R.P. Martini de Esparza Artieda. Theologi Societatis Iesu. Appendix ad quaestionem de vsu licito opinionis probabilis. Continens responsionem ad quaedam recentiorum argumenta

발행: 1669년

분량: 285페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

eiusmodi assensibus , ac dissensibus dependeat a voluntate, eius denaque imperio determinetur, ut dictum est; novitas, quae directe afficit voluntatem , eiusque affectum trassert ad extremum contrarium priori,afficit etiam intellcctiim indirecte, Sc transfert ab assensu acidisssensum, aut e contra . Et quidem transitus V luntatis ab affectu ad affectum, dc propositum contrarium con tingit facillime , quando ex deliberatione abstracta, 6c via mersa li fit descensus ad particularem indiuidualem deliberationem,& considerationem operationis hic, & nunc imminentis . Quod Praeterquam experientia quotidiana nimi opere manifestum est , ratio quoque euincit facile obuia, Sc clara. Nempe difficultas, dc arduitas operationis hic , dc nunc exequutioni mandandae cadit sub sensum ,& experimentaliter, ac intuitiae percipitur directe, vel saltem indirecte, cum prius in deliberatione uniuersali abstractive tantum dignosceretur, oc secundum praedicata tantum communia, quae appetitum sensi riuum minime permovent dircete . Est autem long E diuersa vis cognitionis intuitiuae , accxpcrimentalis, ab ea, quae inest cognitioni abstractivae, dc secundum praedicata tantum communia,apparetque rerum facieS valde diuersa sub altera, dc altera repraesentatione; estque dispar similiter conditio voluntatis repugnaturae appetitui sensitivo ve hementer commoto, ac renitenti sub operationis instantia, cum nil, vel certe remisius nisi to commoueretur, ac reniteretur sub

consideratione abstractiva, ac uniuersali propter incapacitatemscnsus respectu rationum abstractarum, ac uniuersalium . Ex ista igitur usque adeo diuersa voluntatis dispositione , dc affection sub uniuersali, dc sub indiuiduali operationis consideratione pro uenit, ut qua facilitate applicat , ac determinat intellectum ad Opinionem afl ertium,ac inductivam obligationis ad aliquid subter minis uniuersalibus, eadem eundem applicet, ac determinet

ad opinionem oppositam, quando ventum est ad opus hic, dc nunc, dc ad deponendam interim priorem opinionem.

Viserior expositio , in confrinatio assertae libertaris opinandi ab que reccato.

ARt. Is s. Quod autem istiusmodi vicissitudo opinionum contingere possit, ac saepe contingat absque peccato , si nil obstet aliud, quando opiniones utrimque sunt, quales a nobis Propositae fuere , nempe absque mani resto excessu alterius supra alteram , probatur eadem ratione, qua nuper usi sumus pro lici

182쪽

Pars II. Art. CLVIII. Is s

to in utramlibet partem delectu, & usu eiusmodi opinionum . Quia quod quis tenuerit iam alterutram opinionem,eandemque pleno, quantum inopinabilibus sieri potest, alliensii praetulerit oppositae opinioni, solum eisicit, ut hanc prius postpositam , reiectamque opinionem praeponat deinde,amplectaturque tanquatri meliorem , ac probabiliorem cum difficultate aliquo usque maiori , scia potius cum minori facilitate , quam si non praxessisset voluntas p serendi, quod deinde postponendum est, dc e conuerso, iuxti ponderatione circa hoc praemissam supra ab art. I 37. Rationes enim honestatis, & inhonestatis , cum non cadant sub sensum, sicut ratio commodi, dc incommodi, facilis , & dissicilis operis, non possunt mutare faciem , dc sortiri apparentiam diuersam, quando ex uniuersali consideratione descenditur ad particularem, agiturque de operando hic, oc nunc, sed ex hoc

