D. Aurelii Augustini Hippon. episcopi Libri 13 confessionum. Ad 3. M.S.S. exemp. emendati. Opera et studio R.P. H. Sommalii e Societate Iesu

발행: 1647년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

111쪽

stra, & littus subtraxit alpectibus nostris. In quo mane illa insaniebat dolore,N querelis, ac gemitu implebat aures tuas contemnentes ista: cum & me cupiditatibus meis raperes ad finiendas ipsas cupiditates: & illius carnale desiderium, iusto dolorum flagello vapularet. Amabat enim secum praesentiam meam more matrum , sed multis multo amplius : & nesciebat, quid tu illi gaudio- . rum facturus esses de absentia mea. Ne nciebat, ideo flebat & eiulabat, atque illis cruciatibus arguebatur rea reliquiarum Evae, cum gemitu quaerens , quod cum gemitu pepererat. Et tamen post accusationem fallacia tum & crudelitatis meae, conversa rursus ad deprecandum te prome, abiit ad solita, & ego Romam. C A P u T IX. Febri eorreptus, perieulose laborat.

I v Tecce, excipior ibi flagello ae gritu dinis corpor iis, '& ibam jam ad inferos, portans omnia mala, quae commiseram,&in te, de in me, Zc in alios, multa& gravia, super originalis peccati vinculum, quo omnes in Adam morimur. Non enim quicquam mihi donaveras in Christo : nec solverat ille in cruce sua inimicitias , quas tecum contraxeram peccatis meis. Quomodo enim eas solveret in cruce phantasmatis, quod de illo credi

deram ὶ Quam ergo falsa mihi videbatur

mors

112쪽

LIBER V. Iosmors carnis ejus, tam vera erat animae meae:& quam vera erat mors carnis ejus, tam falsa vita animae meae, quae id non

credebat. Et ingravescentibus febribus,

iam ibam, & peribam. Quo enim irem, si

tunc hinc abirem nisi in ignem atque tormenta digna factis meis in veritate ordinis tui 3 Et illa hoc nesciebat, & tamen

pro me orabat absens. Tu autem ubique praesens, ubi erat, exaudiebas eam i & ubi .eram, miserebaris mei, ut recuperarem

salutem corporis mei , adhue insanus eorde sacrilego. Neque enim desiderabam in illo tanto periculo baptismum ituum: & melior eram puer, quando il- Ium de materna pietate flagitavi , sicut

jam recordatus atque convertus sum. a. Sed in dedecus meum creveram ,& consilia medicinae tuae demens irridebam , qui me non sivisti talem bis mori. Quo vulnere si feriretur eor matris: nunquam sanaretur. Non enim satis eloquor . quid erga me habebat animi, &quantum maiore solicitudine me parturiebat spiritu , quam carne pepererat. Non itaque video , quomodo sanaretur, si mea talis illa mors transverberasset

viscera dilectionis ejus. Et ubi essent

tantae praeces, ectam crebrae sine intemmissione a nusquamini si ad te. An vero tu Deus misericordiarum , sperneres cor contritum & humiliatum viduae castaeae sobriae, frequentantis .eleemosynas. obsequentis atque servientis sanctis tuis . nullum diem praetcrmittentis oblati

113쪽

Τro CONFEss Io Nu Mnem ad altare tuum: bis in die , mane Zevespere , ad ecclesiam tuam sine ulla intermissione venientis , non ad vanas fabulas & aniles loquacitates, sed ut te audiret in tuis sermonibus , & tu illam in suis orationibus 23. Hujusne tu lachrymas, quibus non a te aurum & argentum petebat , nec aliquod mutabile aut volubile bonum , sed salutem animae filii sui, tu, cujus munere talis erat, contemneres & repelleres ab auxilio tuoὶ Nequaquam Domine. Imo vero aderas, & exaudiebas, di faciebas ordine, quo praedestinaveras esse faciendum. Absit, ut tu falleres eam in illis visionibus d responsis tuis, quae jam com memoravi , & quae non commemoravi, quae illa fideli pectore tenebat, & semperorans , tanquam chirographa tua ingerebat tibi. Dignaris enim , quoniam in seculum misericordia tua , eis quibus omnia debita dimittis, etiam promissioni, bustuis debitor fieri.

