R.P. Martini de Esparza Artieda. Theologi Societatis Iesu. Appendix ad quaestionem de vsu licito opinionis probabilis. Continens responsionem ad quaedam recentiorum argumenta

발행: 1669년

분량: 285페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

mus apud Maldonatum ibi palliabant usuras, certum est,& non tantum probabilius, non licere tacere, quod illi faciebant: Do. mum Dei ipeluncam latronum. Art. 6 r. Qupad crucifixores Christi, ex quibus secundum argumentum ducebatur, eadem certitudo in contrarium est quodam modo manifestior ex verbis Christi Ioan . I S. 2 . Si opera noufocissem in eis, qua nemo alias fecit, peccatum non haberent. Nunc autem re viderunt , ct oderunt me , ' patrem meum . Uiderunt autem ea

opera , & certissimam corum notitiam habuerunt sapientes, Scinsipientes.s Principes, & populi. Omnes enim fama celeberrima, dc quam pluribus testibus ocularibias roborata certissime n uerant coecos videntes, claudos ambulantes, leprosos Inundatos, surdos audientes, mortuos resurgentes , ac praesertini stupendam Lagari resurrectionem coram magna Iudaeoru iri multitudine

gloriosissime peractam . Unde timor ille Pontilicum, dc Pitari

saeorum Ioan. I 3. 3. Si dimittimus eum sie , omnes credent in eum , dcinoe ita illa veluti desperatio eorundem Pharis eorum apud cundem Ioan . I a. I p. marisei ergo dixerunt ad semet sos : Videtis,quia niι proficιmus. Ecce mundus totus ροψὶ eum abi': His operibus usq; adeo conspicuis, usiquc adeo vulgatis, certissime notis , dc manifestii si me demonstrantibus diuinitatem Christi nulla poterat op Doni authoritas, nulla ratio in contrarium, quae esset momenti abso lute, & comparative magni, Ac quae comparatione eorumdem operum non deberet flocci fieri, ik pro nihilo reputari. Λtque Ut crucifixores non attenderint, prout artendere omnino tene bantur Opera a Christo peracta pro iisdem crucifixoribus , dc pro omnibus; fieri certe non potuit, ut ignorarent suum ipsum opus contra Christum , quod exprimitur Matth. 26. s. Principes

autem Sacerdotum, oe omne Concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent,o non inuenerunt; cum multi fas testes

accessissent. Haec filsorum testium indigentia, dc inquisitio, notaVtique quaerentibus, dc ijs, inter quos quaerebantur , palam pro debat iniquitatem cauta, quam dc agnouit iminus conscius Veri. tatis Iudex Gentilis Pilatus dicens ad Principes Sacerdotum , dc turbas Lucae 32.4.iNil inuenio eause in Me bomine et Patet itaq; nullum de honestate operis sui probabilitatem adesse, de adstipulari potuisse crucifixoribus Christi, cum tanta ijsdeni contradiceret certitudo innocentite, & diu initatis Christi, tamque esset manis sta falsitas, dc mala fides persequentium illum. Art.6 a. Iam quoad asseclas Antichrilli suificit obseruare habituros illos esse contradicentem sibi infallibilem, Sc nunquam interitu

t ua ccxtitu ne Sanctarum quatuor Euangeliorum aequaliter

72쪽

attestantium Christo, & detestantium Antichristum. Cuius proinde affectie licet habituri sint argumenta pro se maxima se

cundum conceptum absolutum, atque eatenus omnino maiora, quam quae communiter habentur pro ordinariis Doctorum c tholicorum resolutionibus circa casus conscientiae; habituri nihilominus sunt contra se omnia argumenta Christianae fidei. aut horitatem Ecclesiae, & quod caput est,authoritatem diuinam in iis manifeste praee minentem; idest habebunt pro se argumen

ta , quae ita comparentur cum argumentis contra ipsos, sic ni comparatur homo apprime pictus cum homine vero, ac vivo aurichalcum cum auro, dc Rex comicus cum eo , quem fingit quanquam distantia inter haec sit incomparabiliter minor,quam inter illa. Argumenta autem pro opinionibus apud uos reputatis probabilibus comparantur cum argumentis in contrarium, sicut comparantur inter se antagonistae duo virium plus minus earumdem, ncc alitor alterutra pars improbabilitatis , ut minimum, aut temeritatis notam evadit.

