장음표시 사용
61쪽
3. Hinc fit ut ea, in quibus observamos tantum extensionem, soliditatem, divisibilitatem, figuras varias, mobilitatem, ne cogitare quidem posse suspicemur. Quis globum, exempli causa, . ligneum, aut lapideum, aut Atomum, cujuscumque sit figurae,& quocumque motu agatur, co- sitare poste sibi in animum inducat λ Negamus Igitur mera corpora cogitare, quod nullum. in iis cogitationis indicium vel minimum cernamuS. q. Hoc posito , ubi in nobis varias cogit tiones esse sentimus , eas tribui iis nostri partibus quae extensae , solidae, & divisibiles sunt, non posse censemus. Cogitationum igitur sub- jemim esse substantiam, ab ea quae subest proprietatibus corporeis diversam existimamus Nam, quemadmodum in aliis Omnibus rebus, non aliter essentiarum ignotarum genera &species distinguimus, quam proprietatibuS notis ; ita hic non alia de causa contendimus Me tem & Corpus habere effentias diversas, quam quia cogitatio & extensio, & alia eorum adtributa nota plane diversa sunt. s. Verum duo observanda nobis sunt, hoc in negotio. Unum, quod jam alibi diximus. distributionem illam rerum in genera & species pertinere tantum ad essentias nominales ; hoc est, nihil aliud inde colligi posse, nisi ea quae in variis rebus novimus , & quibus nomen rerum illarum imposuimus, esse diversa. Sed utrum' squod alterum hic animadvertendum) subjecta, quibus insunt eae proprietates, plane sint idiversa nescimus ; quia eorum subjectorum . in se spectatorum, nobis ignota est natura. Proinde etiam au ejusinodi proprietates una. esse queant,
62쪽
PNEU MAΥo L. Sect. L. C. VI. squeant, in uno eodemque subjecto, ignorarenos fateamur necesse est.
6. Hoc igitur unum, de distinctione Mentis& Corporis, Certo dicere possumus : Nos in nobis deprehendere proprietates plane diversas, & collectioni quidem proprietatum, quae
nomine generali cogitationis continentur, VOC bulum indidisse mentis; collectionem vero proprietatum , quae eΣtensionem ac soliditatem aut involvunt, aut sequuntur, vocasse Corpus. Haec
funt 'reveri distincta, sed utrum duae substantiae diversae, an una eademque proprietatibus illis subsit, nobit latet. . Qui adfirmant mentem esse Corpoream, duplici ratione in rectam philosophandi methodum peccant. Primo falsum est id, quod vocatur mens, seu cogitandi facultatem , eodem modo intelligi ac Extensonem & collectionem reliquorum acitributorum, quae Corpus dicitur, ut ex supta dictis liquet. Secundo, sine ratione idem utriusque proprietatibus subjectum subesse adfirmant, Cum Conjunctionis earum, in una eademque substantia, notionem perspicuam non habeant.
8. Multi ex iis, quibus Mens & Corpus esse
plane diversia videntur, ulterius aequo procedunt; cum ex eo quod ea quae iis nominibus adfecerunt diversa sint, etiam ea quae non norunt esse diversa; seu id subjectum, cui proprietates insunt,& quod humanae cognitioni subductum est, esse diversum colligunt. 9. Quamvis autem ideae proprietatum Corporearum , & spiritualium adeo dissimiles sint , sentimus tamen eas in uno eodemque homine C r. , . . ita
63쪽
ita esse conneSas, ut mutatione in alterutris coorta, in alteris etiam mutatio fiat. Ita quando est in nobis voluntas movendi brachii, aut pedis, &aliarum quarumdam partium; moventur, si 1
nae sunt. Moto etiam Vehementius Corpore, nova in nobis oritur cogitatio. Si quis, exempli ca sa, carnes in aliqua corporis parte vi divellerenitatur, oritur in nobis molesta doloris cogitatio. Atque hoc est, quod Conjunctio Mentis , Orporis dicitur. Io. Hic gravis quaestio oritur, apud Philolaphos, de re cujus τὸ iam aeque notum nobis est, ac ignotum το λόm. Quaeritur qua ratione fiat ut moto Corpore cogitet Meus,&vicissim p seu utres adeo diversiae, quales sunt proprietates iis dominibus insignitae, reciproco veluti agantur festo Dissicultas hinc etiam augetur, quod Corpore adfecto, Mens facultatibus suis recte uti nequeat. Quando longa vigilia cerebrum exhaustum est, aut alia de causa, somno oppressum, fiustra de ulla re adtente Cogitare nitimur; inviti fatiscamus oportet, donec somno refecti ad pristinam
