Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Pneumatologia cui subjecta est Thomae Stanlei Philosophia orientalis operum philosophicorum tomus 2

발행: 1722년

분량: 441페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

6 PAILoso PHIAE ORIANT. Juvan, filio Ber lei, quem volunt fuisse ex urbe Zaiiuna hoc est, Athenis sita in Attica.

Joan. Henr. Hottingerus pro Ber lei legit mer- colim, id est, Mercurius, quae lectio confirmae tur ab Elmacino eadem narrante. Batricides praeterea memorat opinionem quorumdam, qui abiismum exstructoribus turris Babelis tribuebant. Atque haec de origine hujus Religionis habent ArabeS. Alii Sabaeorum conditorem faciunt Cham mNoachi filium, qui abdicatus a atque expulsus a Patre, profugus in ea terrarum parte consedit, quae nunc Arabia nominatur. Haec prima fuit gens, verba sunt Lactantii, quae Deum inoravit , quoniam Princeps ejus , conditor castum Dei a Patre non accepit, maledictus ab eo. Lactantio adsentiuntur multi, in tribuenda

origine Idololatriae Chamo, & filio ejus Chuso Chaldaeae conditori , a cujus filio Saba Sabaei dicti sunt. Hoc fundamento nixi quidam antiquiorem & juniorem Zoroastrem , eosdem fuisse ac Chamum & Chusum probare adgressi

sunt.

Alii, ut Joannes Damasenus, Idololatriae originem Serugo adtribuunt. Epiphanius & Chronici Alexandrini Scriptor similiter, Serugi temporibus, Hellenismum coepisse ad firmant. Hic Hellenismus a nonnullis idem fuisse creditur, ac dabaea superstitio ; ut idem sit quod Graeci Ρ,

bes Astaheleiton , tempus ignorantiae , Paganismi vocant. Quamvis autem non facile sit quidquam de adeo antiquis, atque obscuris

322쪽

Lib. III. DE SABAEIS. 3o

temporibus definire, dubitare non licet, quin superstitiosus cultus ignis & Solis, Sabaeis adtri- . butus, ultimae sit inter eos antiquitatis; quoniam 'ejus mentio occurrit apud i) Jobum, cuJus aetas

quam proxime ad eorum tempora accessit, ut adparet ex incursione Sabaeorum in ejus facultates. C. I, I s. Sic loquitur C. xxxi, 26. Si vidi Solem , cum fulgeret,=Lunam incedentem clare, , laetatum es in abscondito cor meum, , osculatus sum Manum meam ore meo , quae est iniquitas maxima , negatio contra Deum altisimum. t) rido Indicem in voee Iobus.

mo educatum fuisse conjicere est ex Ios xxiv. ubi recensetur inter eos, qui peregrinos Deos coluerunt. sa) Philo ait eum Astron mire & Mathematicarum disciplinarum peritum fuisse. mimonides V diserte adserit notum esse Abrahamum educatum in fide Labiorum fuisse, qui negabant ullum praeter stellas Deum esse. Certe Berosus ι agnoscit eum τα ἔμπειρον, coelestium peritum fuisse. Eupolemus . apud

Eusebium, d inventionem Astrologiae , Cha daicae disciplinae eidem adscribit. Zabii ipsi narrabant e eum, cum doceret alium esse Creato-O 6 rem

323쪽

3os PMi Loso PHIAE ORIR'NT. rem praeter Solem, a Chaldaeorum Rege bonisospoliatum , & in exsilium missum fuisse. Nec absimilia de eo narrat Posephus, loco lauda

to a

Rabbini Salomon Tarchi , Moses Gerundensis, R Iacobas Chalin narrant ejus disceptationes

contra idololatriam cum patre Theracho, & να- rodo, a quo in ignem conjectus, illaesus evasit. Cedrenus etiam, cum Abrahamus idola parentis in ignem conjecisset, fratrem ejus Haranem ea eripere flammis nitentem combustum fuisse

ait.