Λrt.63. Venio ad postremum argumentum desumptum ex praemtenta apud antiquos Gentiles probabilitate opinionis affirmantis honestatem idolatriae, & aliorum plurium operum, quibus dire.cte, ac immediate contradicit Decalogus. Et nego ullam unquam opinionem vere , ac ad aequa te probabilem favisi ullis idolatriae professioribus , aut sectatoribus Vitiorum . . quae ad professionem idolatriae sponte consequuntur contra D calogum . Quia licet illis fauerint authoritas humana utcunque

magna, dc rationes , atque praetextuS apparentiae utcunque mugnae magnitudine utrobique cxcedente praecisam eatenus suileientiam ad probabilitatem; contradixit tamen eisdem, tum euidentia certissimae rationis naturalis, tum infallibilis certitudo diuinae reuelationis, & authoritatis, quarum neutra vili opinioni probabili contradicit, & est contra conceptum verae, ac legitimae

probabilitatis, ut contradicat, uti nuper Obseruatum, ac demo

stratum est. Nec idololatrae illi, & antidecalogi homines, χαpopuli excusari potuere per ignorantiam inuincibilem . Quia iuuincibilis ignorantia Decalogi quoad ea, quae expresse in illo

continentur nulli unquam adulto contigit, aut contingere pomtest saltem ad longum tempys, saltem ad extremum usque vitae. Qua in re probanda nil me morari necesse est, dum respondeo Sinnichio semet,atque iterum probanti fuse nulli unquam adulto inesse ignorantiam inuincibilem legis diuinae, dc naturalis, atque in eum stopum superaddenti communem consensum

Theologorum, primum cap.96. sub finem cum ea indistinctio-

73쪽

ne, de qua superius conquestus sum art. 26. Et secundo rursus cap. iolati dem sub finem cu m distinctione,ac limitatione quam& exegi prius,& modo adhibui. Neque circa hoc praetereunda sunt verba Augustini, ad quae saepius recurrit Sinnichius iac, Psal. I I 8. conc. 23. post med. ubi praemissa quaestione et Nunquid

lex sa naturalis non erat in populo Israele respondet: Erat plan/.quoniam O ipsi homines erant. Sine autem lege naturali essent , si prater naturam humani generis esse potuisent. Erat autem, & vigebat cum ,

vi proxima obligandi. Totus nempe sermo ille procedit secun - .um istiun legis usurpationem. Specialiter autem idolatria, Cuius professioni maximopere credit, ac contendit Sinnichius sus. fragatam fuisse probabilem de eius honestate opinionem , est

tam manifeste stulta, tum quatenus negat unum authorem , &Dominum uniuersorum, tum quatenus arrogat diuinitatem rei creatae , ac limitatae , maxime sensibili, ac materiali, & multo maxime experti rationis, aut sensus, aut vitae, aut naturae, ut nil

stultius dici, ac cogitari possit, contradicentibus argumentis quoad utramque eam partem euidentissimis, quae norunt docti .& non est huius loci, ut distincte ea hibeantur. Verum nec ne-ccssc est, quia constat id patenter ex illis ipsis duobus testim ni js sacris, quae producuntur in argumento art. 36. & 37. utrobique sub fincm, altero de Origine Idolatriae, altero de eiusdem foeditate, & stulta malitia . Consideretur utrumque ,& sufficit, ut Omnia decssent alia . Patet itaque opinioni de honestate idolatriae ,& subsequentium contra Decalogum operationum noIO demiste certitudinem in contrarium, aut quae illi quoad praesens omnino aequi ualet, vincibilcm, ac supinam ignorantiam eiu Ddem,ex communi, ac indubitato P P. ac Theologorum consensu apud ipsum Sinnichium, dc apud Vasquea, & alios indicatos ab

