장음표시 사용
71쪽
6s CONFE ss Io Nuriet. Irrideant me arrogantes, de nondum D lubriter prostrati dcelisi a te Deus meus; ego tamen confiteor tibi dedecora mea, in laude tua. Sine me obsecro, N. da mihi circuire praesenti memoria praeteritos circuitus erroris mei, & immolate tibi
hostiam jubilationis. Quid enim ego sum mihi sine te, nisi dux in praeceps 3 Aut quid sum, cum mihi bene est , nisi se gens
lac tuum, aut fruens te cibo, qui non corrumpitur 3 Et quis homo est quilibet ho-mdaum sit homoὶ Sed irrideant nos fortes . & potentes; nos autem infirmi de inopes, confiteamur tibi. C A p u T II. Rhetorieam docet: ct aru picem, qMi vic7ν-
3 Ocebam illis in annis artem Rhetoricam , di victoriosam loquacitatem victus cupiditate vendebam. Malebam tamen Domine, tu scis, bonos habere disicipulos , sicut appellantur boni; Ze eos sine dolo , docebam dolos : non quibus contra caput innocentis agerent, sed aliquando pro capite nocentis. Et tu Deus vidisti de longinquo lapsantem in lubrico. & in multo fumo scintillantem fidem meam,quam exhibebanun illo magisterio diligentibus vanitatem , & qua rentibus mendacium, eius eorum. In illis annis unam habebam,non eo, quod legitimum vocatur,conjugio cognitam, sed quam indagaverat vagus ardor inops Pru-ξad unam tamen, ei quoque serranet
72쪽
LLI B E R IV. 69vans thori fidem:in qua sane experirer exemplo meo,quid distaret inter conjugalis placiti modum, quod foederatum esset generandi gratiaὶ di pactum libidinosi emoris , ubi proles etiam contra votum nascitur, quamvis jam nata cogat se diligi.2. Recolo etiam, cum mihi theatrici carminis certamen inire placuisset, mandasse mihi nescio quem aruspicem , quid ei dare mercedis vellem,ut vincerem me autem faeda illa sacramenta detestatum ecabominatum respondisse: nec si corona illa esset immortaliter aurea, muscam pro victoria necari me sinere. Necaturus enim
erat ille in sacii ficiis suis animantia, dc illis honoribus invitaturus mihi Ius3 agatura daemonia videbatur. Sed hoc quoque
malum , non e X tua castitate repudiavi, Deus cordis mei: Non enim amar te noveram, qui nisi fulgores corporeos cogitare non noveram. Talibus enim figmentis suspirans anima, nonne fornicatur abs te& fidit in falsis, di pascit ventos Sed videlicet sacrificari pro me nollem daemonibus , quibus me illa superstitione ipse sacrificabam. Quid est enim aliud ventos pascere, quam ipsos pascere: hoc est , errando eis esse voluptati atque detisui ros ologia deditus, a sene medicina
3 I Deo illos planetarios, quos mathem licos vocant, plane consulere non
73쪽
oesistebam, quod quasi eis nullum es et
sacrificium , dc nullae preces ad aliquem spiritum , ob divinationem dirigerentur et quod tamen Christiana & vera pietas ; consequenter repellit &. damnat. B anum est enim confiteri tibi domine , ecdicere et Miserere mei , ora animam meam , quoniam peccavi tibi. Neque ad licentiam peccandi abuti indulgentia tua, sed meae inisse dominicae vocis: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne quid tibi deterius contingat. Quam totam illi salubritatem interficere conantur, cum dicunt: De coelo tibi est inevitabilis causa peccandi ; Sc Venus hoc fecit, aut Saturnus , aut Mars: scilicet, ut homo sine culpa sit caro , & sanguis , & superba putredo et culpandus sit autem coeli ac syderum creator Zc ordinator. Et quis est hic, nisi Deus noster , suavitas 5: origo justitiaὶ qui reddes unicuique secundum opera ejus, & cor contritum & humiliatum non spernis., z. Erat eo tempore vir sagax, medicinae artis peritissimus, atque in ea nobilissim RS, qui proconsul, e manu sua coronam illam agonisticam imposuerat, non sano capiti meo, sed non ut medicus. Nam illius morbi tu sanator, qui resistis superbis, humilibus autem das gratiam. Nunquid tamen etiam per illum senem desuisti milii, aut destitisti mederi animae meaeὶ Quia enim factus ei eram familiarior , & ejus
sermonibus, serant enim sine verborum
cultu vivacitate sentenuarum jocundi
74쪽
LIBTR I v. 7r8c graves assiduus & fixus inhaerebam. Ubi cognovit ex colloquio meo, libris genethliacorum esse me deditum;benigne
dc Paterne monuit, ut eos abjicerem , neque curam &. operam rebus utilibus ne-zessariam, illi vanitati frustra impenderem : dicens, ita se illa didicish, ut victui
suo ejus professionem primis annis aetatis suae deferre voluisset, qua vitam degeret,
si Hippocratem intellexisset, & illas utique literas potuisset intelligere; & tamen ob aliam causam se postea illis relictis medicinam assecutum, nisi quod eas falsissimas comperisset, S: nollet vir gravis decipiendis hominibus victum qua
Tere. At tu, inquit, quo te in hominibus sustentas, Rhetoricam tenes 3 hanc autem fallaciam libero studio, non necessitate rei familiaris sectaris, quo magis mihi te oportet de illa credere , qui eam tam perfecte discere elaboravi, quam ex
ea sola vivere volui. 3. A quo ego cum quaesissem, quae ergo causa faceret, ut multa inde Vera proin nuntiarentur Respondit ille, ut poluit, vim sortis hoc facere in rerum natura uia
quequaque diffusam. Si enim de paginis
poetae cujuspiam longe aliud canentis atque intendentis, cum sorte quis consuluit, mirabiliter consonus negotio fit peversus exiret ; mirandum non esse , dicebat , si ex anima humana , superiore
aliquo instinctu , nesciente quid in se fieret , non arte sed sorte sonaret aliquid , qψod laterrogantis rebus factisque con-E 4 cinςret.
