D. Aurelii Augustini Hippon. episcopi Libri 13 confessionum. Ad 3. M.S.S. exemp. emendati. Opera et studio R.P. H. Sommalii e Societate Iesu

발행: 1647년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

131쪽

iri CONFESSIO Nu Mtium , tam multa de locis atque urbibus, quae non videram et tam multa amicis, tam multa medicis, tam multa hominibus aliis atque aliis: quae nisi crederentur, omnino in hac vita nihil a peremus. Postremo , quam inconcussa n xum fide retinerem , de quibus parentibus ortus esisem: quod scire non possem, nisi audie do credidissem. a. Persiuasisti mihi, non qui erederent libris tuis , quos tanta in omnibus sere gentibus aut horitate fundassi: sed qui non

crederent esse culpandos: nec audiendos

esse, si qui forte mihi dicerent; Unde scis illos libros, unius veri & veracissimi Dei spiritu esse humano generi minist ratos

idipsum enim maxime credendum erat, quoniam nulla pugnacitas calumniosarum quaestionum per tam multasquae legeram, inter se confligentium philosophorum extorquere mihi potuit,ut aliquando non crederem te esse,quicquid esses,quod ego nescirem : aut administrationem rerum humanarum ad te pertinere. Sed id credebam aliquango robustius , aliquando exilius: semper tamen credidi, di esse te, de curam nostri gerere, etiamsi ignorabam , vel quid sentiendu esset de substantia tua, vel quae via duceret aut reduceret ad te. 3. Ideoque,cum essemus infirmi ad in. veniendam liquida ratione veritatem, Nob hoc nobis opus esset autoritate sanctarum literarum t jam credere coeperam nullo modo te fuisse tributurum tam ex

cellentem illi scripturae pes omnes jam

132쪽

LIBER VI. Irs terras autoritatem: nisi di per ipsam tibi credi, &per ipsam te quaeri voluisses.Jam enim absurditatem, quae me in illis litetis solebat offendere , cum multa ex eis pro babiliter exposita audissem, ad sacramen-Jorum altitudinem rςserebam et eoque mihi illa venerabilior ic sacrosancta fido dignior apparebat autoritas, quo dc Omnibus ad legendum esset in promptu , dc secreti sui dignitatem in intellectu profundiore servaret: verbis apertissimis 3chumillimo genere loquendi se cunctis

praebens: dc exercens intentionem e

rum, qui non sunt leves corde:ut excipe inret omnes populari sinu, dc per angusta foramina paucos ad te trajiceret multor/men plures, quam si nec tanto apice autoritatis emineret , nec turbas gremio sanctae humilitatis hauriret. Cogitabam haec,oc aderas mihi: Suspirabam, dc audiebas me: Fluctuabam , de gubernabas me: Ibam perviam seculi latam , nec desciebas me.

CAPuT VI. miseria ambitiosorum , adducto exemplo

mendici ut antis.

a Phiabam honoribus, lucris , eoniugio . Sc tu irridebas. patiebar in eis cupiditatibus amarissimas dissicultates, te propitio tanto magis, qta amo minus sinebas mihi dulcescere se quod non eras tu. Vide cor meum Domine, qui volui-

133쪽

Igo CONFESs Io Nuri Nunc tibi inhaereat anima mea , quam de visco tam tenaci mortis exuisti. Quam misera erat, & sensum vulneris sui tu pungebas, ut relictis omnibus converteretur ad te, qui es super omnia, & sine

quo nulla essent omnia , converteretur

de sanareturi Quam ergo miser eram : &quomodo egisti, ut sentirem miseriam

meam die illo, quo cum pararem recitare Imperatori laudes , quibus plura mentirer , & mentienti faveretur ab scientibus: easque curas anhelaret cor meum, &cogitationum tabificarum febribus ar-siuaret Transiens per quendam vicum Mediolanensem, animadverti pauperem mendicum, jam credo saturum , iocantem atque laetantem;& ingemui,& locutus sum cum amicis, qui mecum erant, multos dolores insaniarum nostrarum et quia omnibus talibus conatibus nostris ,

quilibus tunc laborabam, sub stimulis

cupiditatum trahens infelicitatis meae falcinam, & trahendo exaggerans, nihil vellemus aliud nisi ad securam laetitiam pervenire , quo nos mendicus ille iam praecessisset, nunquam illuc fortasse etenturos: Quod enim jam ille pauculis &emendicatis nummulis adeptus erat, adii oc ego tam aerumnosis anfractibus &circuitibus ambiebam , ad laetitiam scilicet temporalis Delicitatis. 2. Non enim verum gaudium habebat,

sed & ego illis ambitionibus multo falsius quaerebam. Et certe ille laetabatur, ego anxilis eram; sectauo ille, ego trepidus.