adtentionem redire queamus. Brachio etiam male adfecto, frustra Mens motum imperat ;simo radiicum sit, aut resecti nervi, non magis VO-luntati obsequitur,siuam si dura silex, aut flet Marpesia cautes. 11. Aristoteles dicit ' a Mente moveri corpus
- , a Fra φαντασίαν, ad tria aut electione, aliquare mutata in sensibus , aut in Phanta . Verum
64쪽
PN D MATo L. MI. I. C. VI. haec est ipsa quaestio , qui fiat, ut
Ieu mentιs arbitrium, motum Corpori indat, cum
nihil hisce similitudinis intercedat. Idem est
Mentem. esse ἐντελεκώαν την σωμα ψυ ἄ-δοναρευ : hoc est, ut vertere
solent : Actum primum corporis physici potenti ἀ iram talentis. Sed haec sunt merae tenebrae quibus vir sapiens speciem eruditionis captabat: nec veritatem investigantibus satisfacere , aut nodo proposito λlvendo inservire ullo modo possunt. ra. Adcuratiores ergo Philosophi hic eonfugiendum sta ad voluntatem ejus, qui hominem Creavit, censuerunt. Ejus sola voluntate fieri aiunt, ut substantiae natura diversae ita se invicem adficiant, ut sit veluti reciprocatio motuum & cogitationum. Corpus, secundum eos, nullo mo- 'O in Mentem per se agere potest, neque Mens 1n Corpus; sed praesto est Deus, cujus voluntate moto Corpore cogitatio injiciatur Menti.&Mente cogitante moveatur Corpus. Alioquin ullum esse inter motum & cogitationem con--Xum, praeter,mere arbitrarium, quia Deo institutus est, negant. Quomodo Mens, inquiunt, ipsa moveret brachium, quae nescit qui fini contrahendi, qui tendendi musculi; denique , quibus machinamentis imperium suum xsequutioni mandetur pra. Hinc colliguntMentis imperia,quibus conceptis corpus movetur, non esse caesas proprie victas , quae vi sua per se Corpus moveant: Ied Occasiones, quibus positis, Deus ipse vi sui omnipotente Corpus moVet. Ita Dei voluntatem quati
65쪽
quasi Mentis & Corporis Vinculum , consti
1A. Haec quidem clariora sunt Aristotelicorum responsis, nam licet non intelligamus qua
ratione a Deo moveantur Corpora, ei tamen vim eorum movendorum inesse constat. Verum
ad Deum viri acutissimi, potius conjectura, quam evidentibus coacti rationibus , confugiunt. Quia non intelligunt qui res aliter fieri queat, rem ita se habere Contendunt. Cui ratiocinationi in iis rebus locus est, quas penitus novimus; non in iis , quarum intimam naturam nobis ignotam esse scimus. Quando duos numeros elare cognitos habemus, facile est scitu quae summa, iis additis , exsurgat, & quae inde confici nequeat; sed ubi alteruter plane ignotus est, quis, nisi temerarius, quae summa iis confici nequeat definire ausit 3 Similiter ii, quibus cum Mentis, tum Corporis ignota est natura, sine temeritate, qua ratione alterutrum ab altero adfici possit, aut non possit, nequeunt
definire. Ista Non desunt, qui putent inter Μentem intellectualem & merum Corpus mechanicum intercedere tertiam substantiam, cum qua pro xime conjuncta est Mens. Eam substantiam prae ficiunt administrationi OEconomiae animaliS,Cujus Mens nostra minime conscia est; ita ut Menti in movendo Corpore pareat, ceteraque curet quae ad incolumitatem animalis pertinent. Ea substantia facultate ratiocinandi non magis, eTeorum s tentia, praedita est , quatit Animae Brutorum,sbd tota in administrationem Corporis desilla, aliud praeterea nihil agit, aut adpendit.