praecise capite manent prorsus caedem , dc apprehenduntur cCuem modo. Quapropter intellectus , quantum est ex se, dc ex vi mortuorum dircae , ac immediate pertinentium ad ipsum, per manet in eadem illa dispositione parendi indifferenter imperio voluntatis, sequendique eius ductum quoad depositionem opinionis prius praeconceptae, in qua primitus fuerat quoad eandem opinionem non admi tendam, sed oppositam ; ac proindo idem , qui sub deliberatione uniuersali, dc nondum urgente operandi opportunitate , ac dissicultate praesenti elegit opinionem inductivam , seu indictivam obligationis cum potestate eligendi o positam , potest similiter omnibus rursus hinc, de inde consideratis, ac rccogitatis transire tuta conscientia ad opinionem Oppo sitam, dum sentiens praesentem conformandi se praTOnceptae prius sententiae difficultatem simul aduertit, absque ulla conuincenti, aut certo praeponderanti, seu auctoritate, seu ratione conij-ci se in angustias fragilitati suae periculosas, aut tepori spiritus

graues, atque adesse pro parte contraria liberanti ab eo onere fundamentum magni momenti, scu motivum, quale plerum

que non fallit. Suffragatur huic parti doctrinae ultra communem plurimorum , dc optimorum postremi huius saeculi auctorum consensum, de quo controuerti,nisi proterve non potest, D.Amtoninus ubi supra reg. 6. verbis, quibus obiter exponetur testi monium quoddam quo nimium confidenter abutuntur aduer-strij et Verba D. Antonini sunt . inuod autem dicit D. Thomas in

u/dl.3.quas .art. 2. quodl.nunc g. q.6. art. II. uando dua sunt opiniones contraria de eodem, Vortet alteram esse verum , ct alteram sal sam . Aut ergo dis , qui facit contra opinionem magi brum, ραὰ ha hendo plures prabendas , facit cotira veram opinionem, en sic non excusa

183쪽

1ss Pars II. Arta CLIX.

tur a peccam, eum faciat contra legem Dei quamuis non faciat eontra eon.

scientiam. Haec exim verba Γ.Thoma non possunt intelligi, vis de bis. Mi manifeste patet ex scriptura, vel Ecclesiae doterminatione, quod si con tra legem Dei, o non de illis intelligit, ubi non apparet nempe ma ni seste.) issas sibi contradiceret in eodem libro luod non esset credendum. Excusatur crgo a poccato ex mente D. Antonini, qui in materia iuris positivi tenet, & exequitur opinionem , quae tametsi falsa sit, non tamen manifesta apparet, quod falsa sit. Alioquin interpretatio non subsistit, ut patet . Nec 1uiuiis clare patet eandem dila rationem de manifesta CCntrarietate ad legem natura ialem ex principijs syadcresis, vel coua ulli sapientu in consensu tanquam de re certa in materia pertinente ad ius naturae. In hoc: utem , quod dicitur de mani seste patere, ac apparere vel non, intelligitur, abs dubio ratio mani aesti, qualis plerumque datur , & est possibilis in operationibus humanis . , ncmpet ut sit clara , atque omnino indubitata praeponderantia fundamenti pro ea , opinione , contra quam non potest quis agerc fine peccato , tametsi veritas ipsius opinionis nec sit cuὲdens, nec certa ex fide. Art. i ues. Constat hanc esse men rem Antonini, inter alia plura ,

ex ijs, qui dicit sub finem regulae cius quartae de tertio gradu

certitudinis moralis, seu ciuilis . Comungit enim haec chio,ianis quam inuicem Conuertibilia , quod classic denotat certitauinem

ab eo dici moralem, non ex eo, quod perinde fere infallitatis sit, Itque certitudo physica . aut metaphysica, uti nonnulli us pant perabsurde in re praesenti, sed dici moralem , quatenus est certitudo congruens moribus, & qualis quaeri solet in deliberatio aibus ciuilibus. Exponit hoc distincti mine idem S. Doctor subdens

ex Philosopho , discipliηam esse, in unaquaque re certitudinem quaerere

iuxta exigentiam materia 3 ιertit me moralem non comm re ex eviden

rea demonstrationis , sed ea probabilibus coniecturis, vasa, ct figuratibus magis ad unam partem, quam ad aliamst basentibus, seu ex 's , quae plu-νibus , ct maximἐ sapientibus apparent vera I nem pe ex motivo, v t

supra dicebamus , plerumq uc non fallenti, & quod magis se habeat ad verum, quam ad fallum. Ex quibus concludit sic. Ex his uiatir sequitur, quod in humanis agi latibus, quae totam habena varietatem teste inissatele , o operientia , suscit talis certitudo, qua non seminyre scrupidos omnes abuciat, sed sussicit, ut maremnat, feti superet eos.