75쪽
cineret. Et hoc quidem ab illo vel per illum procurasti mihi, & quid ipse postea
per meipsum quaererem , in memoria mea delineasti. Tunc autem nec ipse, nec charissimus meus Nebridius , adolescens valde bonus, & valde cautus irridens totum. illud divinationis genus, persuadere mihi potuerunt, ut haec abjicerem: quoniam me amplius ipsorum autorum movebat autoritas nullum certum, qua te qua rebam, documentum adhuc inveneram , quo mihi sine ambiguitate appareret , quae ab eis consultis vera dicerentur, forte vel sorte non arte inspectorum
CAPuae I v. Morbum se baptimum amici narrat, quem etiam suis erroribus involverat; eoque morte sublato , dolet gravi me. 1 TN illis annis , quo primum tempore - in municipio quo natus sum , docere coeperam , comparaveram amicum societate studiorum nimis charum et coaevum mihi , di conforentem flore adolescentiae et Mecum puer creverat, bc pariter in scholam ieramus , pariterque luseramus. Sed nondum sic erat amicus , quanquamne tunc quidem , sicuti est , vera amicitia: quia non est vera , nisi cum eam tu agglutinas inter inhaerentes tibi charitate , diffusa in cordibus nostris . per spiritum sanctum , qui datus est nobis. Sed tamen dulcis erat nimis, com
76쪽
LI aER IV. 73eosta servore parilium studiorum. Nam di a fide vera, quam non germanitus &penitus adolescens tenebat , deflexeram eum in seperstitiosis fabellas,& pernicio sis, propter quas plangebat me mater. Mecum jam errabat in animo homo ille,& non poterat anima mea sine illo. Et ecce tu, imminens dorso fumitivorum tuorum , Deus ultionum dc fons misericordiarum simul, qui convertis nos ad te miris modis: ecce abstulisti hominem de hac vita , cum vix explevisset annum in amicitia mea, suavi mihi supra omnes suavitates illius vitae meae. z. Quis laudes tuas enumerat, unus in se uno , quas eApertus est i Quid tunc fecisti Deus meus, & quam investigabilis abyssus judiciorum tuorum t Cum enim laboraret ille febribus , jacuit diu sine sensu in sudore lethali. Et cum desperaretur, baptizatus est nesciens, me non curante : & praesumente id retinere potius animam eius , quod a me acceperat, non quod in nescientis corpore fiebat. LOR-ge autem aliter erat: nam recreatus est ,& salvus factus. Statimque ut primum
cum eo loqui potui, spotui autem mox, ut ille potuit: quoniam non discedebam,& nimis pendebamus ex invicem ) ten- layi apud illum irridere, tanquam & illo irrisuro mecum baptismum , quem acceperat mente atque sensu absentisiliamus, sed tamen iam se aecepisse did, cerat. At ille ita me exhorruit , ut ini
77쪽
CONFESs Io NuMtina libertate, ut si amicus esse vellem, talia sibi dicere desinerem.
3. Ego autem stupefactus atque turbatus, distuli omnes motus meos, ut convalescerer prius , essetque idoneus viribus 'valetudinis, cum qu0 agere possem, quod vellem. Sed ille abreptus dementiae meae, ut apud te servaretur consolationi meae , post paucos dies,me absente, repetit ut febribus,& defungitur. Quo dolore coni
nebratum est cor meum L & quicquid aspiciebain, mors erat. Et erat mihi patria supplicium, & paterna domus mira infelicitas: & quicquid eum illo communicaveram,sine illo in cruciatum immanem verterat. Expetebant eum undique oculi mei,& non dabatur mihi: Sc oderam omnia, quia non haberent eum. Nec mihi iam dicere poterant: Ecce veniet: sicut cum viveret , quando absens erat. Et factus eram ipse mihi magna quaestio,& interrogabam animam meam , quare tristis esset, & quare conturbaret me valde 3 Anihil noverat respondere mihi. Et si dicebam: Spera in Deum, jusse non obtemperabat : quia verior erat & melior homo, quem ch ari ssimum amiserat, quam phantasma, in quod sperare jubebatur. Solus fetus erat dulcis mihi, & successerat amico meo in deliciis animi mei.