eodem ubi supra s ac proinde defuisse illi opinioni probabilitatem adaequate, proprie, ac simpliciter talem, S de qua sola viget controuersia inter Theologos. . Art. 64. Praecor iam serio Lectorem meum , ut consideret ipse , ac iudicet , quam censuram mereatur propositio a firmans haerere sim, aut aliam infidelitatis speciem , dc manifestam, ac impiam stultitiam esse opinionem probabilem a

aut reddi posse probabilem quantalibet cuiuslibet qualium' cunque hominum multitudinis authoritate Quod si cui minus Patet quid , aut quorsum proponam. Rogo rursus , ut quisque

iudicet, quam censuram mercantur istae propositiones: Probabile est, s Sinnichius dicit, fuit) licitum esse negare indigentiae parentum subsidium necessarium, & creditoribus legitimis iustam

74쪽

stam solutionem exhibita ad usus templi proportionali aliqua

quantitate pecuniae, si decem, viginti, centum, mille Doctores

obsequente sibi populo, aut populis ita dicant. Probabile simili te est Sinnichius dicit in simili fuit) licitum esse cultum ,

quem Maometi exhibent eius allectae, quia ita sentiunt omnes sapientes, & insipientes per Dominium Turcicum pene univcr. svin L Nota quoad primam propositionem, Decalogum ultra rationem naruralem ubique, & semper parem, tam bene notum fuisse Israelitis , atque nobis , atque authore Deo virisque intimatum . inoad posteriorem nota, idolatriam esse multo deterior mi quam cultum Maometis, & turpitudinem illius esto multo notiorem, quam turpitudinem huius, & insuper nullam idolatia ae speciem habuisse tot sectatores, quot a principio in hunc usque diem numerat Maometismus. Iudica similiter, si placet, de dicentibus probabile esse, nil peccasse crucifixores Christi, nil peccaturos asseclas Antichristi; atque aduerte, dii rentiam temporis est, vel fuit materialiter se habere in matcrivi doctrinali,nec fieri posse,Vt fuerit probabile, non peccaturum sic, vel sic agentem, & non sit probabile sub eadem hypothesi, non peccasse eum, qui sitavel sic egit. Censura autem, quam tuleris, comprehendet Sinnichium tenentem pertinaciter, bc docentem ex profusio, haeresim Scribarum, dc Phari s eorum, ex qua arguit,& impiam idololatrarum stultitiam fuisse opiniones probabiles probabilitate, de qua disputatur inter Theologos . Art.6s. Adde circa eadem argumenta, si quid ea probarent,&siquidem praescindatur, uti piaescindit Sinnichius, a certitudini , quae reipsa aderat in contrarium, probare plus etiam, quam i tenditur, & probare contra sententiam authoris ipsorum . inia probaret, opinionem non solum utcunq; probabilem, sed etiam probabiliorem, & probabilissimam, simulque existimatam tutiorem non excusare a peccato. Scribae namque, de Pharisaei, non unus , vel alter, aut pauci aliqui, sed omnes unanimi consensiuerant authores , & suffragatores traditionis reprobatae a Christo, atque docebant, laudabilius, ac tutius esse operari iuxta illam , Idem facile con sicies proportionaliter circa crucifixionem Christi ,& adorationem Antichristi ,& facilius multo circa idolo

triam, necnon circa prosequutionem vitiorum contra Decalogum .

Art. 56. Adde rursus absque ulla Sinnichium necessitate circuivis se remotissima, & tempora, dc loca, ut inueniret suas illas reconditas opiniones probabiles. Habebat enim sub oculos in proximis circumquaque prouinchs quamplurimas, quales quaerebat id a DpI

