intellectam ad assensum . Deinde voluntas non minorem habet facultatem determin ndi mediate per situm imperium potentias sibi subordinatas , inter quas est intellectus , quam determinandi semetipsam formaliter, & immmediate per suam electionem , eadem utrobique praecllistente

proportionali cis positione in actu primo proximo . Qua subo dinatio potentiae necessariae respectu potentiae liberae ad hoc est instituta , ut imperium potentiae liberae lubeat vices electionis propriae respectu potentiae necessariae , adeoque ut potentia n cessaria determinetur per imperium potentiae liberae ad ea omnia i & sub ea omni dispositione proportionaliter, ad quae & sub qua eadem potcntia Iibera determinatur immediate per electionem propriam ; idest homo: libet a sua electione inducit, & impedit caetcras luaS operationes ad eum proportionaliter modum,& sub ea ad easdem Operationes proportionali dispositione, quo, dc sub qua per candem suans liberam electionem prosequitur,dc

fugit

127쪽

fugit. & prosequendo, ac fugiendo inducit, ac impedit res alias

contrementes sibi,& disconuenientes;quarum utique eligenda tu, ac rei j ciendarum liberam facultatem perperam haberet, ii no haberet facul tale atque liberam inducendi, ac impcdienda imperio suo suas illas alias operationes sub assimili ad easde dispositione ;cu in non nisi mediantibu scistisaereteras res clectas,aut reiectas, seu inducere, seu impedire possit. Propositio denique motivorum eligiendi,ac reiiciendi,amrmandi,ac negandi dissimilium, & quora utrumlibet te habeat tanquam excedens , & ex cereum respectu alterius cst dispositio proportionaliter prorsus eadem adactus, tum escctionis , S rciectionis, tum amrmationis, ac negationis. Tale ncmpe ost assirmare , & negare respectu intellectita, quale est velle , dc nolle respectu voluntatisi di sicut sic habent fines incligibilibus, ita se habend principia in scibilibus , ut tradit saepe

D. Thomas ex Philos pho , & videri potest I. a. q. I p.:art. S .& 6. Ac proinde qualis dii politio prquia,& quales sincs,qui sunt mintiva voluntatis, sum ciunt ad volendum pro libito,vel nolendum, talis praeuia dispositio, S talia principia,quae sunt motiua intellectus , sussiciunt ad amimandum pro libito, vel negandum . Fieri igitur minime potest, ut voluntas possit, uti certissime potest , determinare seipi uri immediate per electionem , dc similia ter non possit determinare intellectum mediate per imperium ad utrumlibet pro libito exactibus inuicem oppositis sub motiuis utrobique sitniliter Oppositis inuicem, atque inter se di Iparibus modo iam praeiudicato Art. D 3. Agnoscit iterum luculenter D.Thomas rationem istam paritatis ,& a priori circa liuellectumo, &ivoluntatem quoad nexibilitate1 utriusque ad opposita ex . vi motivorum inaequa lium , & dissimilium inuicem pugnantium , dum dicit quati .6.

de malo art. I I .ad i o. Dicendum quod de intellectu , ct voluntate quo in

dammodo es si se , e quodammodo dissimile. Di iis quidem quoad

lunIas autem non ab.alia potentιa,sed a seipsa. Sed ex parte obiecti est Gio bi e similitudo . Sicut enim voluntas movetur ex necesitate ab obiecto , quod est omnifariam bonum , non autem ab ebrem , quod potest accipi se- etintamiali Pam ranonem , ut malum , ira etiam intellectus ex neeesstam mouetur ἀ vero necessario , quod non testaccipi ut falsum ; non autem a

vero conti rati , qtiod potest accipi ut falsum . Ibidem ad I s. tangit rationem a priori eius indifferentiar vi:voluntatC Communem suo modo intellectui iuxta aequiparationem modo relatam . Sic ergo, ait, illa eausa, quae facit voluntatem aliquid velle, nou oportet quod ex neces ate hoc faciat, quia potest per ipsam voluntatemimpedimentum