Et s

134쪽

LrBER VI. MIEt si quisquam percunctaretur me,utruiti

mallem exultare an metuere , responderem,exultare. Rursus, si interrogarer, utrum me talem mallem , qualis ille , aut qualis ego tunc essem , meipsum curis timoribulque confectum eligerem , sed perversitate: nunquid veritateὶ Neque enim eo me proponere debebam, quo doctior eram ; quoniam non inde gaudebam , sed placere inde quaerebam hominibus e non ut eos docerem , sed tantum 'ut placerem. Propterea , & tu baculo dis.ciplinae tuae confringebas ossa mea. Recedant ergo ab anima mea, qui dicunt ei: Interest , unde quis gaudeat. 3. Gaudebat mendicus ille vinolentia,

tu gaudere cupiebas gloria. Quae gloria domineὶ Quae non est in te. Nam sicut verum gaudium illud non erat , ita nec illa vera gloria ; N amplius evertebat mentem meam. Et ille ipsa nocte digesturus erat ebrietatem suam ,ego autem cum

mea dormieram & surrexeram , & dormiturus & surrecturus eram. Vide quot diebus. Interest vero,unde quis gaudeat:

Scio, & gaudium spei fidelis incomparabiliter diuat ab illa vanitate , sed i& tunc distabat internos. Nimitum quippe ille

Relicior erat ; non tantum quod hilari rate persundebatur, cum ego curis evisce rarer i verum etiam , quod ille bene op-rando acquisiverat vinum , ego autem mentiendo quaerebam typhum. Dixi tunc multa in hac sententia charis meis; fc sit

PQ advertebam in his, quomodo mihi cs

135쪽

set; & inveniebam male mihi esse, & dolebam & conduplicabam ipsum male. Et si quid arrisisset prosperum, taedebat apprehendere: quia paene, priusquam tene-

Ietur, avolabat.

lipium a Greensium insania convertit. I c Ongemiscebamus in his, qui simul amice vivebamus; dc maxime ac sa- miliari in me cum Alipio dc Nebridio, ista colloqueb8r ; quorum Alipius ex eodem erat, quo ego, ortus municipio , parentibus primatibus municipalibus , me minor natu. Nam &studuerat apud me, cum in nostro docere coepi oppido, di postea Carthagini: Et diligebat me multum, quod ei bonus & doctus viderer: &ego illuna propter magnam virtutis indolem , quae in non magna aetate satis eminebat. Gurges tamen morum Cartha- jginensium, quibus nugatoria servent spetiacula, absorbuerat eum in insaniam Circensium. Sed cum in eo miserabiliter vol- Veretur , ego autem rhetoricam ibi professus, publica qhola uterer, nondum me audiebat ut magistrum : propter quandam simultatem, quae inter me & patrem ejus erat exorta : & compereram , quod Circum exitiabiliter amaret: & gravit et .angebar , quod tantam spem perditurus, vel etiam perdidisse mihi videbatur. Sed 'monendi eum , & aliqua coertione revo

candi , nulla erat copia, vel amicitiae be

neve

136쪽

LIBER VI. I 33 volentia, vel jure magisterii. Putabam enim eum de me cum patre sentire, ille vero non sic erat. Itaque postposita in haere patris voluntate , salutare me coeperat,

veniens in auditorium meum , & audire aliquid atque abire. Sic enim de memoria mihi lapsum erat agere cum illo,ne vanorum ludorum eaeco & praecipiti studioetam bonum interimeret ingenium. a. verum autem domine , tu qui praesides gubernaculis omnium , quae creasti, non eum oblitus eras suturum inter filios tuos antistitem sacramenti tui. Et ut aperte tibi tribueretur eius correctio , per me quidem illam, sed nescientem operatus es. Nam quodam die cum sederem Ioco solito,& coram me adessent discipuli,venit, salutavit, sedit : atque in ea , quae . agebantur, animum intendit. Et forte lectio in manibus erat, quam dum exponerem , opportune mihi videbantur adhibenda similitudo Circensium : quo illud, ' quod insima abam,& jucundius di planius

ueret , cum irrisione mordaci eorum ,

quos illa captivasset insania. Tu scis Deus, noster, quod tunc de Alipio ab illa pesse sanando non cogitaverim. At i lle in se rapuit, meque illud non nisi propter sedulisse credidit. Et quod alius acciperet ad succensendum mihi , accepit honestus adolescens ad succensendum sibi,& ad me ardentius diligendum. Dixeras enim tu jam olim, & innexueras li- teris tuis: Corripe sapientem , dc amabit

137쪽

I3 CONFESSIO NuΜ3. At ego illum iam non corripueram: . Sed uteris tu omnibus , dc scientibus icnescientibus, ordine quo nosti, Sc ille ordo justus est. De corde dc lingua mea,carbones ardentes operatus es, quibus mentem spei bonae adureres tabescentem , ac sanares. Taceat laudes tuas, qui miserationes tuas non conliderat, quae tibi de medullis meis confitentur. Etenim ille post illa verba, proripuit se ex fovea tam alta, qua libenter demergebatur Jc cum miserabili voluptate caecabatur ἱ & excussit animum sorti temperantia, id resiluerunt omnes circensium sordes ab eo , ampliusque illuc non accessit. Deinde patrem reluctantem evicit, ut me magiitro uteretur. Cessit ille, atque concessit. Et audire me rursus incipiens , illa mecum superstitione involutus est, amans in Manichaeis ostentationem continentiae, quam Veram dc germanam putabat. Erat autem illa vecors di seductoria , preciosas

animas captans , nondum virtutis altitudinem scientes tangere , dc superficie decipi faciles, sed tamen adumbratae simulataeque virtutis. a P u T VIII. eapitur insinia ludorum gladiata