75쪽

opiniones probabilitatis tam χlidaritam firmae, ut consistere pos.set cum contradicente sibi certitudine infallibili, tum fidei diuinae, tum rationis euidentis. Aderant nimirum in Germania , Anglia , . Ossandia , ali)sque finitimis prouinciis Christus in Eucharistia conculcatus , conculcatae sacrae imagines, sponsae Christi exasceterijs rapta ad concubinatum matrimonis nomine cohonestatum, bona opera exclusa a cooperatione salutis aeternae , ex lex arbitrium humanum , quia expers libertatis, ac indifferentiae , aliaeque similes foeditates assensu , & usu receptae ex unanimi consensu omnium inibi pseudo Episcoporum, Doctorum , seu Ministrorum, Magistratum , Principum, populorum. Aderant haec proph in ianuis . Quid igitur opus fuit recurrere ad remotiora, & obscuriora Art.67. Adde postremo uniuersaliter, ut tandem aliquando discedam a Sinnichio , conatus illius omnes , qui tam multipliciter comperti sunt inanes, ac dissoni aduersus nostram , ct communem sententiam , valere nihilominus aduersus ipsum Sinn Chium, qui sua argumenta putat concludentiae, & ineluctabilia contra usum licitum opinionis probabilis, & etiam probabilioris , ac probabilissimae, ut retulimus supra, & tamen docet licere uti opinione practice probabili eo quoque comprehenso armticulo, qui inter perspicaciores patronos huius doctrinae censetur communiter coeteris omnibus dissicilior, nempe licere cuiquetra uti opinione practice probabili aduersus propriam in contra rium opinionem speculatiuam . En verba Sinnichii in eodem a filio opere suo de Saule ex Rege lib. D cap. 67. S. 26o. Neque enim

peioris conditionis censeri debent Summi Pontifico , quam caeteri homines squibus subinia licitum est in praxi procedere secundum probabilem sententiam , ei etiam opinioni aduersam , quam Deculatiu/ reputant veriorem .

Credidisses hoc dici potuisse ab homine, qui erumpere potuit in tot,& tam horrida detestationum portenta, quot & qualia ex eo commemorauimus aduersus opinionem in genere, & aduersus qualem libet usum opinionis quantumcumque probabilis 3 Et tamen profert verba, quae retuli , differens de casu , in quo tu tius insuper erat omittere, quam agere. Tu vide, si placet.Mihi enim placet non distineri diutius cum Sinnichio.

76쪽

t. iProponitur argumentum Marinarij ex Aea-

ARt. 68. R. P. R. Antonius Marinarius in opusculo de opi nprob.cap. II. prosequitur fusiuscule hoc argumentum cum aliqua circuitione, qua rationem inferendi reddit aliquanto impeditiorem . Totum argumentum ducitur ex Augustino describente, ac refellente pluries .Academicos, quem Marinarius non vidit, sed excepit, ut ipse fatetur num. 7. S. Doctoris testimonia ex P. Benedicto a Iesu Christo, quem nondum mihi videre licuit. Agit autem Λugustinus de Academicis fuse , & exprofesso tribus libris aduersus ipsos , qui habentur in tomo eius primo ,& breuius lib. I9.de Civit. cap. I g. in Enchir.ad Laur. p. m. lib. I s. de Trin.cap. I a. Epist. aa 3. & alibi . Academici noui, nam de veteribus hic non agitur,inueniendae veritatis desperationeIn, inquam inciderant, auditoribus ingerebant rati impossibilem , esse assequutionem illius eo quod veritas , ut refert Augustinus

lib. 2. contra Acad. cap. . Sive prositer natura tenebras quasdam , siue propter similitudinem rerum, vel obruta, vel confusa latitaret. Consequenter censuere, sapientem , Ut eximeretur a periculo errandi, 'nil tanquam verum amplecti unquam dchere, sed suspenso iam dicio omnia dubitabundum absque assensu circumspicere. Histeis iniuria magna eonfiata est, ut ait, ibidem August. Videbatur enim esse consequens , ut nil ageret, qui nil approbaret. Undὸ dormientem sem per , oe victorum omnium sesertorem famertem smin Academiti deser here videbantur, quem nil approbare censebant οῦ Hine illi mdum qu dam pRbabili, quod etiam veri uis vominabant, nullo modo cessares pientem ab Oscijs asserebant, cum haberet , quid sequeretur. Doctrina igitur de suspendendo circa omnia asscnsu, nilque approbando,& simul de probabili, seu verisimili ad agendum susticienti ex authoribus sitis Academicis , Academismus nuncupatur, atque ex eo tale instruitur contra noS argumentum. in Art.6ς. Doctrina de usu licito opinionis cuiusu is practice proba-hilis coincidit cum Academisino , est ue verus ac purus Acardem is mus. Academismus autem pandit aditum ad flagitium, omne, & omne nefas reddit licitum , ac honestum, inquev xago omnium vitiorum. Ergo Ec doctriina de usu licito opini