128쪽

prastari, vel remouendo talem considerationem . quae inducit eum ad -- lendum , vel considerando oppositum, scilicet quod hoc, quod proponitur ve bonum, secundum aliquid non est bonum . Quae secunda disiunctionis pars verificatur in concursu motiuOnian inuicem oppositorum , quorum utrumlibet comparatur cum altero tanquam excedens cum excesto, ac proinde utrumlibet secundum aliquid non est bonum , utpote continens in set, quatenus exceditur, priuatio nem illius gradus bonitatis, per quem constituitur ea cessus in

tiui oppositi secundum aliquid. Id quod exponit optimE Caietanus I. 2.in praeindicata quaest. 13.art. 6.circa respontionem ad 3.q uae sic habet. Nil prohibet, si aliqua duo aequalia proponantur secundum unam considerationem , quin circa alterum consideretur aliqua conditis , perquam emineat, o magis siectatur in ipsium, quam in aliud,ct ea dem ratione . Subdit Caietanus, proposito votantari aliquo eligibili eminent tori aliis non netestatur voluntas ad eligendum illia,quia potest mouere ad considerandum in altero aliquid aliud, quo praestetis sic illud eligere.

Cum igitur ex priori textu asseratur a D. Thoma similitudo ii tellcctus , dc voluntatis ex parte obiecti, idest quoad motionem, ac determinationcm proucnient in ex obiecto; atque ex duplici posteriori testimonio constet, ad liberam , ac indifferentem electionem voluntatis nater opposita su sticere excessum utriusvis supra alterum secundum aliquidi concluditur plane, ex mente D.Thomae susticcre si in em excessum mutuum motivorum i lcIlectus, ut hic pari cum libertate , ac indifferentia determinetur per imperium voluntatis ad utra inlibet illorum . Verum nil necesse est inducere mentern D. Thomae, quando ea directC, ac immediate nobis fauet non solum in loco superius indicato

art. . Sed etiam I. a. in prae allegata quaest. I7.arr.6.corp. Alius au tem rationis actus est, ait, dum his, qua apprehendis , assentit. Si igitur fuerint talia apprehensa, Dibus naturaliter intellectas assentiat, scut pri ma print ipla , assensus talium , vel dissensus non est in potestate nostra, sed in ordiae natura, ct ideo proprie loquendo, natura imperio subiacet. Sunt autem quadam apprehensa, qua non ades canuincavi intellectum, quiu πρsit assentire , vel dissentire, vel saltem asseasum , vel dissensum suspende

re propter aliquam cavsam , ct in talibus asensus ipse, vel dissensus in potestate nostra est, s sub imperio cadit . Vides in his expensam iam superius contrapositionem scibilium, & opinabilium cum asseditione potestatis indifferentis circa opinabilia, quae negatur Elica demonstrabilia, ac proinde potestatem hanc indifferentem asseri circa opinabilia non indirectam tantum, oc per gyrum,sed etiam directam , & per lineam rectam iuxta animaduersioneiax sure

rius praemissam . Vides potestatem eandem opinandi asseri sub

129쪽

eodem indiuiduo contextu verborum, & cum disiunctionis fosmula prorsus eadem, adeoque in codem proculdubio sensia,tum ad assiensium, vel dissonium, tum ad utrumvis, vel ad vitiusvis suspensionem ; hoc est in eum modum indiuiduuin , ac uniformem asseri libertatem , tum exercitii, quae est potestas indifferens ad actum , vel suspensionem actus, tum specificationis, quae est potestas ad acuim aliquem, vel ad oppositum actum, ut puta assensum , vel ditan sum. Indubitatum igitur cum sit conuenire nobis libertatem exercitij directe respectu actus cuiusuis opinatiui; si adhuc nihilominus negas, aut etiam dubitas tantum , cx sententia D. Thomae conuenire itidem nobis libertatem directam specificationis quoad actus opinatiuo S, exerces Vtiq ue libertatem maiorem , quam quae a me asseritur, dc a te negatur , vel certe uteris libertate in directa distrahendo intellectum , a consideratione sensus legitimi,ac manifesti verborum D. Thomae, ad ratiunculas tuas.