Quod utique fit adi ungendo motivo intellcctus non preeminem ti manisellet, atque hac praecise dc causa insunicienti ad abij ciem dos , penitusque dissipandos scrupulos , imperium voluntatis,ad cuius officaciam pertinet contemnere illos, & superare adigendo intellectum, ut amplectatur motivum p eminens secundum

184쪽

quid ad modum praeeminentis simpliciter, quando non est manifestus excessus simpliciter motivi pro parte opposita rigidiori . In quam in tentiam sit inlit opportune S. hic Doctor. Ad quod

etiam optimὰ facit illud Leonis Papa dicentis . In his qua dubia fuerine , aut obscura, id nouerimus sequendum, quod nec praeceptis Euangelicis, nec decretis SS. PP. inueniatur aduersum dist. I . cap. Sicut quaedam . Quod

sane verificari potest absque certitudine morali ter infallibili , Acum sola certitudine, qualis plerumque dari solet in deliberationibus , & operationibus humanis, ut dictum est. Huic dic capo - 1itae certitudini morali, quae coincidit reipsa cum opinione,quga nobis dicitur vere probabilis, utpote innixa sui amcnto,quam te plerumqtie non fallit , seu quod dit magni ponderis, con gruunt omnia, quae tradit idem in eodem cap. 2o.de conicientia, tota reg. 6. & 7. de repellcndis , ac deponendis. scrupuli - Sed quia sunt nimis multa, ut huc transserantur omnia, do pauca; haec in specimen. Regin. fine . Ille , qui agit scienter id , de quo dubi

tat esse mortale , permanente dubitatione , mortaliter peccat, etiam si illud in se non esset mortale, sumendo proprid, ct stricte dubitationem M videli-eet prout rationes sunt aeque ponderantes ad utramque partem, e magis de

elinat quis ad unam partem, quam ad aliam . Sed st dubitet leuiter quis per modum scrupuli, sicut dubitat, Ieii formidat habens opinionem de aliquo , quia ita inham ipsi sententia , quod tamen formidat de opposito ; sic agendo contra tale dubium non peccatur, dum adlueret opinioni alicuius do Moras , oe habet rationes. ρmbabios pro ipsa magis, quam pro opposita Opi nione , etiam se ipsa opinio , quam tenet . non esset vera ; Ex hoe nisi ιρ opinio sumpta esset contra manifestum testimomum scriptura, vel deIermis nationem Ecclesiae. Talis enim non op&ratur in dubio mortalis, Dd Iecuη dum opimouem probabilem . in quibuS quod dicitur de aequi ponde rantia rationum , seu de rationibus hinc, & inde atqtialibuS, de dubi ratione proprie tali inde necessario subsequenti exposii tum a nobis fuit supra, dc pluribus coaticinatum ab art. lIg. dc alibi inter alia ex. D. Thoma , a cuius mentet, & sensu loquutio vnis haud quaquam recedit D. Antoninus - Exposuinuis similiter art 3.& prius, ac deinceps illud de ratione magis se habent te ad unam parte quam ad aliam n opinabilibus,ut nil proa sua differat nostra quoad hoc doctrina i doctrina contenta in verbis

relatis D. Antonini.

Art. i sto. Adde haec alia ex regu lai p. sub initi una . Intendumvbenigna a circa pracepta sententiam benigna est potius caeteris parιbus infiterpretatio facienda. Cui consilio nullus cstet locus ,. sir nullae et libertas in eligendis, reti uendis, ac ecponcndis opinionibus, sed sci