Ius cuiusuis practice probabilis hoc ipsum praestat 3 ac proinde est talia, α modis omnibus detestanda . Identitas probabiliunti Vt

77쪽

ita dicam, cum Academisino, quae est maior propositio, ex eo videtur manifesta, quia uterque dirigit, ac regulat operationes humanas per probabile 3 itaui probabilistae dicant operantem Cum probabilitate, eo ipso operari prudenter, nec esse unde iuste reprehendatur, aut puniatur', certe ego ita docui in mea quaestione, & Academici docerent usque adeo operari sapienter operantem cum probabilitate, ut non aliter sapiens quisquam csse posset , quam operando iuxta probabilitatem, dc sequendo pro- iababile, ut apparet ex verbis relatis Augustini, & apparebit clarius ex mox referendis. Quod autem apud Academicos omnes uniuersim operationes humanae sapienter exercitae sola probabilitate niterentur, apud probabilistas vero catholicos nonnisi aliquae, nempe illae solae quarum honestas, & inhonestas est conmtrouecla ; est discrimen inter utrosque pure materiale, & per ac cidens , quatenus materia subiacens probabilitati latius patebat apud Academicos, quam pateat apud nos,quam constat esse differentiam ex p rte solitas materiae, atque adeo pure niaterialem,& per accidens Quod enim ad Qrmale attinet, utrisque unani

miter videtur, unumquemque sapienter, ac prudenter , atquυ

adeo laudabiliter & honeste amplecti quidquid probabile sibi videtur , quidquid sit, an stupe , an raro, an quandocunque actu rus est, an alliquando tantum , psobabile ipsum occurrat. Art. o. Iam Academismum pandere aditum ad omne flagitium, atque omnia promiscue licere absque ulla exceptione , ac limitatione, si admittatur ea Academicorum doctrina, quae erat pro positio minor; Augustinus tam luculenter, tam efficaciter docet, ut nil locupletius, nil neruosius prosequutus unquam sit, Spraesertim I. contra Academicos , ex quo pauca haec considerare suffecerit cap. Is, fine, transiens ab speculativa ad moralem, & practicam Accademici dogmatis considerationem deplorat primum uniuersaliter turpissimam morum corruptio Iacm , quam inuehit ea doctrina οῦ Hinc iam aduersum ista verba υμ stantior, ipsa facta hominum, ct mores considerare coepi ἔ Tum ver. tam

mnita mihi, ct tam ea talia in istos senerunt in mentem , ut iam non ri

derem uti facit arguens speculative 3 sed partimstomacharer, partim colerem homines docti mos, ct acuti bsimos in tanta scelera sententiarum, o flagitia deuolutos. Proponit deinde cap. i5. sub initium iuuenem adulterantem, eumdemque nihilominus impuni bilein, irreprehensibilem iuxta eam Doctrina nar auid si ergo aliquis adolescentium, cum bos audierit dicenses z Turpe est errare , ct ideo nulli rei consevtire debemus ; sed tamen cum agit ouisque, quod ei υidetur probab

