D. Aurelii Augustini Hippon. episcopi Libri 13 confessionum. Ad 3. M.S.S. exemp. emendati. Opera et studio R.P. H. Sommalii e Societate Iesu

발행: 1647년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

101쪽

fg Co NpEss Io NuΜqui veritas es , dc immutantes gloriam incorrupti Dei, in similitudinem imaginis eorruptibilis hominis , dc volucrunt, es quadrupedum, dc serpentum , & convertunt veritatem tuam in mendacium , di colunt , dc serviunt cieaturae potius, quam creatori. s. Multa tamen ab eis, ea ipsa creatura , vera dicta retinebam , dc occurrebat mihi ratio per numeros ic ordinem temporum , dc visibiles attestationes siderum , dc conferebam cum dictis Manichati, qui de his rebus multa scripsit, copiosissime delirans; dc non mihi occurrebat ratio, nec solstitiorum de aequia noctiorum, nec defectuum luminarium, nec quicquid tale in libris secularis sapientiae didiceram. Ibi autena credere jubebar, dc ad illas rationes numeris dc oculis meis exploratas non occurrebat, vi longe divellam Crat. CAPuae I v.

a Nunquid Domine Deus veritatis, quisquis novit ista , iam placet tibi Zinfelix enim homo, qui scit illa omnia, te autem nescit. Beatus autem qui te scit, etiam si illa nesciat. Qui vero dc te, ec illa novit, non propter illa beatior , sed propter te solum beatus est,si cognoscens te, sicut Dema glorificet, & gratias agat, et non evanescat in eoes tationibus suis. Sicut enim melior novit pos . sidere

102쪽

LIBER V. sis sidere arborem, de de usu ejus tibi gratias agit, quamvis nesciat vel quot cubitis alta sit,uel quanta latitudine dissula, quam ille , qui eam metitur, & omnes ramos eius numerat , dc neque possidet eam, neque creatorem ejus novit aut diligit : Siesidetis homo,cujus totus mundus divitiarum est , dc quasi nihil habens omnia possidet inhaerendo tibi ; cui serviunt

omnia, quamvis nec saltem septemtri num gyrornoverit. Dubitare stultum est, quin utique melior sit , quam mensor coeli, dc numerator syderum , dc pensor elementorum , dc negligens tui, qui omnia in mensura dc numero dc pondere

disposuisti.

Temeritas Fausti , docentis quod

nesciebat.

r SEd tamen quis quaerebat.Manicblum

nescio quem etiam ista scribere , sine quorum petiit a pietas disci poterat i Di-Σisti enim hominii: Ecce pietas est sapientia , quam ille ignorare posset, etiam si ista perfecte nolbet: Ista vero quia non noverat, impudentissime audens docete, prorsus illam nosse non posset. Vanitas est enim mundana ista etiam nota profiteri; pietas autem,tibi confiteri. Unde ille devius ad hoc , ista multum locutus est :ut convictus ab eis , qui ista vere didici λ-sent, quis e siet ejus sensus in caeteris, quae abditiora sunt, manifeste cognosceretur. Non enim patui exissimati se voluit,

103쪽

sipiritum sanctum consolatorem reditatorem fidelium tuorum , autoritate

plenaria personaliter in se esse persuadere

eonatus est. ε

a. Itaque cum de caelo ae uellis, Maesolis ac lunae motibus falsa dixisse deprehenderetur , quamvis ad doctrinam religionis ista non pertineant: tamen auses ejus sacrilegos fuisse, satis emineret, cum ea non solum ignorata , sed etiam falsata,tam vesana superbiae vanitate diceret, ut ea tanquam divinae personae tribuere

sibi niteretur. Cum enim audio Christi num aliquem fratrem , illum aut illum ista nescientem, dc aliud pro alio sentientem, patienter intueor opinantem homunem ,nec illi obesse video, cum de te Domine creator omnium non credat indi na , si forte suus& habitus creaturae corporalis ignoret. obest autem , si h ad ipsam doctrinae pietatis formam peristinere arbitretur: dc pertinacius assirmare audeat, quod ignor/t . , . 3. sed etiam talis infirmitas in fidei cunabulis a charitate matre sustinetur , donec assurgat novus homo in virum perfectum, di circumferri non possit omni vento doctrinae. In illo autem , qui doctor, qui autor , qui duS dc princeps e rum , quibus illa suaderet , ita fieri ausus est,ut qui eum sequerentur, non quemlibet hominem,sed spirituaa sanctum tuum se sequi arbitrarentur, quis tantam dementiam , sicubi falsa dixisse convincet tur, non detestandam longeque abjicien-

104쪽

dam esse iudicaret ὶ Sed tamen liquido

nondum compereram , utrum etiam secundum ejus verba , vicissitudines longiorum &breviorum dierum atque noctium a c& ipsius noctis & diei, & deliquia luminum, & siquid ejusmodi in aliis libris legeram, posset exponi, ut, si forte posset, incertum quidem mihi fieret, utrum ita se res haberet, aut non ita , sed ad fidem meam illius autoritatem, propter creditam sanctitatem, proponerem. CAPuT VI. Faustus natura, no arte facundus. r ΠΤ per annos ferme ipsos novem, quibus eos animo vagabundus audivi, nimis extento desiderio , venturum expectabam istum Faustum. Caeteri enim eorum, in quos forte incurrissem, qui talium rerum quaestionibus a me obiectis defietebant, illum mihi promittebant; cuius adventu collatoque colloquio , s

cillime mihi haec, & si qua forte majora

quaererem , enodatissime expedirentur.

