D. Aurelii Augustini Hippon. episcopi Libri 13 confessionum. Ad 3. M.S.S. exemp. emendati. Opera et studio R.P. H. Sommalii e Societate Iesu

발행: 1647년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

121쪽

pturis veteribus. Ubi, cum ad literam acciperem, occidebar spiritualiter. z. Itaque plerisque illorum librorum expositis locis jam reprehendebam desperationem meam ue illam duntaxat, qua credideram, legem & prophetas detestantibus atque irridentibus resilli omnino non posse. Nec tamen iam ideo mihi Catholicam viam tenendam esse sentiebam , quia & ipsa poterat habere do- tores assertoresque siuos , qui copiose &non absurde objecta refellerent: Nec ideo iam damnandum illud tenebam , quia defensionis partes aequabantur. Ita enim catholica non mihi victa videbatur , ut nondum etiam victrix appareret. Tune vere fortiter intendi animum si quomodo possem certis aliquibus documentis Manichaeos convincere falsitatis. Quod si possem spirituaIem substantiam cogitare, statim machinamenta illa omnia solve.

rentur , & abjicerentur ex animo meo; i sed non poteram. 3. Veruntamen, de ipso mundi huius corpore, omnique natura , quam sensus carnis attingeret , multo probabiliora

plerosque sensisse philosophos, magis magisque considerans at oue comparans judicabam o Itaque Acaaemicorum more,

sicut existimantur , dubitans de omnibus, atque inter omnia fluctuans , Manichaeos quidem relinquendos esse decrevi; non arbitrans, eo ipso tempore dubitationis meae, in illa secta mihi permanendum esse , cui jam nonnullos philosophos

122쪽

Lr AER VI. II spraeponebam: quibus tamen philosophis, quod sine nomine salutaris Christi essent,

curationem languoris animae meae committere omnino recusibam. Statui ergo tam diri es e catechumenus in catholica ecclesii, mihi a parentibus commendata, donec aliquid certi eluceret, quo cursum dirigerem.

LIBER SEXTUS.

bi mihi eras, & quo recesseras An vero non tu feceras me, & discreveras me a quadrupedibus & volatilibus coeli 3 Sapientiorem me feceras, N ambulabam per tenebras di lubricum , & quaerebam te foris a me , & non inveniebam Deum cordis mei; & veneram in profundum maris, & dissidebam , dc desperabam de inventione veri. Iam venerat ad me mater pietate fortis, terra marique me sequens, di in periculis omnibus de te secura. Nam & per marina diserimina , ipsos nautas consolabatur; a quibus rudes abγs si viatores, cum perturbantur, consolari solent: pollicens eis perventionem cum

salute, quia hoc ei tu per visum pollicitus

123쪽

DO CONFESsro Hu Met. Et invenit me periclitantem quidem graviter , desperatione indagandae veritatis. Sed tamen ei cum indicassem , non me quidem iam esse Μanichaeum , sed neque Catholicum Christianuin, non quasi inopinatum aliquid audierit, exilivit laetitia: cum iam secura fieret ex ea parte miseriae meae, in qua me tanquam mortuum, sed resu itandum tibi , flebat.& feretro cogitationis offerebat: ut diceres filio viduae: Iuvenis, tibi dico, Surge: & revivisceret, & inciperet loqui, es redderes illum matri suae. Nulla ergo turbulenta exultatione trepidavit cor eius, cum audisset ex tanta parte jam factum,quod tibi quotidie plangebat,ut fiet, viritatem me nondum adeptum , sed fallitati jam ereptum.Imo vero quia certa erat, & quod restabat te daturum, qui totum promiseras: placidissime & pectore pleno fiduciae respondit mihi credere te in Christo, quod priusquam de hae vita emigraret, me visura esset fidelem C

tholicum.

3. Et hoc quidem mihi: Tibi autem

Tons misericordiarum preces & lachrymas den1iores, ut accelerares adjutorium uminares tenebras meas et de studiosius ad ecclesiam curiere, di in

Ambrosi ora suspendi. & ad fontem salientis aquae in vitam aeternam. Diligebat autem illum virum, scut Angelum Dei, quod per illum cognoverat me in- ancipitem fluctuationem

ι'messe perductum ι per quem transitu-

rura

124쪽

LIB VI. irrrum me ab aegritudine ad sanitatem , intercurrente acriore periculo , quasi per accessionem, squam criticam medici vocant certo praesumebat. CAPuT II.

martyrum.