Ie, nec peccat, ηα errat squar est ipsissima nostra sententia. IEM

78쪽

tantum meminerit, quidquid occurrit vel animo, versensibus, non prc υero ese approbandum. Id igitur audiens adolescens insidiabitur pudicitia uxoris aliena et Tete consula M. ili, de adolescentum moribus, vitaque tractansns, tui eduranda, atque instituenda Omms illa lutera tua υigilane runt . . tirad aliud dicturus es, quam non titi esse probabile, ut id faciat adolescent f At illi probabile est . Nam si ex alieno probabili vivimus,nec tu debuisti administrare Rempublisam , quia Epicuro Usum est, non esse faciendum . Adulterabit igitur ille iuuenis coniugem alienam. deprehensus si fuerit, ubi te inueniet, 4 quo definiatur, quanquam etiam si inu niat, quid dicturus es 3 Et postquam ursit aduersus Ciceronem, uecdelandi, ac liberari iuuenem posse, sed neque reprehendi , ac condemnari debere retenta scholae Academicae Doctrina, Comcludit. Sed vos colloquutores Alipius, Trigerius, Licentius in me loeari arbitramisi . Libet deierare per omne diuinum cuius formulae poenitet S. Doctorem lib. I ia retract. cap. I. sub finem in nescire me prorsus , quomodo se peccaueris, si quisquis id egerit, quod probabile vis

derer , non peccat. ' ι

Art.7i. Hinc progreditur immediate ad excludendam uniuersaliter rationem peccati ab omni, & quolibet utcunque enormi flagitio , S ad astruendam honestatem omnium , & quorumlibet vitiorum iuxta eam doctrinam, simulque obstruit unicum Academicorum, & nostrum effugium ostendendo nullum flagiti in, nullum vitium usque adeo probabili rate destitui,ut probabile videri non possit. Audiatur attente ; Taeeo de homicidi s , parrici s ,faenilem , o busque omnins, qua dici, aut cogitari possunι flagitiu , aut facinoribus , va paucis verbis, o quod est grauius apud D-pientissimos iudices defenduntηr ; Nil coψω, ct ideo non erraui; .abo. modo autem non facerem, quod robabile visim est ui autem non putant ecce effugium ) fa ymbabiliter posse persuaderi; legant socce occlusum in orationem Catilina, qua patria parricidium, quo viro contia uentur omnia scelera, presuam , Quod est indicium euidentissimum eius parricidii ea oratione redditi probabilis. Ea autem oratio efficacissimis maximae apparentiae argumentis reserva uideris

test apud Salustium in Catilina. Redit ad idem Augustinus pamcis interiectis .; Alia est ea tale, illud formidolosum, illud Vermo cui que metuendum, quod nefas omne, si hac ratio probabilis erit, cum proba bile cuiquam visum fuerit esse faciendum , tantum nulli quast vero assenuatur, non Diam sine sceleris, sed etiam sine erroris vituperatione committatur. Hoc in baratrum abominationis, in quod iudice,&d

monstratore Augustino coni j cit confusio probabilis cum hon sto , quam fatebantur sponte, & audacter profitebantur Aca dcivicinoui in omni agibili , α quam eandem amplectuntur

79쪽

noui probabilitatum patroni circa agibilia honestatis eontro

Cui nil est certum , nil esse probabile ; Et probabile Causticorum toto caelo disserre a probabili Acade-

demicorum o

ARt. a. Respondeo negando maiorem de identitate doctringinter Academicos profligatos ab Augustino , & Doctores Catholicos lacessitos a Marinario, & dico nil esse utrisque specialiter commune praeter tinnitum vocis huius aequiu ae, pro habile , sonantis ex longinquo ex parte Academicorum, & per tingenti ad aures nostras per lineam obliquam , perque interie. s plurium saeculorum , & authorum ex reserentibus referen tium anfractus , ac propterea Confusiae ab arguente cum proba hili sibi iamiliari, magisque noto , & quod apud authores Syn Chronos o non alieno ex alieno rursus relatu , sed voce sua propria exponentes sensum suum percipere distinctius potuit. Ut aequivocatio ista , quae est valde pinguis, manifestetur clare, γ' nitusque dissipetur, obseruandum est initio ingens discrimere. Quod ex ipso argumenri contextu apparet haud obscure, & con stituit dilucide Augustinus lib. io .de Civit. cap. II. inter Catho licos omnes, eo ipso, quod Catholici sunt,& Λcademicos quoad dogma ipsorum proprium; Expedit autem caput illud exhibere