Ergo ubi venit, expertus sum hominem gratum & iocundum verbis : & ea ipsa, quae illi solent dicere, multo suavius gar- irientem.Sed quid ad meam sitim, preciosorum poculorum decentissimus ministratorὶ Iam rebus talibus satiatae erant aures :meae: nec ideo mihi meliora videbantur, quia melius dicebantur et nec ideo vera , quia diserta: nee ideo sapiens anima,quia vultus congruus di decorum eloquium .

105쪽

ror Co NpEss Io NuΜIlli autem , qui eum mihi promittebant , non boni rerum existimatores erant: &ideo illis videbatur prudens & sapiens, quia delectabat eos loquens. a. Sensi autem aliud genus hominum: otiam veritatem habere siuspectam: & ei nolle acquiescere, si compto atque uberi

sermone promeretur. Me autem jam docueras Deus meus, miris &. Occultis modis: &propterea credo, quod tu me docueris , quoniam verum est: nec quinquam praeter te alius est doctor veri, ubicunque & undecumque claruerit. Jam ergo abs te didiceram , nec eo debere videri aliquid verum dici , quia eloquenter dicitur, nec eo falsum, quia incomposite sonant signa labiorum. Rursum , nec ideo verum , quia impolite enunciatur:

nec ideo falsum, quia splendidus sermo est: sed petinde esse sapientiam di stultitiam , sicut sunt cibi utiles dc inutiles:

verbis autem oroatis & inornatis, sicut vasis urbanis & rusticanis, utrosque cibos posse ministrari. Igitur aviditas mea, quia illum tanto tempore exspectaveram hominem , delectabatur quidem motu affectuque disputantis, & verbis congruo entibus, atque ad vestiendas sententias facile occurrentibus. 3. Delectabar autem; & cum multis, vel etiam prae multis , Irudabam ac efferebam: sed moleste habebam , quod in caetu audientium non sinerer illi ingerere dc partiri cum eo curas quaestionum mearum, conferendo familiariter, & accipien-

106쪽

LIBER V. Io cipiendo ac reddendo sermonem. Riod ubi potui , di aures ejus cum familiaribus meis eo quoque tempore occupare

zoepi, quo non dedeceret alternis disserere, N protuli quaedam , quae me movebant : expertus sum prius hominem expertem liberalium disciplinarum , nisi

grammaticae, atque ipsius usitato modo.

Et quia legeret aliquas Tullianas orationes, & paucissimos Senecae libros, de nonnulla poetarum , & suae sectae, si qua volumina Latine aisue compositr conscripta erant; & quia aderat quotidiana sermocitandi exercitatio: inde suppetebat eloquium , quod fiebat acceptius, magisque seductorium , moderamine ingenii , ic quodam lepore naturali. Itane

est,ut recolo,Domine Deus meus,arbiter conscientiae meae 3 Coram te cor meum ,& recordatio mei, qui me tunc agebas abdito stereto providentiae tuae, ic in honestos errores meos iam convertebas an

I M Am posteaquam ille mihi imperitus

earum artium, quibus eum excellere putaveram , satis apparuit, desperare coepi posse eum mihi illa , quae me movebant , aperire atque dissolvere, quorum quidem ignarus posset veritatem tenere pietatis , sed si Manichaeus non esset.

107쪽

inis fabulis, de coelo & syderibus, & soleti luna : quae mihi eum, quod utique cupiebam, collatis numerorum, attonibus , quos alibi ego legeram , utrum potius ita essent , ut Manichai libris continebantur, an certe vel par etiam inde ratio red- . deretur , subtiliter explicare posse iam non arbitrabar. Quae tamen ubi consideranda dc discutienda protuli, modeste sane ille . nec ausus est subire ipsam sarcinam. Noverat enim se ista non nosse, nec eum puduit eonfiteri. Non erat de talibus quales multos loquaces passus eram, conantes ea me docere, & dicentes nihil. Iste vero cor habebat,& si non rectum ad te , nec tamen nimis incautum ad seidisum. Non usquequaque imperitus erat

impetitiae su at, di noluit se temere disputando in ea coartari, unde nec ea itus ei

ullus, nec facilis esset reditus. Et iam hinc mihi amplius placuit. Pulchrior est

enim temperantia confitentis animi,

quam illa , quae nosse cupiebam et & eum

in omnibus dissicilioribus de subtilioribus

quaestionibus talem inveniebam. a. Re fracto itaque studio, quod intenderam in Manichaei literas, magisque de- sperans de caeteris eorum doctoribus, quando in multis, quae me movebant, ita ille nominatus apparuit: coepi cum eo pro studio ejus agere vitam, quo ipse flagrabat, in eas literas , quas tunc jam rhetor Carthagini adolescentes docebam, liclegere cum eo, sive quae ille audita desi- deraret, sive quae ipse tali ingenio apta' existi-