1 N On sane relinquens incantatam si bi a parentibus terrenam viam, Romam praecesserat, ut jus disceret : de

ibi gladiatorii spcctaculi hiatu incredibili

138쪽

. L I B E R v I. 13 sdibili & incredibiliter abreptus est. Cum enim aversaretur & detestaretur talia, quidam ejus amici & condiscipuli, cum forte de prandio redeuntibus per viam obvius esset, recusantem vehementer Scresistentem familiari violentia duxerunt in amphitheatrum , crudelium Q funestorum ludorum diebus , haec dicentem Si corpus meum in illu: locum trahitis, di ibi eonstituitis , nunquid & animum de oculos meos, in illa spectacula potestis intendere 3 Adero itaque absens, ac sic &vos & illa superabo. Quibus auditis, illi

nihilo segnius eum adduxerunt secum ,1diplum forte explorare cupientes , utrum posset essicere. Quo tibi ventηm est,& sedibus, quibus potuerunt, locati sunt. servebant omnia immanissimis voluptatibus. Vet. Ille autem clausis foribus oculorum , interdixit animo , ne in tanta mala procederet, atque utinam & aures oblu-ravisset. Nam quodam pugnae casu . cum clamor ingens totius populi vehementer eum pulsasset, curiositate victus, & qua si . par3tus quicquid illud esset, etiam visu contemnere & vincere, aperuit oculos et di percussus est graviore vulnere in anima , quam ille in corpore, quem cernere concupiviti ceciditque miserabilius,quam ille quo cadente factus est clamor : qui per ejus aures intravit, & reseravit ejus lumina, ut esset, qua feriretur & dejiceretur . audax adhuc potius , quam fortis

139쪽

336 CONFES SIO NuΜsumpsem, quod debuittibi. Ut enim vidit illum sanguinem, immanitatem simul ebibit;& non se avertit,sed fixit ; spectum;& hauriebat furias, & nesciebat; & delectabatur scelere certaminis, & cruenta voluptate inebriebatur. Et non erat iam ille , qui venerat; sed unus de turba , ad quam venerat: & verus eorum socius . a quibus adductugerat. Quid plura Spectavit, clamavit, exarsit, abstulit inde secum insaniam,qua stimularetur redire;non tantum cum illis . a quibus prius abstractus est,sed etiam prae illis,& alios trahens. Et inde tamen manu validissima &miseri. cordissima eruisti eum tu, & docuisti eum

non sui habere, sed tui: sed longe post ea.

liptur ut fur apprehenditur.

V Eruntamen, iam hoc ad medicinam

futuram , in ejus memoria repone- batur. Nam N illud, quod cum adhuc studeret, iam me audiens apud Carthaginem,& medio die cogitaret in foro, quod recitaturus erat, sicuti exerceri scholastici solent, sivisti eum comprehendi ab aedi- tuis fori, tanquais furem. Non arbitror aliam ob causam te permisisse. Deus noster . nisi ut ille vir tantus futurus , iam inciperet discere, quam non facile in e gnoscendis causis homo ab homine damnandus esset temeraria credulitate. Quippe ante tribunal deambulabat solus cum tabulis ac stylo , cum ecce adolescens

quidam

140쪽

LIBER VI. 73 quidam ex numero scholasticorum fur verus, securim clanculo apportans, illo non sentiente , ingressus est ad cancellos plumbeos, qui vico argentario dc super praeminent, & praecidere plumbum coepit. Sono autem securis audito submu murave runt argentarii, qui subter erant:& miserunt, qui apprehenderent , quem forte invenissent. Quorum vocibus auditis , relicto instrumento ille descessit, tis

mens ne cum eo teneretur. . 'a. Alipius autem, qui non viderat intrantem, exeuntem sensit, & celeriter vidit abeuntem. Et causam scire cupiens ingressus est locum,& inventam securim stans atque admirans considerabat: Cuneece illi, qui missi erant, reperiunt eum solum serentem serrum, cujus sonitu

citati venerant. Tenent, attrahunt: congregatis inquilinis fori, tanquam furem manifestum se comprehendisse gratula. bantur , & inde offerendus judici ducebatur. Sed hactenus docendus suit. Statim enim domine , subvenissi innocentiae, cuius testis eras tu solus. Cum enim duceretur, vel ad custodiam , vel ad silpplicium , sit eis obviam quidam architectus, cujus maxima erat cura publicarum fabricarum. Gaudent illi . eum potissimum occurrisse, cui solebant in suspicio-rrem venire ablatarum rerum , quae perissent de soro : ut quasi tandem jam ill cognosceret, a quibus haec fiere

3. Verum autem viderat

Alipium in domo cujusdam Senati. Is

SEARCH

MENU NAVIGATION