integrum . Guod autem attinet ad istam differentiam, quam de Acade iners nouis Varro adbitare, quibus incerta sunt.omnia , omninὸ Ciuitas Dei talem dubitationem tanquam dementiam detesatur, habens de rebus , quas mente, atque ratione comprehendit etiamsi paruam propter πω corruptibile, quod aggravat animam , quoniam sicut dicit Apostolar; Eae parte scimus I tamen certissimam scientiam, ereditque sensibus, tu rei eumflue euidentus,quibus per eo us animus utitur, quoniam miserabilius Druitur, qui nunquam putas eis esse eradendum . Credit etiam Scripturissa ctis , o veteribus, ct nouis, quas Canonicas appellamus , unde fides ima concena est, ex qua iustus tauit, per quam sine dubitatione ambulamus, quamdiu peregrinamuν ὰ Misim . a a salua, atque certa, de quibus dum rebus, quas neque sensu, neque ratione percipimus , neque nobis per Scripturam Canonicam claruerunt, nee per Teses, quibus non credere absurdum est, in noseram notitiam peruenerunt, sine rusta represensione dubitamus . Itaque nemo Catholicus esse, & ad Civitatem Dei pertinere potast , quin distinguat certa quaedam a quibusdam incer-

80쪽

Pars. LVArt. LXXIII. 6 s

tis, atque hae tentem indiscriminatim circa omnia dubitationem ita depellat, ut admissis in animum , firmoque assensu retentis ijs , quae per sensum, vel rationem euidenter innotescunt, vel authoritate diuina infallibiliter confirmantur, coniiciat alia quς-dam superesse, de quibus absque iusta reprehensione dubita rosibi liceat; cum Academicus nullam inter haec omnia . aut ali qua horum differentiam agnoscat, sed omnia promiscue in idem dubitationis chaos perinde utique haesitans, ac suspensus obtrudat , atque in hoc sapientiae apicem ipse, sicut Catholicus d

mentiae detestationem constituat.

Art. I. Ad istud discrimen consequitur necessario discrinier aliud minime contemnendum, imo quam maximi faciendum. Nempe Academicus nequit distinguere vlla ex parte opinabile 1 probabili, sed totum illud genus cum toto hoc genere confundit ineuitabiliter; & perinde est probabile apud ipsum . quod est

opinabile temerarie , stu,te, impie, sacrilege, atque quod est opinabile rationabiliter, sapienter, seu prudenter, pie , reli ligiose, atque diuitio opinionis, quae est nobis familiaris, perne cessaria ,& certissinae legitima, in improbabilem , dc probabilem , nullum potest habere locum; Sed est chimerica apud Academicos. Ratio est, quia omnes eiusmodi diiserentiar opinionum , dc opinabilium constituuntur per diffcrentias maioris, α

minoris accessus, & recessus respectu eorum, quae certa sunt, i chabent in animo statum immutabilis, ac indubitabilis veritatis. nec nisi aliquid certum poteit esse mensura, & regula probabilium , & improbabilium, & magis, ac minus seu probabilium, seu improbabilium; Sicut mensura, & regula utilium, & inutistium , & magis, ac minus seu utilium , seu nocentium est delectabile aliquod, vel honestum, quod habeat rationcm finis,quatenus primum in unoquoque genere est mens ura, & regula caeterorum, ut vulgo dicitur cum Philosopho. Ob rationem contrariam apud Doctores catholicos probabilitatum patronos opinabile reipsa differt a probabili tanquam genus a differentia, α diuiditur legitime per probabile. dc ini probabile,dc per reliquas praememoratas modo species. Quia videlicet Doctores Cath lici habent principia certa, ac indubitabilia, tum fidei diuinae.

tum rationis , dc sensus, per quae tanquam per regulam, mensuram invariabilem metiri , ac determinate possint inseriorum incertarum cognitionum dispares gradus, momenta, dc qualitates, ac praesertim discernere, ac deiudicare inter opinabilia,quq

sunt probabilia, quaeque improbabilia. Art 74. Ex his apparet Academicos abusos plane suisse hac voce, I Pro

SEARCH

MENU NAVIGATION