Arabes , qui Rabbinicas fabulas imitantur,isique somnia inaedificant, plenius docent quid Abrahamo evenerit, postquam a Nimrodo abiisset; ut apparet ex fragmento Mohammedani Scriptoris , ex quo quod ad Sabaeos pertinet huc transferam. o Edris , super quo sit pax, ,, primus fuit qui post Enochum Sethi filii Ada- mi, super quo sit pax, scripsit penna. Hoc ,, postea edocuit Edris filios suos, quibus dixit: o Filii, scitote vos esse Sabaeos, ide6que in se juventute vestra legere libros discite. Jamauri tem Sabaei sunt Scriptores , de quibus al- ,, tus hammedem intelligit dicit Sur. 1. ,, Zalii est Nazareni. Addit Arabs eos non se desiisse possidere inter se libros Sethi & Edris, , , hereditario Jure, usque ad tempora Noachi, , & Abrahami, quem Deus tutatus est contra, , Nimrodum, super quo sit maledictio. Sed is eo die quo Abraham e regione Ira egressus,, est,& ire Voluit in Syriam, Maj orum suorum is patriam, venit in regionem Charan ου GheΣμ

ra, di invenit ibi populum Zabiorum, qui le-

324쪽

Lib. III. DE SABAEIS. 3os

o git veteres libros & credit quae in iis continen-M tur. Abraham autem dixit: O Deus, ne- D minem puto , praeter me & eos qui mecum, , sunt, hie sume ex fidelibus qui credunt te esse unum. Deus vero Abrahamo reposuit: o,, Abraham, Terra numquam destituta est, sedis sunt semper nonnulli, qui pro Deo disceptant; ,, & jussit eum vocare eos ad suam Religionem,& vocavit; sed illi noluerunt, dicentes PQUO- ,, modo tibi credemus, quandoquidem non legis librum 8 Et Deus immisit eis oblivionem 3, Omnium rerum, quas de Disciplinis & libris 3, noverant, nam illi existimabant Libros qui- ,, bus utebantur a Deo esse ; & quidam eorums, credebant. alii fidem negabant. Deinde Za-- bii fuere divisi & quidam eorum crediderunt; D nempe, Barbamenses, qui se non segregatunt, , ab Abrahamo felicis memoriae; sed reliquiis Religionem suam acerrime sequuti sunt; nemri pe, qui sunt in regione Charan, qui cum Abra- is hamo in Syriam non iverunt & dixerunt: sequi- mur Religionem Sethi, Edris & Noachi. Hactenus Κissaeus, secundum quem Sabaeorum eadem fuit ac Charanaeorum, seu Mesopotamiae incolarum Religio. Quod dicit de Abrahamo ad Sabaeos misso, id omne ex Rabbinicis traditio-bus desii una est. Verum, apud Arabas, ab antiquissimis temporibus , viros fuisse doctos & naturalis Philosophiae, Astronomiae, aliam1mque Disciplinarum peritos, liquet ex testimoniis majore fide dignis; ae praesertim ex Jobi, amicorsimque ejus diiceptationibus. De Arabum Philosophis intelligendum etiam quod de Salomonis sapientia dicitur,

325쪽

3io PHILOSOPHIAE ORIENT.qua memoratur excessu e prae omnibus filis Orientis. Tacitus, ) in descriptione Judaeae,

eam qua ad Orientem vergit, Arabia terminari ait,& a Judaeis etiam Arabiam Orientis vocabulo insidignitam adparet ex Gen. X. 3O. XXV, 6. I 8. Job. I. 3. Jud. VI, 3. &C.

pliisius in Arabia ae memorat magos, atque Hippocum Arabem Magum nomine adpellat. Ptolemaeus, in eadem Regione, sinum Magorum collocat. Porphirrius h) ex Diogene, Pythagoram, inter alias Regiones, quas discendi caus1 lustravit, ivisse quoque in Arabiam, di cum Rege vixisse narrat. 0 Hist. U. r. s. ig) cap. XXX. I. h In Vit. Dibag.

Sabaeorum Scripta. SA B AE I, ut ex Κυμο modo ostendimus, sibi

eme libros a b Edri conscriptos, imo etiam quosdam ab Adamo exaratos contendebant. Idem enim Scriptor , ubi narrare perbit quid Abrahamo inter Sabaeos versanti evenistet, ait: se Abrahamum, aperta cista Adomi, inve- is nisie in ea, ejus libros; item libros Sethi &- Edris, & nomina omnium Prophetarum quiis post ipsum Abrahamum erant mittendi; Abra- se hamum autem dixisse beatos esse lumbos ejus, ,, ex quo tot Prophetae erant oriundi , &- Deum respondisse ipsum fore eorum Patremes dic.