185쪽

semper esset opus ratione ex se praecise necessario victrici. Adde rursus ex Reg. 4. initio. Cum bova coηscientia potest qais tenere υηam partem alicuius opinionis, ct secundum eam operari, secluso saltem se-dalo qua seliscet pars habeat pro se notabiles Doctores,dsmmodὸ talis opsenio non sit contra auctoritatem expressam Sacra Seriptura , nec contra de terminationem Melesta Catholica , ct quod etiam ex e trarietate talium

opinionum non inducatur ad dubitandum, sed bonam sibi constaretiam, σeredulitatem formet de eo , quod credit tanquam de probabiliori parte , oenacinia quando quis adhibet diligentiam inquirendo, an lieras, nee iis nil aliquid, quod eum suscienter moueat ad hoc, quod sit illicitum. postrema cautela de non sufficiente mouente, sest de mortuo

non necessitante ad opinionem , quod sit illicitum , nec necessario retrahente ab opinione, quod sit licitum , adhibita a nobis etiam est, & confirmata ex prosessis in superioribus, atque inibi obseruatum pariter est adhaerentem alterutri parti contradictionis, ubi pro neutra parte apparet motivum manifeste. ac indu hi tanter vero similius, eo ipso adhaerere illi tanquam probabiliori . Habemus igitur consentientem per omnia D. Antoninum,&cum ipQ praecipuos quosque eius temporis Theologos, quorum sententias resert ipse diligenter in eundem sensum, sicut reis ferri facile possunt, & reseruntur a pluribus auctores praecipui huius temporis . Subiungo D. Antonino Adrianum ubi supra ad primum de depositione conscien riae, id est opinionis practicae prioris, circa quod omissis duobus modis deponendi, quos praemittit, considero tertium per rationes inducentes in contrariu, quem modum subdiuidit in duos rursus alios, primum insufficientem per rationes inductivas dubii, & suspensuas tam asthn-sus , quam dis cnsus, dc alterum, quem approbat ut sumientem

his verbis : Secundo modo , eum inducitur in contrarium iudicium , siue

assensum : Et eum sic deposita fuerit conscientia circa nullitatem matrimon quae erat materia particularis argumenti in potes reddere , re ex tere; dum tamen ex rationabilibus mortuis, ct non leuibus, avi temera. rijs, ad hoc inducatur. Quam limitationem nos quoque apposuimus semper, & apponunt omnes nostrae, eiusdemque communis sententiae auctores, solumque reucimus aduersarios , quatenus exigunt, quod non exigit Adrianus , ut depositio conscientiae , seu opinionis fiat ex rationabilioribus moti uis, aut nouo

praevisis, quando opinio iam deponenda concepta fuit. Concludo itaque esse licitum non modo delectum utriusvis partis contradictionis , sed etiam depositionem opinionis prius conceptae, de transitum ad oppositam opinionem iuxta nouam voluntatis

186쪽

inclinationem, dc aflactum eisicarem , quoti cs pro utraque palute adsunt motiva momenti absolute , dc comparative magni, dc pro neutra adest excessus verisimilitudinis manifestus , ac indu-hitatus . Quae duo exprimo, & expressi seorsim maioris clari tatis fratia, cum reipsa pars prior contineat in se posteriorem , uti ocluperius iteru adnotaui,& quisque iaci id coniicere sponte potest. Λα. Isii. Ex hucusque discussis circa libertatem , dc physicam, demoralem opinandi,colligitur verum esse, quod superius insinua-ham , opiniones, quae communiter circumseruntur, ut probabiles apud auctQres catholicos pios, & doctos, seu qui quaeruntur, de leguntur passim a fidelibus non quaesituris sic , & lecturis absque spe addiscendi veram, sanamque doctrinam, eo ipso esse eIigibiles, & deducibiles in praxim tuta conscientia apud plerosque omnes, seu apud omnes, ijs tantum exceptis,qui sunt capaces discutiendi per seipsos fiundamenta opinionum lingula

rum , tum ab auctoritate, tum a ratione, eademque ita inuicem conferendi, ac librandi, ut coniicere valeant, an alterutra Ex parte adsit excessus verisimilitudinis manifestus sibi, ac indubitatus,& quatenus adhibita attenta, ac seria diligentia coniiciunt adeste talem ex altera parte excessitan in occurrente , seu electione opinionis , seu operatione. Ratio huius, tam illationis , quim exceptionis est usque adeo clara ex dictis, praesertim animaduersa, quoad illationem , notatione, quam praemissi art. Is i. sub initium , de quoad exceptionem , doctrina tradita toto art. r sdi Ut neutra pars indigeat ulla amplius declaratione, aut confirmatione . Adde distinctionem datam quoad delectum , dc usum licitum opinionum inter peritos, & imperitos, valentes . dc noris valentes per seipsos librare momenta fundamentorum cuiusque opinionis doceri inter alios a D. Antonino in priindicato cap. IO. de conscientia sub sinem inductis pro certificatione, & securitate sapientum illo Prou. 27. II. Stude sapientiae fit mi. Et pro ineruditis illo Deu ter. 32.7. Interroga patrem tuum, O annaneiatit tibi, malo