I REcreasti ergo me ab illa aegritudine,& salvum fecisti filium sncillae tuae

tunc interim corpore , ut esset, cui salutem meliorem atque certiorem dares. Et

iungebar etiam tunc Romae falise illis atque fallentibus sanctis. Non enim tantum auditoribus eorum , quorum e numero erat etiam is, ta cuju4 do o aegro

114쪽

LIBER V. III taveram, & convalueram, sed eis etiam , quos electos vocant. Adhuc enim mihi videbatur non es e nos , qui peccamus, sed nescio quam aliam in nobis peccare naturam e & delectabat superbiam meam, extra culpam esse : Et cum aliquid mali fecissem , non confiteri me fecisse,

ut sanares animam meam, quoniam peccabam tibi ; sed excusare eam amabam ,& accusare nescio quid aliud , quod mecum esset, & ego non essem. Uerum au- 'iem tolum ego eram , & adversum me

impietas mea me diviserat:& id erat peccatum insanabilius , quo me peccatorem non esse arbitrabar: & execrabilis iniquitas, te, Deus omnipotens , te a ine ad peiniciem meam , quam a te ad salutem malle superari. 2. Nondum ergo posueras custodiam ori meo , di ostium continentiae circum labia mea : ut non declinaret cor Haeκm in verba maligna , ad excusandas excusa iiones in peccatis, cum hominibus ope-

Iantibus iniquitatem 3 & ideo adhuc

combinabar cum electis eorum. sed tamen iam desperans 3 in ea falsa doctrina me posse proficere , eaque ipsa , quibus, si nihil melius toperirem , contentus esse decreveram, iam remissius negligentiusque retinebam : Etenim suborta est eti--m mihi cogitatio , prudentiores cae eris fuisse illos philosophos, quos Academicos appellant , quod de omnibus dubitandum esse censuerant, nec aliquid

yςri ab homine deprehcndi posse decre

verant.

115쪽

Irr CONFEssio NuΜverant. Ita enim dc mihi liquido sens se 'videbamur, ut vulgo habentur, etiam tu itorum intentionem nondum intelligenti. 3. Nec dissimula vi eundem hospitem meum reprimere a nimia fiducia, quam sensi eum habere de rebus fabulosis quibus Manichaei libri pleni sunt. Amicitia tamen eorum familiarius utebar , quam caeterorum hominum , qui in illa haeresi non fuissent. Nec eam defendebam pruilina animositate : sed tamen familiaritas eorum splures enim eos Roma occultat) pigrius me faciebat aliud quaerere: praesertim desperantem , in ecclesia tua,

Domine coeli & terrae , creator Omnium

visibilium de invisibilium , posse inveniri verum, unde me illi averterant. Multumque mihi turpe videbantur, credere te figuram habere humanae carnis , membrorum nostrorum lineamentis corporalibus terminari. Et quoniam cum de Deo meo cogitare vellem . cogitare nisi moles corporum non noveram'; Neque enim videbatur mihi esse quicquam, quod tale non esset) ea maxima di prope sola eausa erat inevitabilis erroris mei. . Hinc enim , ic mali substani limquandam credebam esse talem , & habe- . re suam molem tetram dc deformem sive

crassam , quam terram dicebant: sive te. nuem atque subtilem, sicuti est aeris eo pus , quam malignam mentem per illam terram repentem imaginantur. Et quia Deum bonum , nullam malam naturam cte se , qualiscunque pietas me cre-

116쪽

LIBER V. mdere cogebat ; constituebam ex adverso sibi duas moles: utramque infinitam , sed malam angustius, bonam grandius: & ex hoc initio pestilentioso . me caetera sacrilegia sequebantur. Cum enim conaretur animus meus recurrere in catholicam fidem . repercutiebar: qnia non erat

catholica fides, quam esse arbitrabar. Et magis pius mihi videba si te Deus meus, cui confitentur ex me miserationes tuae , vel ea caeteris partibus infinitum crederem, quamvis ex una, qua tibi moles mali opponebatur , cogerer finitum fateri, quam si ex omnibus partib. in corporis humani forma te opinaret finiri. s. Et melius mihi videbar credere, nullum malum te creasse , quod mihimetienti, non solum aliqua substantia , sed etiam corporea videbatur , quia &mentem cogitare non noveram, nisi eam subtile corpus esse, quod tamen per loci spacia diffunderetur, quam credere abs te esse , qualem putabam naturam mali, Ipsumque salvatorem nostrum unigeniatum tuum , tanquam de massa lucidissima molis tuae porrectum ad nostram sa- Iutem ita putabam, ut aliud de illo non crederem,nisi quod possem vanitate imaginari. Talem itaque naturam nasci non posse de Maiia virgine arbitrabar , nisi carni concerneretur. Concerni autem &non inquinari non videbam , quod mihi tale figurabam. Μetuebam itaque credere in carne natum , ne credere cogerer

117쪽

rt CONFESSIO NuM tui, blande & amanter ridebunt me , si has confessiones meas legerint : sed tamen talis eram. C A r u T XI.