I rTaque eum ad memorias sanctorum, - sicut in Africa solebat, pultes & panem dc merum attulisset,atque ab ostiario prohiberetur : ubi hoc episeopum vetuisse cognovit , tam pie atque obedienter a m Plexa est, ut ipse mirarer,quod tam facile accusatrix potius consuetudinis suae,quam

disceptatrix illius prohibitionis , effecta

sit. Non enim obsidebat spiritum ejus vinolentia , eamque stimulabat in odium veri amor vini: sicut plerosque mares di foeminas, qui ad canticum sobrietatis,sicut ad potionem aquatam madidi nauisseant. sed illa eum attulisset canistrum cum solemnibus epulis praegustandis a que largiendis , plus etiam quam unum Pocillum pro suo palato satis sobrio tem- Peratum,unde dignationem sumeret,non Ponebat. Et si multae essent,quae illo modo videbantur honorandae memoriae defunctorum , idem ipsum unum , quod bique poneret: circumserebat: suod jam non solum aquatissimum,sed etiam tepidissimum , cum suis praesentibus per sorbitiones exiguas partiretur: quia pietatem ibi quarebat, non voluptatem.

125쪽

2. Itaque , ubi comperit a praelaro praedicatore atque antistite pietatis, praeceptum esse, ista non fieri, nec ab eis qui sobrie facerent, nec ulla occasio se ingurgitandi daretur ebitosis 3 dc quia illa quasi parentalia, superstitioni gentilium ess ients millima: abstinuit se libentissime: dc pro

canistro pleno terrenis fructibus, plenum purgatioribus votis pectus ad memorias martyrum afferte didicerat: ut ec quod posset, daret egentibus: dc sic commvnicatio Dominici Corporis illic celebraretur,cujus passionis imitatione immolati decoronati sunt martyres.

3. Sed tamen videtur milii Domine Deus meus, ic ita est in conspectu tuo de

hac recordare cor meum, non facile foristasE dehac amputanda consuetudine matrem meam fuisse cessuram: si ab alio prohiberetur, quem non sicut Ambro-Hum diligebat, quem propter salutem me- . am maxime diligebat: eam vero ille, propter ejus religiosissimam conversationem , qua in bonis operibus tam servens spiritu frequentabat ecclesiam: ita ut saepe erumperet, eum me videret in ejus praedicatione , gratulans mihi , quod talem matrem haberem : nesciens qualem illa

me filium , qui duibitabam de illis omnibus , dc inveniri posie viam vitae minime

putabam.

I NI Ee jam ingemiscebam orando, ut Iubvenites mihi: sed ad quaerendum

126쪽

LIBER V I. I 23 dum intentus&ad disserendum inquietus erat animus meus. Ipsumque Ambrosium felicem quendam hominem secundum seculum opinabar , quem sic tantae potestates honorarent ue coelibatus tantum ejus mihi laboriosus videbatur.

Quid autem ille spei gereret adversus ipsius excellentiae teni amenta , quid luctaminis haberet, quidve solaminis in adversis , & occultum os ejus , quod erat in corde ejus, quam sapida gaudia

de pane tuo ruminaret , nec conjicere noveram, nec expertus eram et nec iule sciebat assus meos , nec foveam periculi mei. Non enim quaerere ab eo, poteram , quod volebam , sicut volebam: secludentibus me ab ejus aure at que ore catervis negotiosorum hominum , quorum infirmitatibus serviebat. Cum quibus quando non erat, quod perexiguum temporis erat, aut corpus reficiebat necessariis sustentaculis, aut lectione animum. Sed cum legebat,oculi ducebantur per paginas 3 & cor intellectum rimabatur, vox autem di lingua quiescebant.

a. Saepe cum adessemus, non enim vetabatur quisquam ingredi, aut ei venientem nunciari moris erat, in sic eum legentem vidimus tacite dc aliter nunquam. Sederitesque in diuturno silentio quis enim tam intento esse oneri aude rei discedebamus: & conjectabamus eum parvo illo tempore, quod reparanda menti suae nanciscebatur . seriatum

127쪽

I 24 CONFESSIO NuΜabstrepitu causarum alienarum , nolle in aliud avocari, di cavere fortasse, ne auditore suspenso, R intento, si qua obscurius posuisset ille, quem legeret , etiam eX ponere necesse esset: aut de aliquibus dis fellioribus disceptare quaestionibus, a que huic operi temporibus impensis, minus quam vellet voluminum evolveret:

quanquam & causa servandae vocis, quae illi facillime obtundebatur , poterat esse justior tacite legendi. Quolibet tamen animo id ageret, bono utique ille vir agebat. a. sed certe mihi nulla dabatur copia sciscitandi, quae cupiebam, de tam sancto oraculo tuo pectore illius , nisi cum aliquid breviter esibi audiendum. AEstus autem illi mei, ociosum eum valde, cui re funderentur , requirebant, nec unquam inveniebant. Et eum quidem in populo,