res tuos, o dicent tibi. Addo & experientiam propriam , si quid Grte syncera eius expressio mouere quemquam, aut iuuare possit. Aliquas opiniones ita teneo in quaestionibus controuersis, ut opinionibus contrarijs assentiri nullo pacto possitn,ztametsi maxime vellem, siue in communi, siue in particulari, siue alsensu speculative practico, siue assensu practice practico I ex .gr. lib. s. Curs. Theol. quaest. s. art. 7. tenui electionem non solum indi Mi , verum etiam minus digni praetermisso digniori ad offici conseruatiua, di promotiua boni communis, praesertim iurisdi-- - Y cti Diqit Gorale

187쪽

ctionalia,ese in i istam, atque ex mo genere laethaliter peccaminosam. Tenui similiter inibi in respons. ad 7. art. 3. Distributo rem dotium,& aliarum similium largitionum cum libera facultate eligendi personas indiuiduas, quidus distribuat, ac largiaturi iniuste agere, si paciscatur de parte pecnniae sibi retinenda pro pter electionem unius personae, cui subueniat prae alijs, ω quid

quid ita retentum fuerit, esse obnoxium restitutioni. Docui item ilib. Io.quaest.9o.ad s. Circumstantias,ut vulgo dicitur,aggravan tes intra eandem speciem esse necessario exponendas in consesesione Sacra mentali, non quidem quoad omnes suas etiam n nutiores differentias, bene tamen quoad Omnem rationem , sti, rationes differentiales unius peccati ab ali quarum quaelibet latcundum se, ac seorsim sufficeret ad peccatum laethale ex. gr. s

rantem una vice centum aureos , aut occidentem una cxplo'sione decem homines , non. satisfacere, si cicat, commisi furtum graue, seu homicidium, seu teneri ea ponoe det minatu quantii talem , & numerum . Vide ibi. Dico autem Opiniones illa avt & ali is non admodum paucas in quaestionibu . contJ ouersit habentibus auctores hinc, dc inde bonos, ae vencrabiles, ita ni hilominus 1 me teneri, ut oppositas opiniones in animum inducere, aut quoquo modo iuxtὶ eas operari, nullatenus inibi liceat , nullaque arte, nulla inclinatione, aut imperio voluntatis consequi ex me possim, ut existimem licere id mihi, aut hic, de nunc , aut uniuersaliter, & in abstracto. In eadem porro antini dispossitione, atque adhaesione sui erga sententias Opposita propositionibus, quibus zelo, de consilio Optimo seuere interm dixit Alcxander VII. fael. record. ante etiam , quam illis interdi ceret , aut de interdicendo ageretur. Quia videlicet in prae me moratis , aliisque similibus opinionibus excellus verili militudinis supra oppositas est mihi omnino inanitatus, ac indubitatus , ideoque retrahit me nece Iario ab assensit earundem Oppulitat si Opinionum Him viuueriali, tum particulari, ac in indiuiddo,du m omnia hinc, dc inde conlidero, quantum pro mea renuitam te possum,& quantum quisque considerare tenetur circa mores, siue docere oporteat, siue operari. Circa quaestiones alias m* las communiter controuersas iti plerumque dispositum nre I rtio, ut absque remorsu)conscicntiae de reccato in utramuis pqθtem necti facile possim per solas rationes pertinentes ad volun talem,nulloque luperueniente nactivo, quod intellectulu l cir' litor at liciat ad alteram determinare partem, idemque deuinciat,

aut absterreat ab opposta, uti accidere posse ducebat ingene

188쪽

D.Thomas supra art. Ioue. ac lapius deinceps . De facto tamenti id nunquam excquor propter considerationem subiungendam , circa sequens argumentum.

Expenditur restimoniam D. Thomae de isu licito opi

nionum .