326쪽

Lib. III. DE SABAEIS. Rusdem farinae mimonides sa) putat fuisse librum de Sanationibus, ab Leehiele , ut aiunt absconditum. Idem multos alioS libros, quorum praecipuus iuscriptu S erat .' De Agricultura

Nabataeorum, translatusque ab Aben Vachashi h, laudat. Plenus fuit idololatricis nugis , agebatque de conficiendis Psilmen ab , de descensu Spirituum, conJuratione Daemonum, de iis qui degunt in deserto , quales erant Satyri; alissque ejusmodi ineptiis , quibus a se manifesta Mosis miracula coufutari posse existima

bant.

Alius fuit de cultura Nabataeorum, ex quo mimonides hausit historiam de Abrahamo, quam supra adtiginiUS. Liber missanehus, Aristoteli falso adscriptus. Liber mitelesmaoth de Talismanibus. Bux-torfius titulum vertit de Afuentibus imaginibus, cujus rei rationem jam inάicavimus.

Liber Tamiam.

Liber Hasscharab. Liber de Gradibus coelestum Orbium, , figuris

in unoquoque Gradu adscendentibus.

Alius liber de Tali anibus, Aristoteli etiam adtributUS. Hermae adscriptus liber. Liber Isaaci Zabii, ubi Religionem suam defendit. Crassus liber de Ritibus Legis Zabiorum, festis, sacrificiis, precibus; alissque ad eorum fidem spectantibus. Hi omnes libri, ut docet mimo- ides, de idololatricis ritibus agebant, erantisque in Arabicam Linguam transsati. Idem tra

327쪽

3IE PIII Loso PHIAE ORIENT.dit permultos fuisse alios, & Joan. Heur. Hottingerus, b) penes se fuisse ait librum conscriptum a Mohammede Seniore filio Isaaci, qui aliter dicitur Abalfarae filius AbiJalub.

Doc TR i NAM Sabaeorum tradidere Scrip tores iis recentiores , ex quibus Chaldai Cam hausimus. Itaque forte haec. descriptio Sabaeae Theologiae , qualis erat posteriore aevo, multum corrupta & dissimilis facta Chaldaicae, ex qua primum ducta fuerat. Neque est absimile vero hujus corruptionis descriptiones Rabbinicas, disceptationum aestu, aliquantum ultraveritatem audias : quod & de Arabibus Rabbinos sequutis, ex quibus solis quidquid de Sabaeis habemus hausimus, intelligere est. Quidquid id est, prioribus adnectendum censuimus, eX quibus , quantumvis depraVatum, ortum tamen esse

fertur.

Sabaei, teste mimonides , a existimabant, uti olim Chaldaei, stellas esse Deos; sed Solem Deorum summum , quippe qui inferiorem &superiorem orbem regat. Eum & summum Dominum, & Dominum boni adpellitabant. Quod narrabant de Abrahamo cultum Soli negante, alibi traditum est. Quae praeterea fabularentur

de Patriarchis; de Adamo, non primo homine sed

328쪽

sed ab aliis genito, qui fuerit Propheta Lunae,& homines ad eam colendam impulerit, de. que Agricultura scripserit ; de Noacho itidem agricola, sed Idolis non credente, ac propterea ab iis infamato , in omnibus suis Scriptis; de Setho etiam ab Adamo, circa cultum Lu- nae, dissentiente; haec, inquam, Omnia apud Maimonidem plenius ea tradentem poterunt legi. Duplici ritu Deos colebant, quotidiano, &menstruo. Quotidianum ita describit Ali Sabia Maheb: ,, Primum diem consecrant Soli, secun- dum Lunae, tertium Marti, quartum Mercu- ri O, quintum JOVi, sextum Belthae Veneri, se septimum Saturno. Descriptionem menstruiculisis habemus ab Mohammede stio Isaaci MS.qUem citat Hottingerus. Annum inchoabant a' mense Nisan, cujus festos habebant tres primos dieν, consecratos cultui Divae Beluae , cujus Templa celebrabant , victimaque in iis immolabant. Sexto die ejusdem mensis , taurum Deae suae Lunae mactabant, ac sub vesiperam eo epulabantur. Octavus dies erat etiam festus , & noctem ejus diei celebrabant, in honorem septem Deorum , offerebantque agnum Deo Caeco, hoc est, Marti. Quindecimus dies sacer erat Sammaeli quo nomine Thalmudici Angelum Mortis appellant) celebrabatdrque victimis & oblationibus variis. Vigesimo , conveniebant in Coeuobium Charanaeorum, dictum i , ubi tres tauros immolabant, unum Saturno, alterum Marti caeco Deo, tertium Lunae. Mactabant praeterea nOVem agnos, septenos septem Diis seu Plane-