verbum veritatis recte tractantem , omni

die dominico audiebam , di magis magiLque mihi confirmabat, omnes versut rum calumniarum nodos , quos illi deceptores nostri adversus divinos libros innectebant, posse dissolvi. . Ubi vero etiam comperi, ad imaginem tuam hominem a te facium , a spiruritualibus filiis tuis, quos de matre Catholica per gratiam regenerasti , non sic intelligi , ut humani eorporis Arma te

terminatum crederent atque cogitarent :quamquam quomodo se haberet spiritualis substantia, ne quidem tenuitur atque

in aenigmate suspicabar et tamen gam dens

128쪽

LiBER VI. Iasdens erubui, non me tot annos adversus Catholicam fidem , sed contra carnalium cogitationum figmenta latrasse. Eo quippe temerarius bc impius fueram , quod ea,quae debebam quan endo discete ceusando dixeram. Tu enim altissime & proxime , secretissime N. prasemissime , cui membra non sunt alia majora dc alia minora, sed ubique totus es, Fc nusquam locorum es: non es utique forma ista corporea : tamen fecisti hominem ad imaginem tuam , dc ecce ipse a capite usque ad pedes in loco est. C A P u T I V.

I ergo nescirem , quo modo haee subsisteret imago tua , pulsan proponerem , quomodo credendum esset non insultans opponerem , quasi ita creditum esset: Tanto igitur acrior cura rodebat intima mea, quid certi retinerem ;quanto me magis pudebar , tamdiu illusum di deceptum promissione certorum. puerili errore dc animositate , tam multa incerta , quasi certa garrisse. Quod enim falsa essent , postea mihi claruit. Certum tamen erat, quod inceria essent ;& a me aliquando pro certis habita fuis-- sent, cum Catholicam tuam caecis co tentionibus accus, rem', dc si nondum

compertam vera docentem , non tamen ea docentem , quae graviter accusabam.

itaque sontundebar, di convertebar ; dc

129쪽

Ias CONFEss Io Nurigaudebam Deus meus,quod ecclesia uni- ea corpus unici tui, in qua mihi nomen

Christi infanti est inditum, non saperet infantiles nugas 3 neque hoc haberet in

doctrina sua sana , quod te creatorem omnium in spatium loci, quamvis summum & amplum, tamen undique terminatum , membrorum humanorum figura

contruderet.

3. Et gaudebam etiam , quod vetera scripta legis & prophetarum, jam non illo oculo mihi legenda propone Ientur.

quo antea videbantur absurda , cum arguebam tanquam ita sentientes sanctos tuos , Verum autem non ita sentiebant:& tanquam regulam diligentissime corvis mendaret , saepe in popularibus sermonibus suis dicentem Ambrosum laetus audiebam;Litera occidit, spiritus autem vi- .vificat: cum ea, quae ad literam pervςrstatem docere videbantur, remoto mystico velamento spiritualiter apeIiret, non dicens quod me offenderet, quamvis ea

diceret, quae utrum vera essent, adhuc ignorarem. Tenebam enim cor meum ab

omniassensione, timens praecipitium , &suspendio magis necabar. volebam enim

eorum,quae non viderem , ita me certum

fieri, ut certus esitam, quod septem dc tria decem sint. 3. Neque enim tam insanus eram ut ne hoc quidem putarem posse comprehendi: sed sicut hoc, ita caetera cupie-ham: sive corporalia, quae coram sensibus meis non adessent, sive spiritualia , . de

130쪽

LIBER VI. I 2 de quibus cogitare nisi corporaliter nesciebam. Et sanari credendo poteram, ut purgatior acies mentis meae diri eretur aliquo modo in veritatem tuam sempermanentem,&ex nullo deficientem. Sed

sciit evenire assolet, ut malum medicum expertus, etiam bono timeat se committere,ita erat valetudo animae meae, quae

utique nisi credendo sanari non poterat. Et ne falsa crederet, curari recusaba resi .stens manibus tuis, qui medicamenta fidei confecisti, ecaspersisti super morbos orbis terrarum , δι ta 'tam illis authoriatatem tribuisti. C A P u T V. De sarrorum librorum autharitate , ct necessaria usu. xv X hoc tamen quoque iam praepo- neni doctrinam catholicam , modestus ibi minimeque fallaciter sentiebam juberi, ut crederetur, quod non demonstrabatur : sive esset equid, sed eui forte non esset: sive nec quid esset, quam illiet emeraria pollicitatione scientiae credulitatem irrideri: et postea tam multa fabulosissima ec absurdissima , quia demonstrari non poterant , credenda imperari Deinde paulatim tu Domine, manu mitissima te misericordissima pertractans ec componens cor meunia consideranti quam innumerabilia crederem quae non viderem: neque cum gererentur, alia

fuissem : sicut tam multa in historia gen-

- tium,

SEARCH

MENU NAVIGATION