66쪽
Ipsa per se in Corpus agit, cum quo tamen quae nam ei possit esse ad finitas nemo dixerit: ut ne mo etiam demonstrarit nan esse inter merum Corpus & Mentem medias quasdam substantias, quales esse possint Anima Brutorum. Itaque ex hac sententia, homo constaret tribus substantiis, Mente, Anima quae praeest OEconomiae Anim, ii, & Corpore. Quae sententia nec absurda est, nec omni dissicultate caret. 16. Nihic hic tutius animo occurrit, candida ignorantiae nostrae professione. Certissime novimus esse aliquem inter cogitationes nostras, &motus membrorum nostrorum neXUm quoniam haec se invicem excitant, & sibi vicissim succedunt. Verum qua ratione motus in membris excitatus Cogitationem in Mente procreet, &viceversa; hoc demum est, quod penitus ignoramus. Igitur possumus quidem conjunctionem in nobis esse inter cogitationes & motus contendere, ita ut sit quaedam inter ea reciprocatio; sed quomodo haec fiant, prorsus nos fugit. 17. Si quaesiverit quispiam , cui ergo usui sit hac de re philosophari, cum postquam eam animo diu versavimus, vulgo doctiores non evadamus pResponsum hoc accipiet. Primum ab iis , qui haec serio expenderunt, multum superari vulgus. Etenim ea quae hic cognosci possiant, multo clarius &distinctius norunt, quam ii qui numquam huic speculationi operam dederunt. Praeterea Certa humanae ignorantiae cognitione; qua fit ut nΟ-rint adcurate qui sint ignorantiae, qui cognitionis limites, animum veluti munitum habent adversus eorum, qui se doctos Disti jactitant, fraudes; quibus vulgus facillime capitur, quod tam
67쪽
pe ea sciri quae extra humanae cognitionis limites sita sint, existimet.
g. II. Praterea Sce. J Eleganter hanc in rem Augustinus de C. D. Lib. XII. cap. 7. Nemo ex me scire quaerat quo me nescire sero, nisi forte ut nescire discat, quod stri uσn posse silendum s.
I 8. Secundo, qui sciunt secernere ignota a uOtis , ea in re ipsis illis , qui eruditi habentur, multo saepe superiores sunt, & ad veritates ignotas investisandas aptiores. Numerus est ingens eorum qui se scire putant quod nesciunt, prae μsertim inter Eruditos; quibus sapientior sine d bio is est, qui novit se ea nescire quae nescit, nec inani δοκησtim pia tumet. Qui se doctiores aequo putant, ii ubi aliquid investigant, prius id se reperisse censent, quam repererunt, ac figmenta sua Cum Veritate confundunt. At qui haec dili- enter secernere adsueti, non erubescunt fateri ibi esste ignotum quod re vera ignotum est; nullare incomperti in progressu investigationis admissa , tutiuS ad Verum. perveniunt ; aut saltem quare eo perveniri nequeat deprehendunt, nec se amplius inani labore fatigant.
l. I g. sui se doctiores &e. J Bian, apud La8re iam, ait τουνειησιν προκοπις ἐγκοπὴν , opinionem profectus im e minium ;Plata in Sophista : DαΘεA ουδετο P αν-τον ο σο-Mναι : nihil addistere velle eum , qui iam sapere se opinatur. Seneca de Tranquill . Cap. i. Multi ad sapientiam potuerunt per
υιnire, nisi se putassent jam pervenisse.
I9. Haec paucis, licet extra rem sint, hic observanda duximus, ne & ignorantiae professio , quae passim hoc in opusculo occurrunt, legentium animos ostendant; quasi hic tantum dubitationum nostrarum Catalogum scriberemuS.
