장음표시 사용
91쪽
rg CONFESsIDNu Mtem a ta di siem discordiam : in illa unitatem, in ista quandam divisionem notabam. Inque illa unitate mens rationalis. di natura verita iis ac summi boni, mihi esse videbatur: In ista vero divisione irrationalis vitae , nescio quam substantiam& naturam summi mali, quae non solum esset substantia , sed omnino vita esset, dctamen abs te non esset, Deus meus ex quo sint omnia, miser opinabar. Et tamen illam monadem appellabam , tamquam sine ullo sexu mentem: hanc vero
lyadem , iram in facinoribus , libidinem in flagitiis, nesciens quid loquerer.2. Non enim noveram neque didi ce- Iam, nec ullam substantiam malum esse, nec ipsam mentem nostram summum atque incommutabile bonum. Sicut enim
facinora sunt , si vitiosus est ille animi motus, in quo est impetus, &se jactat insolenter ac turbide; & flagitia, si est immoderata illa animae affectio , qua carnales hauriuntur voluptates : ita errores &. falsae opiniones vitam contaminant , si rationalis mens ipsa vitiosa est: qualis in me tunc erat, inesciente , alio lumine illam illustrandam esse, ut sit particeps veritatis, quia non est ipsa natura veritatis. Quoniam tu illuminabis lucernam meam , Domine Deus meus , illuminabis tene-hras meas: & de plenitudine tua , nos Omnes accepimus. Es enim tu lumen Verum , quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: quia in te non est tran sinutatio ; nec momenti Ob
92쪽
LIBER IV. umbratio. Sed ego conabar ad te, dc re pellebar abs te, ut saperem mortem, qu niam superbis resistis. 3. Quid autem superbius, quam ut ansererem mira dementia, me id esse naturaliter, quod tu es 3 Cum enim ego esse inmutabilis; de eo mihi manifestum est et , quod ideo utique sapiens esse cupiebam ,
ut ex deteriore melior fierem : malebarn tamen etiam te opinari mutabilem, quam me non hoc esse, quod tu es. Itaque repet Iebar, &resistebas ventosae cervici meae,
dc imaginabar formas corporeas , dc caro carnem accusabam , Sc spiritus ambulans nondum revertebar ad te ; & ambulando . ambulabam in ea quae non sunt, neque in te, neque in me,neque in corpore. Ne . . que mihi creabantur a veritate tua, sed a '. mea vanitate fingebantur eκ corpore: dc
dicebam parvulis fidelibus tuis civibus meis, a quibus nesciens exulabam : Dicebam illis garrulus , & ineptus: Cur ergo errat anima , quam fecit Deus i Et mihi nolebam dici, Cur ergo errat Deus 3 Et
contendebam magis incommutabilem tuam substantiam coactam errare , quam
meam mutabilem sponte deviasse dc pa
ne errare confitebar. . . Et eram aetate annorum fortasse viginti sex aut septem, cum illa volumina seri psi, volvens apud me corporea figmenta, obstrepentia cordis mei auiib us, quas intendebam, o dulcis veritas,in interiorem melodia tuam, cogitans de pulchro N ap
93쪽
so Co Npsss Io Nurigaudere propter vocem sponsi, & non Poteram : quia vocibus erroris mei rapiebar foras, & pondere superbiae meae in ima decidebam. Non enim dabas auditui meo gaudium & laetitiam, aut exultabant ossa, quae humiliata non erant.
r F T quid mihi proderat, quod annos
natus ferme viginti, cum in manus meas venissent Aristotelica quaedam, quas appellant decem categorias, quarum nomine cum eas rhetor Carthaginensis magister meus buceis typho crepantibus commemoraret, & alii qui docti habebantur, tanquam in nescio quid magnum& divinum suspensus inhiabam, legi eas solus, &. intellexiὶ Quas cum contulissem cum eis, qui se dicebant vita eas magistris eruditissimis, non loquentibus tantum , sed multa in pulvere depingentibus,intellexisse; nihil inde aliud mihi dicere potuerunt, quam ego solus apud meipsum legens cognoveram. Et satis aperte mihi videbantur loquentes de substantiis,sicuti est homo; & quae in illi sese sent, sicut est figura hominis; qualis sit de
statura, quot pedum sit; & cognatio, cujus frater sit, aut ubi sit constitutus: aut quando natus, aut stet, aut sedeat, aut calceatus vel armatus sit: aut aliquid faciat, aut patiatur aliquid : & quaecunque in
hi4 novem generibus, quoium ea empti gratia
94쪽