Art. M6. Praetermittenda minime est circa eundem textum Diui Thomae ratio disiungendi potestatem ad astensum, vel distensum a potestate ad utrumuis eorum tantum, vel ad utriusvis suspensionem 3 atque ulterior ratio utramque potestatem uniformiter asserendi,& utrobique uniformiter subi j ciendi imperio arbitrario , ac libero determinationem intellectus ad alterutrum ex extremis utriusque eius binarii. Contingit adesse motivum falli-hile assentiendi, quin simul adsit motivum ullum dissentiendi aut e conuerso; dc tunc habetur in potestate assensus tantum, vel suspensio assensus, aut dissensus tantum , vel suspensio dissentius. Contingit etiam adesse simul motivum assentiendi, dc motivum dissentiendi circa idem cum fallibilitate, & mutua aliqua dissimilitudine utriusque motiui 3 3c tunc habetur in potestate assensus, vel dissensus, necnon suspensio utriusque . Ex. gr. nunciat tibi famulus plerumque verax, nec nimis credulus immineri amico tuo praesens periculum vitae, ni cito illi subuenias, uti potes cum aliquo, sed cum minori periculo tuo; dc nemo comparet , qui dicat oppositum, nec tibi occurrit ulla ratio in contrarium . Habes hucusque in potestate assensum , dc suspensionem assensus, non autem dissensum . Superuenit amicus tuus alius caetera similis famulo, sed non admodum henea stus cr-ga amicum assertum periclitantem,dicit se adfui sie in loco simul cum famulo tuo , dc negat ullum amico illi imminere peric Ium , vel negat subuenire te posse absque maiori pericu Io tuo. Habes iam in potestate assensum, vel dissensum , tum periculi

amico imminentis, tum honestatis, ut illi subuenias, de habes

sim,

130쪽

similiter in potestate suspensionem assensus simul, εξ dissensus

Ratio igitur disiungendi potestatem ad assensum, vel dissensum a potestate ad utrumuis , vel ad utriusvis suspensionem est possibilitas occursus motivorum utrovis ex his duobus modis Art. Ii . Pergo ad alteram partem de uniformi assertione utrissique eiusmodi potestatis. Omnes incunctanter conueniunt cum

D.Thoma quoad assercndam liberam potestatem ad asscia sum .dc suspensionem assensus, dc sic de distensu, ciusque suspensio. ne) quando adest motivum fallibile alsentiendi, nullumque

simul adest ullius generis motivum ad dissentiundum . Ratio autem indubitati omnium eatenus consensius non alia else potest, quam quia motivum fallibile est motivum biceps, habent perfectionem aliquam, ratione cuius gignit apparentem possibilitatem, & fundat spem aliquam assequendae veritatis , si ii . tellectus sibi adhaereat, ac contarmeturi, & sina ut habens albquam imperfectionem, ratione cuius gignit apparentem sal si tatem . x fundat timorem incidendi in Militatem sub eadem conditione . Cum autem intellcctus aeque propendeat in veritatem,oc abhorreat a falsitate, haereat necesse est, quantum est de ista, sub tali motivo, siquidem cli potentia de se necessaria, dc nil adcst, quod necessitet, seu cum necessitate determinet, eadem que ratione necessc est , ut idem intellectus sub eodem inoli uout determinabilis per imperium voluntatis , tum ad assensum, tum ad suspensionem assensus, prout magis libuerit; quandoquidem intellectus est potentia subordinata voluntati, atque per eiusmodi motivum cst sufficienter disposita ad utrumlibet corum extremorum. Acccdat iam motivo illi tallibili assentiendi motivum aliud itidem fallibile dissentiendi cum ancipiti excessu

muttio alterius supra alterum motivum. Dico adesse iam ea lentprorsus ratione potelialcm indifferentem ad astensum, & diliensum , dc ad utriusque suspensionem, quanta prius aderat ad assensum solum, oc ad suspensionem assensus ; Quia ex vi noui motivi apparet tanta plus minus possibilitas , dc spes attingendae veritatis per dissensum, quanta prius apparebat possibilitas, de timor incidendi in falsitatem per assensum. Fieri igitur non pintcst, ut ratione huius periculi, & timoris suspensio assensus comparati cum assensu ipso subesset libero imperio voluntatis propriori euentu motiui fallibilis solitarii , dc non similiter subsit imperio libero actus dissentiendi comparatus cum actu assentie-di ratione illius possibilitatis, de spei pro posteriori euentu conmἀursus motivorum inuicem oppositorum cum ancipiti excessu P in

SEARCH

MENU NAVIGATION