108쪽

L r B E R V. Iosexistimarem. Caeterum omnis conatus meus , quo proficere in illa secta statue ram,illo homine cognito prorsus intercidit : non ut ab eis omnino separarer , sed quasi melius quicquam non inveniens eo, quo jam quoque modo irrueram:contentus interim esse decreveram , nisi aliquid sorte,quod magis eligendum esset, luce

ret.

3. Ita ille Faustus, qui multis laqueus

mortis extitit, meum laqueum, quo ea plus eram,relaXare iam coeperat, nec volens nec sciens. Manus enim tuae Deus

meus in abdito providentiae tuae, non deserebant animam meam ; & de sanguine eordis matris meae , per lachrymas ejus diebus ae noctibus pro me sacrificatur tibi; &egisti ix ecum miris & occultis .mOdii. Tu illud egisti Deus meus. Nam a domino gresus hominis dirigentur, ic. Viam ejus volet. Aut quae procuratio salutis, praeter manum tuam, rescientem

quae fecisti r

voluntatem.

i ΓGissi ergo mecum , ut mihi persua

deretur Romam pergere, & potius ibi docere, quod docebam Carthagini. Et hoc unde mihi persuassim est , non praeteribo confiteri tibi: quoniam & in his altissimi tui recessus & praesentissina a in nos misericordia tua cogitanda repraedicanda est. Non ideo Romam per-G s gele

109쪽

gere volui , quod majores quaestus , majorque mihi dignitas ab amicis , qui hoc spersuadebant , promittebatur , quanquam di ista ducebant animum tunc meum: sed illa erat tunc causa maxima& pene sola, quod audiebam, quietius ibi

studere adolescentes, de ordinatiore dis- 'ciplinae coeptione sedari: ne in ejus scholam , quo magistro non utuntur , passim& proterve irruant: nec eos admitti omnino, nisi ille permiserit. 2 Contra . apud Carthaginem foeda est & intemperans licentia scholasticorum. Irrumpunt impudenter , & prope furiosa fronte perturbant ordinem, quem l

quisque distipulis ad proficiendum instituerit. Multa injuriosa faciuot mira hebetudine, & punienda legibus , nisi consuetudo patrona sit, hoe miseriores eos ostendens , quo iam quasi liceat, faciunt,

quod per tuam aeternam legem nunquam licebit : & impune se facere arbitrantur , cum ipsa caecitate faciendi puniantur: & ineomparabiliter patiantur peiora , quam faciunt. Ergo quos mores, cum studerem, meos esse nolui, eos cum docerem cogebar perpeti alienos; dc ideo placebat ire , ubi talia non fieri omnes, qui noverant, indicabant. verum autem, tu spes mea dc portio mea in terra viventium , ad mutandum terrarum locum pro lsalute animae meae, & Carthagini stimu- llos, quibus inde avellerer , admovebas : & Romae illecebras , quibus attra-

hecer , proponebas mihi per homines

110쪽

LIRER v. Ierqui diligebant vitam mortuam , hinc insana facientes , inde vana pollicentes , dc ad corrigendos gressus meos , utebaris occulte & illorum & mea perversitate. Nam & qui perturbabant ocium meum , foeda rabie caeci erant: dc qui invitabant ad aliud , terram sapiebant. Ego autem,

qui detestabat hic veram miseriam , illic falsam felicitatem appetebam. 3. Sed quare hinc abirem & illuc irem, tu sciebas Deus; nec indicabas mihi, nec

matri,quae me profectum atrociter planxitin usque ad mare secuta est. Sed fefelli eam, violenter me tenentem, ut aut re

vocaret,aut mecum pergeret: dc taxi me amicum nolle deserere, donec vento facto navigaret. Et mentitus sum matri, icilli matri, & evasi. Quia & hoc tu dimisisti mihi miserieorditer, servans me ab

aquis matris, plenum execrandis sordibus, usque ad aquam gratiae tuae, qua me abluto , siccarentur flumina materno.

rum oculorum , quibus pro me quotidie tibi rigabat terram sub vultu suo: Et tamen recusanti sine me redire, vix persuas, ut in loco , qui proximus. nostrae navi erat, memoria beati Cypriani maneret ea nocte. Sed ea nocte clanculo ego profectus sum, illa autem remansit orando di flendo. Et quid a te petebat Deus meus tantis lachrymis. nisi ut navigare me non . sineres 3 Sed tu alte consulens, dc exaudiens cardinem desidetii eius , non curasti, quod tunc petebat, ut in me faceres,

quod semper petebat.

SEARCH

MENU NAVIGATION