L r I E R I V. frgratia quae clam posui, vel in ipso substantiae genere innumerabilia reperiuntur. a. Quid hoc mihi proderat, quando dcob erat Θ cum etiam te Deus meus mirabiliter simplicem atque incommutabilem , illis decem praedicamentis putans , quicquid effet, omnino comprehensum, sic intelligere conarer : quasi & tu subjectus esses magnitudini tuae aut pulchritudini , ut illa essent in te quasi in subjecto, sicut in corpore: cum tua magnitudo dctua pulchritudo, tu ipse sis ; corpus autem non eo sit magnum & pulchrum , quo corpus est: quia dc si minus magnum dc minus pulchrum esset , nihilominus corpus esset. Falsitas enim erat , quam de te cogitabam, non veritas , & figmenta miseriae meae , non firmamenta beatitudinis tuae. Iusseras enim , di ita fiebat in me, ut terra spinas & tribulos pareret mihi, oc cum labore pervenirem ad pa
3, Et quid mihi proderat , quod omnes libros artium , quas liberales vocant, tunc nequissimus malarum cupiditatum servus, per me ipsum legi , & intellexi, quoscunque legere potui 3 Et gaudebam in eis, & nesciebam unde esset, quicquid ibi verum di certum esset. Dorsum enim habebam ad lumen , & ad ea quae illuminant faciem : unde ipsa facies mea . qua illuminata cernebam , non illuminabatur. Quicquid de arte loquendi & di L. serendi , quicquid de demensionibus figuratum , dc de musicis, ec de numeris,
95쪽
s 2 Co NpESs Io Nuri sine magna dissicultate , nullo hominum tradente intellexit , scis tu Domine Deus meus,quia & celeritas intelligendi & disputandi acumen , donum tuum est : sed non inde sacrificabam tibi. Itaque mihi non ad usurn , sed ad perniciem magis valebat: quia tam bonam partem substantiae meae, sategi habere in potestate: ecfortitudinem meam non ad te custodie bam: sed profectus sum abs te in longinquam regionem, ut eam dissiparem in meretricias cupiditates. Nam, quid milii
proderat bona res, non utenti bene Non lenim sentiebam , illas artes etiam ab iitr-diosis di ingeniosis dissicillime intelligi,
nisi cum eis easdem conabar exponere: dcerat ille excellentissimus in eis , qui me exponentem non tardius sequeretur.
. Sed quid ergo mihi hoc proderat. putanti quod tu domine Deus meus veritas , corpus esses lucidum lcim mensum , &ego frustrum de illo corpore 3 Nimia perversitas. Sed sic eram. Nec erub euro Deus mens confiteri tibi in me misericordias tuas , dc invocare te et qui non erubui tunc profiteri hominibus blasphemias meas 3c latrare adversum te. Quid ergo mihi tunc proderat ingenium per illas doctrinas agile, & nullo adminiculo humani magisterii tot nodosissimi libri enodati, cum deformiter & sacrilega turpitudine in doctrina pietatis errarem 3 Aut quid tantum oberat parvulis tuis longe tardius ingenium , cum a te 10nge non recederent: ut in nido ecclesiae tuta
96쪽
L et B E R v. 93l ture tuti plumescerent , ic alas charitatis alimento sanae fidei nutrirent
s. o Domine Deus noster, in velamento alarum tuarum speremus: & protegenos, & porta nos. Tu portabis & parvulos , & usque ad canos tu portabis: quoniam infirmitas nostra, quando tu es,tunc est firmitas: cum autem nostra est , infirmitas est. Vivit apud te semper bonum nostrum : & quia inde aversi sumus, perverti sumus. Revertamur jam domine, ut non evertamur : quia vivit apud te sine ullo defectu bonum nostrum , quod tu ipse es : & non timebimus , ne non sit ,
quo redeamus,quia nos inde ruimus: nobis autem absentibus, non ruit domus nostra, aeternitas tua.
Excitat mentem, ad Deum laudandum.
Ccipe sacrificium confessionum mearum de manu linguae me aes quam sormasti id excitasti, ut confiteatur ΠΟ-mini tuo : & sana omnia ossa mea,& dicant: Domine, quis similis tibi λneque enim docet te , quid in se agatur, quid tibi confitetur : quia oculum tuum
non excludit cor clauium : nec manum tuam repellit duritia hominum .sed solvis eam cum voles , aut miserans aut Vindi-ς a & non est, qui se abscondat a calore
97쪽
s CONFEss Io Nuri tuo. sed te laudet anima mea,ut amet te: & confitςatur tibi miseratione tuas ut laudet te. Non cessat nec tacet laudes tuas universa creatura tua , nec spiritus omnis hominis per os conversum ad te: nec animalia nec corporalia , per os considerantium ea: ut exurgat in te a lassitudine anima nostra,innitens eis,quae fecisti; et trans
Deiprasentiam neminem essugere, cΜm sit ubique.