2ualiter Augustinin contulerit cum catholicis.1 Γ Einde, quae illi in scripturis tuis reprehenderant , defendi posse non existimabam: sed aliquando Iane cupi bam , cum liquo illorum librorum d ctissimo , conferre singula ; & experiri, quid inde sentiret Iam enim Helpidii cujusdam, adversus eosdem Manichaeos coram loquentis & disserentis , sermones, etiam apud Carthaginem movere me coeperant, cum talia de scripturis proferret,

quibus resisti non facile posset , & im- hecilla mihi responsio videbatur isto

rum a

2. Quam quidem non facile palam promebant, sed nobis secretius, cum dicerent , scripturas novi testamenti falsatas fuisse a nescio quibus , qui Iudaeorum legem inserere christianae fidei voluerunt , atque ipsi incorrupta exemplaria nulla proserrent. Sed me maxime captum & offuscatum , quodammodo deprimebant corporalia cogitantem mois,lesillae, sub quibus, anhelans in auram tuae veritatis, liquidam di simplicem re 6irare non poteram.

118쪽

ceptores.

I CEdulo ergo agere coeperam , propter quod veneram, ut docerem Romae artem rhetoricam : & prius domi congregare aliquos , quibus & per quos innotescere coeperam : & ecce cognosco alia Romae fieii , quae non patiebar in Ahica. Nam revera illas eversiones, a perditis adolescentibus ibi non fieri, manifestatum est mihi. Sed subito,inquiunt, ne mercedem magistro reddant , conspirant multi adolescentes, & transferunt

se ad alium , desertores fidei , & quibus prae pecuniae charitate justitia vilis est,

Oderat etiam istoi cor meum, quamviston persecto odio. Quod enim ab eis passurus eram , magis oderam fortas e , quam eo quod euilibet illicita faciebant. 2. Certe tamen turpes sunt tales , fornicantur abs te . amando volatica ludibria temporum de lucrum luteum, quod cum apprehenditur , manum in quinat:& amplectendo mundum fugientem , contemnendo te manentem dc revocantem, & ignoscentem redeunti ad te meretrici animae humanae. Et nunc tales, odi pravos & distortos, quamvis eos corrigendos diligam: ut pecuniae doctrinam ipsam , quam discunt, praeserant, ei vero te Deum veritatem & ubertatem

119쪽

m 6 CONFEs SION uestunc eos magis pati nolebam malos propter me, quam fieri bonos propter te v lebam. C A p u T XIII. Do rus rhetorii am it Issedi num , atqne ab Ombrosio susipitur. ITTaque , pocteaquam missim est a Mediolano Romam ad praefectum urbis, ut illi civitati rhetoricae magister provideretur, impertita etiam evectione publica : ego ipse ambivi per eosdem linsos dilanichaeis vanitatibus ebrios, quibus ut carerem , ibam : Sed utique nescieba-inus, ut dictione proposita me probatum praesectus tunc Symmachus mitteret. Et veni Mediolanum ad Ambrosum Epis copum , in optimis notum OIbi terrae, pium cultorem tuum et cujus tunc ei C- quia strenue ministrabant adipem frumenti tui, & laetitiam olei, & sobriam vini ebrietatem populo tuo. Ad eum a tem ducebar abs te nesciens , ut Per eum ad te sciens ducerer. Suscepit me paternei te homo Dei, di peregrinationem meam satis episcopassi ter dilexit. 2. Et eum amare coepi,primo quidem non tanquam doctorem veri, quod in Ecclesia tua prorsus desperabam, sed tanquam holminem benignum in me. Et

sudiose audiebam disputantem in popu- Io , non intentione qua debui, sed quasi

explorans ejus facundiam 3 Rirum con- veniret famae suae , an major minorve

prosideret, quam stadis batur; di verbis

120쪽

eius suspendebar intentus. Rerum autem incuriosus Sc contemptor astabam, dc delectabar suavitate sermonis , quanquam eruditioris, minus tamen hilarescentis atque in ulcentis, quam Fausii erat, quod attinet ad dicendi modum. Caeterum rerum ipsarum nulla comparatio. Nam ille per Manichaeas fallacias aberrabat , iste autem saluberrime docebat salutem. Sed longe est a peccatoribus salus, qualis ego tunc aderam: dc tamen propinquabam. sensim de nesciebam.

CAPuT XI v. Audito Ambrasio, paulatim ab erroribus resipiscit. 7 Um enim non satagerem discere , quae dicebat 3 sed tantum , quemadmodum dicebat; audire: te a mihi quippe

iam desperanti ad te viam patere homini inanis cura remanserat: Sed veniebant in animum meum simul cum verbis, quae diligebam , res etiam , quas negligebant.Neque enim ea dirimere poteram .Et dum cor aperirem,ad excipiem dum quam diserte diceret, pariter intra-b-t; dc quam vere diceret, gradatim quidem. Nam primo etiam ipsa defendi pol- se, mihi jam coeperant videri: Zc fidem C 'holieam . pro qua nihil posse dici adversus oppugnantes Manichaeos putaver/m , iam non impudenter asieri existimabam i maxime audito uno atque altero , dc saepius an igmate soluto de scri-H 3 Pluris

SEARCH

MENU NAVIGATION