ARNi 62. Sed antequam ad illud transeo, libet regredi ad ve

ba D. Antonini relata supra art. Is 7. ante medium, quatenus cum pramusisset sententiam D. Thomae de facionis contra v ram opinionem , dc non excusato a peccato, tametsi non faciat contra conscientiam ι atque subiunxisset ea verba D. Thomae'no

posthintelligi, nisi de his, ubi manifeste patet ex Scriptura , vel Ecclesiae traditione,quod sit contra legem Dei; addidit demum. Alias sibi contradiceret in eodem libro , nempe in quod libetis. Quod

vi firmiter credatur, tametsi abunde fassiciat auctoritas ita dicentis Antonini viri Sanctissinii, & in D. Thoma verIatissimi,atque , inter alia, eximio erga citas doctrinam cultu , ac pron adhaesione laudatissimi; e re nihilominus erit, si hic subinferantur ipsa verba D.Thomae,quae habemur quodl. 3.q .art. IO.cuius titulus est . Utrum disciptili sequentes diuersas o in es magisti oram, ensentur ὰ peccato erroris 3 Respondet autem a Inus , quae pertinent adfrim, oe bonos mores nullus excusatur, si sequatur erroneam opinionem .licuius magistri. In talibus enim urerantia non excusat. Et probat primo ab incommodo, quia alioquin ascesae haeresiarcharum, filissetit immuties a peccato, deinde auctoritate Augustini dicentis . Confulere Nnnm vemqtie debere retulam fidei, quam de scripturarum puniori/As secis , stilesiae auctoritate percepit. Tum coit 'ludit. Per

ergo assentit opinioni alienius magictri contra manifestum fortiturae risiimo-hium , sinae eontra id , quod publici tenetis fecundum Ereti uctoritatem , non potest ab erroris visio excusari. Ex hoc conicatu a liparet obitprnon omnem c litorient utcunque falsam, siue de tute, siue diL sto esse , ac dici, ut quidam distono laallticinantur , erroneam, .pud D. Thomani4 sed illam tantam , cui mani recte contraditaticriptura , aut traditio Ecclesiae. Quia alioqui priota cum mi dijs , ct ultimis, nempε assumptum cum probationibus, dc coninclusione iminime eohaerent, ut patet inspicienti. Animaduertit hoc optime post O. Antoninum Itipra P.Gonet art. 7. suae hac de

189쪽

atque per hanc animaduersionem exponit facile, ac Iegitime quadam loca ri. Thomae ,& aliorum, quibus abutitur UvcndrΟ-chius pro suo errore de ignorantia inuincibili iuris naruralis , dc diuini non excusante a peccato speciali poena digno, de quo diximus plura superius disputantes cum sitanichio,dc uicturi adhuc

plusculum sumus circa sequens, idemque postremum argumetum . motat praeterea opportune idein Gonet ibidem pro eadem conscientiae erroneae suppositione Theologos agentes de fide, & infidelitate solitos esse distinguere opinionem falcam , temerariam .erroneam , haereticam . Apparet rursus ex coden

contextu excusare ignorantiam, & licere sequi opiniones magistrorum quoad fidem, & bonos mores, ubi non adest , in con trariuatimanifestum Sacrae Scripturae testina pnium , neque tene' tur quidquam, aut docetur contra id , quod publice tenetur secundum Eeclesiae auctoritatem. Haec certe est manifesta D.Thomae sententia, quatenus cx ptio firmat regulam in contrarium. umestio ctenim 'niuersaliter proposita erat, an liceat sequi optulo-πei magiyrorum Z & praemisso licere in θs, qua non pertivent ad fidem, o bonos mores, addit quoad haec non licere sequi opiniones erroneas, dc mox exponit,quid intelligat nomine erronearum opinionum, nempe qua Dut coηtra mavis um scriptura testimonium , vel contra id, quia publicὰ tenetur secuηdum Ecclesia ainoritiam. Ergo Ex mentera

D. Thomae licet de reliquo sequi opiniones magistrorum , dc sequens excusatur a peccato . Alioqui resolutio D. Thomae esset desectuosa, & deceptiua in re longe grauissima , quod dici non potest. Concinunt huic intelligentiae rationes dubitandi , qua proponit S. Doctor. Pro affirmativa enim, quod excusant opi niones Magistrorum , proponit illud Christi Domini Matth. 23.