68쪽
CAPUT. VII. An cogntationum nostrarum subjecto insini facultates V getaIlva , Nut1 itiva, bi Lo-
coHotiva pi . CCholastici solent Animis hominum tribuere
quatuor facultates, quae ad CorpuS referuntur, Sensitivam, miritivam. Meetativam ,& Locomotriam. Dubium nobis esse nequit quin sensitiva facultas insit ei Naturae, quae in nobisCogitat; nam ejus rei nobis conscii sumus, &sensatio est genus cogitationis, ut ex iis quae hactenus diximus satis adparet. Igitur reliquae expendendae supersunt. 2. Vexetativa facultas ea dicitur, qui P Iantae &Animalia vegetantur. Ante omnia sciendum est quid sit vegetari, aut quid ea voce intelligatur. Planta vocatur vegeta, quae neque sicca, nequo marcida, neque fracta ex aliqua parte est; sed in eo statu manet , quo solet esse, ubi succus ei non deest quo alatur , Crescitque ac viret. Vegetum dicitur animal, quod sanum & ῖncolume est , ut esse solet quando & succo abundat, nec ulla est in ejus organis perturbatio. 3. Si ergo sit in Plantis & Animalibus vegetativa facultas, erit facultaS; quae organa eorum sarta tecta conservabit, succclinque in eamdueet. Ut autem sciamus an sit ejusmodi in Mente nostra facultas , quae corpuS nostrum tueatur, risisque alimenta administret; videndum primum an ejus nobis simus conscii, quod
69쪽
nemo Comperiet. Superest igitur ut secundo Io-Co rationibus hoc robetur, quae nullae alicuilus momenti adferuntur.
q. Ajunt quidem Scholastici, quemadmodum ejusmodi facultas Animalibus & Plantis inest,
ut adparet ex eorum vegetatione: ita oportere similem esse in nobis, quouiam non minuS ac re
liqua Animalia vegeti sumus. Sed ab iis quaeren dum quid, hoc in loco, voce Facultas inteli, gant, an Ens a dispositione organorum Planta rum & Animalium diversum, an vero ipsam illam organicam dispositionem p. Si intelligant Ens diversum, oportet primo dicant ssine Substantia, an Λccidens Z Dicent forte esse formam substantialem, aut accidenS ei formae inhaerens; at suum hoc responsum debebunt argumentis evidentibus fulcire; quod non facient, nisi ostendant nullam esse aliam rationem qua Plantae & Animalia vegetari queant. HOC au tem numquam ostendent, quia neque ipsis, ne que ulli alii ita perspecta est Plantarum Animaliumque intima natura; ut omnia quae in ea sunt,& quorum est capax, norint, sitque Certo mo do ea vegetari, nec ullo alio posse, adfirmare
6. Deinde necesse esset ostendere quid intelligant voce formi saviantialis, nam quando dicunt esse substantiam ,. quae materiae accedens
eam actuat, & facit ut res sit id quod est ; id &Obscurissimum est, & eo tandem redit, ut Cogan tur fateri formam illam suam substantialem esse nescio quam sub tantiam ignotam, ad quam con fugiunt, quia aliter se expedire nequeunt. Sed praestaret ignorantiam suam fateri disertis verbi quam
70쪽
quam Lectori obscuris vocibus, & quarum se sus nullus est, illudere. T. Verum ponamus cum illis esse in plantis& Animalibus nescio quid, praeter dispositioneuxorganicam, quod ea vegetat; non 1equitur tamen esse in Mente Humana Facultatem G tativam, quidni enim a Mente distincta esset pΛn non posset esse tertia substantia, de qua diximus Capite superiore f. is p Nulla sane ratio est, quae contrarium suadeat ; ideoque hanc Hypothesin seque facile rejicimus, ac a missa est.
8. Iidem Philosbphi Scholastici Menti tribuunt Facultatem nutritivam. de qua eadem Ο -
currunt dicenda, quae de Uegetativa modo diximuS. I. Nullius facultatis nutritivae Mens sibi conscia est, neque enim novimus quomodo corpus nostrum nutriatur, interna conscientui, sed tantum. ex humani corporis disiectione , atque eX conjectura. a. Rationes nullae ab iis adferuntur, quibus probent non esse aliam Substantiam in Animalibus, qua alimenta per totum corpuS deferantur; neque enim ostendunt Scholastici hoc nullo alio posse fieri modo, praeter eum quem
9. Ex hisce jam liquet quod de Nutritiva facultate dicunt, id esse Hypothesin , ad quam non re ipsa deducti confugerunt; sed quam,
ut viderentur vulgo doctiores, Vocibus obscuris Vestitam, invenerunt. Hoc, ni a satis ex dictis perspicuum esset, posset ex hisce verbis Arbstotelis cognosci. Quae hodie mentis faculi tes Vocantur ille vocat μόρια partes, & postquam