329쪽

tis, unum Deo Geniorum, alterum Deo Horarum. Hisce holocausta agnorum & gallorum gallinaceorum adjiciebant. Vigesimo Celavo die , ibant ad Templum , quod eis erat in civitate Saba , ad certam portam Charanis A a b dictam , & Hermae Deo suo ingentem taurum , ut & septenos agnos septem Diis, unum Deo Daemonum , alterum Deo Horarum mactabant. Festum celebrabant conviviis , sed nullam pecudum partem eo die adO-

Secundum mensem bar inchoabant festa ce- Iebritate, quae in honorem Sammaelis erat, cui offerebantur victimae. Secundus dies erat Consecratus τῶ Aben Salen, eoque una potabant, manibusque tamariscum , aliosque fructus gere

Tertii mensis dies vigesimus tertius sacer erat Sammaeli. quem aiebant esse Deum , qui facit ut sagittae volent. Chamar, seu Sacerdos facit ut sagitta duodecies ignem concipiat , dum eam ligno fricat , duodecimaque vice subito in solum concidit, lineaque duo fila admovet; si incendantur, sacrum Deo acceptum , secus si evenerit, contra Deum iratum

putant. Quartus mensis Thammuz peculiare habet festum, quod circa medium Celebratur mensem. Vocatur festum albulat, lugentium mulierum.

Origo hujus festi ita refertur a mimonide, a) in libro jam laudato: is Cum PseudO-propheta, nom,, mine Thammue, praedicaret cuidam Regi, ut coleret septem stellas & signa duodecim, j uiuit Rex

330쪽

Lib. III. D E. S A BAEIS. 3Is

,, Rex eum gravi morte interfici. Nocte Vero . , , morti S HUS, convenerunt omnes imagines', abo eΣtremis terrae oris in Templum Babylonicum, ri ad imaginem auream magnam Solis, quae pen is debat inter coelum & terram. Et prostravit se, , imago illa in medio Templo, & omnes imagiis nes Circumquaque, narravitque eis quidquid , , contigerat ThammuZo. imagines vero flebant& lamentabantur, per totam noctem. Maneis autem avolarunt omnes imagines in sua. , , Templa, ad eXtremaS terrae oras. Et consue- , , tum est,ait Maimonides, quotannis primo die is mensis Thammur. vii, ratione discrepan-

ὐ tis Juliani & Judaici anni habita lamentari

is & stere super Thammuet. Mulierum Thamin muZum lugentium meminit etiam Eetehiel Propheta C. VIII, Iq. Judaeosque eas imitatos indicat. Ejusdem mensis dies vigesimus septimus sacer erat Sammaeli, alissique Diis ac Daemonibus, novemque agnos τῶ mactabant.

Quinti mensis, quem cum Syris Ab Vocant, octo primis diebus, mustum in honorem Deorum suorum exprimunt, sdque varii S nominibus adficiunt. Praeterea recens natum infantem Diis suis immolant, esimque in frusta minutatim Concidunt. Dein miscent illam Carnem similagineae farinae, croco, spicis tritici, Caryoph3llis, conficiuntque placentas instar fi-Cuum , quas in novo furno coquunt, dantque populo ad Congregationem Sammaelis pertinenti per totum annum. Nulla mulier, nec

rid. in Ind. infans immolatus.

SEARCH

MENU NAVIGATION