Super cathedram Moysi sederunt Scriba , ET Pharisaei , omnia, qua dicunt vobis, seruareo facite. Pro negatiua aurem proponit illud Mati. I s. Si caecus caco ducalum praestet, ambo in f eam eaduul; dc subdit hanc ponderationem ; Sed quicunque errat, cacus es, in qua nium errat. Ergo

sicunque sequitur opinionem errantis Mamuri, in foveam peccati cadit .am inter respondendum,circa istud posterius testimonium cum

sua ponderatione nil dicit, sed tacite supponit illud coinciderius

cum resolutione in corpore praemissa, ac proinde caecum dici,&ductorem, & ductum , non omnem, qui utcunque decipitur, aut decipit etiam circa abditiores, ac rcmotiores consequentias. sed eum tantum , qui decipitur, aut decipit circa manifesta, acticile pervia , uti dicitur in corpore, de stabilitum a nobis initari. 36.Ad testimonium aurem prius pro parte affirmativa respodit sic. Dicendum quod ideὸ praemisit l, super cathedram Musi sederuns

190쪽

Seriba, o Pharisaei, ut quod postea subdit: Omnia , qua dixerist Dosis,

seruate ,-facile , de illis intelligatur, quae ad eathedram pertinctu, ad quam non pertinent ea , qua fune eontra fidem, vel bonos mores . Sed catantum s subaudi ex praemissa propoliti articuli resolutione) que

certo, ac manifeste pertinent ad fidem, & bonos mores. Mani fessum porro est, subsumo ego, non nisi violenter , & improprie, ac prorsus inepte dici posse erroneam, Sc contra manife nutu scripturae testimonium, vel contra id, quod publice tenetur secundum Ecclesiae authoritatem , eam opinionem, cum

ius oppositae hoc, ut minimum, non conueniat, ut excessus verisimilitudinis in ipsa, seu excellus propinquitatis, dc ac flus ad scripturae testimonium, vel Ecclesiae auctoritatem sit mani festus, ac indubitatus . Manifestum igitur est , eius ut minimum opinionis assensum , dc usum esse immunem a pecca to ex sententia Diui Thomae, qui a nobis assertus est esse, immunis a peccato , atque adeo doctrinam nostram quoad hoc punctum, ne minimum quidem discrepare a doctrina Diui.Thomae, certe illam laxiorem nequaquam esse, quam

illam.

Art. i53. Adiungam D. Thornae insta arti ros. duos illos praec puos, dc asseclas ipsius, & posterorum antesignanos Caietanum,oc Sylvestrum . Interim non erit abs re, si Angelico connectam subtilem Doctorem, atque ostendam Scotum non solum nil contradicere, sed etiam illi suffragari in locis, quae contra nos Opponunt aduersari j. Tria autem sunt praecipua . Primum te stimonium sumitur ex quaest. 2. Prologi fine. Et si oblisias, ait

multa in actibus bumanis sunt dubia, virum snt peccata mortalia, Nigra suppositu omnibus doctrinis Doctorum , ct Expositorum. Respondeo, nos est dubia via falatis simpliciter. φ ιιa a talibus tanquam a periculosis de bet homo sibi cauere, i eustodire se, ne homo, dum se exponit periculo, in

cidat in peccatum . . sod se noluerit quaerere falutem, sed non curando exponat se periculo I k bi Di te de genere aetas non es peccatum mortale, rar men peccabit mortaliter se tali pericati exponendo οῦ Dico imprimis hoc

telsamonium non videri ad rem . Qsa Scotus loquitur de du-ibijs, & de periculo dubitantis: Multa sunt dMiar, dicit in argumento I & in respontione ς mnes dubia via salutis . Advertar loquuntur de opinabilibus, & quidem probabilibus, atque de Peticulo opinantis non utcunque, sed cum probabilitate. Du-hium autem, & opinio, ea maxime, quae cst probabilis,differunt inter se tanquam nodus, S. solutio, &consequenter dubitans,&Dpium , praesertim probabiliter, differuiit sicut ligatus, & solum

tuss

SEARCH

MENU NAVIGATION