. Ec fugiant te inquieti & iniqui,
de tu vides eos , & distinguis umbras, Ec ecce pulchra sunt cum eis omnia, de 3psi turpes sunt. Et quid nocuerunt tibi : aut in quo imperium tuum dehonestaverunt, i caelo usque in novissima justum dc integrum 3 Quo enim fuge-Iunt, cum fugerent a facie tuaὶ aut ubi tu non invenis eos 3 Sed fugerunt, ut non viderent te videntem se, atque excaecati in te ostenderent: quia non deseris aliquid eorum quar fecisti. In te offenderunt injusti,ut juste vexarentur : subtrahentes se lenitati tuae, de offendentes in rectitudinem tuam, de cadentes in asiperitatem tuam. Videlicet nesciunt, quod ubique sis, quem nullus circumscribit locus i desolus es praesens, etiam his, qui longe sunt
a. Convertantur ergo, di quaerant te et quia
98쪽
LIBERRquia non sicut ipsi deseruerunt te creato rem suum , ita & tu deseruisti creaturam tuam. Ipsi convertantur,& quaerant te, re ecce ibi es in corde eorum , in corde
confitentium tibi, & projicientium se in te , & plorantium in sinu tuo post vias suas dissiciles : Et tu facilis terges lachryma S eo Ium, ut magis plorent, di gaudeant in fletibus : quoniam tu domine, non aliquis homo caro & sanguis, sed tu domine qui fecisti, rescis,& consolaris eos. Et ubi ego eram,quando te quaerebamὶ Et tu eras ante me, ego autem & a me discesseram , nec me inveniebam ; quanto minus te CAΡuT III. De Fausto Mamehao,st de Myrologia.
r P loquar in conspectu Dei mei an .
num illum unde tricesimum aetatis meae. Jam venerat Carthaginem quidam Manichaeorum Episcopus Faustus nomine, magnus laqueus diaboli: & multi implicabantur in eo , per illecebram suaviloquentiae : quam ego jam tametsi laudabam , discernebam tamen a veritate rerum , quarum discendarum avidus eram :Nec quali vasculo sermonis , sed quid mihi scientiae comedendum apponeret nominatus apud eos ille Faustus , intuebar. Farina enim de illo praelocuta mihi erat, quod esset honestarum omnium doctrinarum peritissimus , & apprime distipli-: nis liberalibus eruditus.
a. Et quoatam multa philosophorutri
99쪽
bam, ex eis quaedam comparabam illis Manichaeorum longis fabulis : ec mihi probabiliora ista videbantur . quae dixerunt illi, qui tantum potuerunt valere, ut possent aestimare seculum, quanquam ejus dominum , minime invenerint. Quoniam magnus es Domine, di humilia respicis, excelsa autem a longe c0gnoscis. Nec propinquas nisi obruitis corde, nec invenitis a superbis; nec si illi curiosa peritia numerent stellas & arenam , se demetiantur sidereas plagas, &investigent vias astrorum. Mente enim sua quaerunt ista , & ingenio quod tu dedisti eis , & multa invenerunt, & praenunciaverunt ante multos annos defectus luminarium solis & lunae , quo die , qua hora , quanta ex parte futuri essent,& non eos fefellit numerus,& ita factum est , ut praenunciaverunt, dc scripserunt regulas indagatas , di leguntur hodie, atque ex eis Praenunciatur , quo anno , &quo mense anni, & quo die mensis , de qua hora diei, & quota parte luminis sui, defectura sit luna vel sol, & ita fiet, ut
praenunciatur.3. Et mirantur haec homines de stupent , qui nesciunt ea, d esultant atque extolluntur qui sciunt ; dc per i piam superbiam recedentes & deficientes alumine tu O , tanto ante solis defectum futurum praevident, de in praesentia suum non vident. Non enim religiose quaerant, unde habeant ingenium , quo ista
100쪽
quaerunt. Et invenientes quia tu secisti eos, non ipsi se dant tibi, ut serves quod fecisti, &quales se ipsi fecerant: occidunt se tibi , & trucidant exaltationes suas, sicut volatilia , &curiositates suas, sicut pisces maris , quibus perambulant secretas semitas ab7ssi, & luxurias suas , sicut pecora campi z ut tu Deus ignis
edax, consumas mortuas curas eorum, recreans eos immortaliter. q. Sed non noverunt viam, verbum
tuum,per quod fecisti ea. quae numerant.& ipsos qui numerant, di sensum , quo
cernunt, quae numerant, & mentem , de qua numerant 3 dc sapientiae tuae non est numerus. Ipse autem unigenitus , factus
est nobis sapientia,& justitia . & sanctitacatio , & numeratus est inter nos , dc solvit iributum Caesari. Non noverunt hanc viam, qua deicendant ad illum a se , di per eam ascendant ad eum. Non noverunt hanc viam, & putant se excelsos esse cum sideribus & lucidos . & e
ce ruerunt in terram , & obscuratum est insipiens cor eorum. Et multa vera de creatura dicunt, & veritatem creaturae artificem non pie quaerunt, Scideo non inveniunt. Aut si inveniunt cognoscentes Deum , non sicut Deum honorant, aut gratias agunt, sed evanes uni
in cogitationibus suis, & dicunt se esse sapientes, sibi tribuendo quae tua sunt . ac per hoc student perversissima caecitate etiam tibi tribuere . quae sua tum , mendacia Lilicet in te eo crentes,