Laehoma in preeibus 9 dolore rei
a FT nunc domine iam illa transierunt , di tempore lenitum est vulnus meum
78쪽
LIBER IV. Ismeum. Possumne audire abs te , qui veritas es : & admovere aurem cordis mei ori tuo, ut dicas milii, cur fletus dulcis sit miseris 3 An tu, quamvis ubique adsis , longe abiecisti a te miseriam nostram Et tu in te manes , nos autem in experimentis Volvimur. Et talTen , nisi ad aures tuas ploraremus , nihil residui de spe nostra fieret. Unde igitur suavis fructus de amaritudine vitae carpitur, gemere & flere , & suspirare & conis queri 3 An hoc ibi dulce est, quod speramus exaudire ie 3 Recte istud in precibus, quia desiderium perveniendi ha bent , Nunquid in dolore amissae rei &luctu , quo tunc operiebar 3 Neque enim sperabam reviviscere illum , aut ho et petebam lachrymis, sed tantum dolebam& flebam. Miser enim eram, & amiseram gaudium meum. An & fetus res amara est , dc prae fastidio rerum , quibus prius fruebamur, & tunc dum ab eis abhorremus, delectat CAPuΥ VI. Explicat magnum aseosum, quia dilige
a OUid autem ista loquor Non enim
tempus quaerendi nunc est, sed confitendi tibi. Μiser eram, & miser est omnis animus vinctus amicitia rerum mortalium: Si dilaniatur,cum eas amittit;& tunc sentit miseriam , qua miser est & antequam amittat eas. Sic ego eram illo tem-rpres
79쪽
6 CONFESs Io NuM rore. dc flebam amarissime, dc requiesce- ibam in amaritudine. Ita mi ser eram , &habebam chariorem illo amico meo vi- iam ipsam miseram. Nam quamvis eam
mutare vellem , nollem tamen amittere
magis quam illum. Et nescio , an vellem
vel pro illo: sicut de Oreste & Pylade traditur, si non fingitur: qui vellent pro invicem vel simul mori, quia morte peius . eis erat non simul vivere. Sed in me ne- . scio quis affectus nimis huic contrarius Ortus erat: 5c taedium vivendi erat in me gravissimum & moriendi metus. Credo , quo magis illum amabam,eo magis mortem, quae mihi illum abstulerat, tanquam atrocissimam inimicam oderam & timebam: & eam repente consumpturam Omnes homines putabam , quia illum po-
tuit. Sic eram omnino; memini. 2. Et ecce cor meum Deus meus: ecce
intus vide quia memini, spes mea, qui me mundas a talium affectionum immundicia: dirigens oculos meos ad te, & evellens de laqueo pedes meos. Mirabar enim caeteros mortales vivere, quia ille, quem quasi non moriturum ellexera, mortuus erat: de me magis, quia illi alter eram, vivere illo mortuo mirabar. Bene quidam dixit de amico suo : Dimidium animae meae. Nam ego sensi, animam meam de
animam illius, unam fuisse animam in iduobus corporibus: de ideo mihi horrori
erat vita , quia nolebam dimidius vivere. Et ideo forte mori metuebam , ne totus ille moreretur,quem multum amaveram.
80쪽
minem, immoderate humana patientem, quod ego tunc eram. Itaque aestuabam , suspirabam, flebam, turbabari nec requies erat, nec consilium. Portabam enim con- se istam &cruentam animam meam , impatientem portari a me : & ubi eam ponerem , non inveniebam: Non in amoenis nemoribus : non in ludis atque cantibus : nec in suaveolentibus locis : nec in conviviis apparatis: neque in voluptate
cubilis delecti: non denique in libris atque carminibus acquiescebat. Horrebant omnia: Si ipsa lux: & quicquid non erat, quod ille erat, improbum dc odiosum
erat, praeter gemitum dc lachrymas.Nam in eis solis aliquantula requie S. 2. Ubi autem inde auferebatur animare ea , Onerabat me grandis sarcina miseriae, quae a te domine levanda erat lc curanda. Sciebam, sed nec volebam,nec valebam, eo magis, quia non mihi eras aliquid solidum firmum, cum de te cogitabam. Non e vim tu eras, sed vanum phantasma & error meus, erat Deus meus. Si conabar eam tibi ponere,ut requiesceret, per inane labebatur , & iterum ruebat super me: & ego mihi remanseram infelix Iocus, ubi nec esse possem, nec inde rece-