D. Aurelii Augustini Hippon. episcopi Libri 13 confessionum. Ad 3. M.S.S. exemp. emendati. Opera et studio R.P. H. Sommalii e Societate Iesu

발행: 1647년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

141쪽

quem salutandum ventitabat. Statimque cognitum manu apprehensa semC-vit a turbis: & tanti mali causam quaerens, quid gestum esset, audivit. Omnesque tumultuantes, qui aderant, & minaciter frementes,jussit venire secum. Et venerunt ad domum illius adolescentis , qui rem commiserat. Puet vero erat ante ostium, dc tam parvus erat, ut nihil ex in

de domino suo metuens, facile posset to tum indicare. Cum eo quippe in foro fuit pedissequus. Quem posteaquam recoluit Alipius,architecto intimavit. At ille securim demonstravit puero , quaerens ab eo cuius esset. Qui confestim , Nostra, inquit. Deinde interrogatus, aperuit caetera. Sic in illam domum transata causa,

confusisque turbis quae de illo triumpha. re iam coeperant , futurus dispensator verbi tui , & multarum in ecclesia tua

causarum examinator, experientior instructiorque discessit.

CAPur X. De integritare Alipsi, ct Odventu Nebridii.

haesit mihi sortissimo vinculo, me- cumque Mediolanum prosectus est: ut nec me desereret: dc de jure,quod didicerat, aliquid ageret, secundum votum pa- rentum magis quam suum. Et inter hareiam assederat mirabili continentia caeteris,cum ille magis miraretur eos,qui aurum

142쪽

LIBER VI. I39 tum innocentiae praeponerent. Τentata:st ejus quoque indoles, non solum ille-:ebra cupiditatis , sed etiam stimulo tianoris. Romae assidebat Comiti largitio.

ium Italicarum. a. Erat eo tempore quidam potentinimus senator , cujus & beneficiis obstristi multi, & terrori subditi qrant. Voluit ibi licere nescio quid ex more potentiae suae, quod esset per leges illicitum. Restitit Ali pius: promisium est praemium,

irrisit auimo : Praetentae minae: calcavit , mirantibus omnibus inusitatam animam, quae hominem tantum 6c innuis merabilibus praestandi nocendique modis ingenti fama celebratum , vel amicum non optaret , vel non formidaret inimicum. Ipse autem Iudex, cui eonsili3rius erat , quamvis N ipse fieri nollet . non tamen aperte recusabat: sed in istumeausam transferens , ab eo se non permitti asserebat; quia revera, si ipse faceret, iste discederet. Hoc solo autem paene iam illectus erat studio literario . ut pretiis praetorianis codices sibi conficiendos curaret. Sed conssilia iustitia , deliberationem in melius invertit : utiliorem iudicans aequitatem, qua prohibe-b Lur,quam potestatem , qua sinebatur. yhrvum est hoc. Sed qui in parvo fidelis est,ec in magno fidelis est. Nee ullo modo erit inane, quod de tuae veritatis Ore Processit. Si in iniusto mammona fidelesia n fuistis, quod verum est quis credet

143쪽

I O CONFESSIO NuM quod vestrum est, quis dabit vobis 3 Talis ille tunc inhaerebat mihi, mecumque nutabat in consilio , quisnam esset tenendus

vitae modus.

3. Nebridius etiam, qui relicta patria vicina Carthagini atque ipsa Carthagine ,

ubi frequentissimus erat: relicto rure pa- . terno optimo,relicta domo, & non secuta matre,nullam ob aliam causam Mediois Ianum venerat, nisi ut mecum viveret, in flagrantissimo studio veritatis atque sapientiae: pariter suspirabat, pariterque fluctuabat: beatae vitae inquisitor ardens,& quxstionum dissicillimarum scrutator acerrimus. Et erant ora trium egentium,& inopiam suam sibimet invicem anhelantium , & a te expectantium, ut dares eis escam in tempore opportuno et & in omni amaritudine , quae nostros seculares actus de misericordia tua sequebatur, intuentibus nobis finem, cur ea pateremur, occurrebant tenebrae: di aversabamur gementes, & dicebamus: Quamdiu hae 3 Et hoe crebro dicebamus : & dicentes,non relinquebamus ea , quia non eliincebat certum aliquid, quod illis relictis apprehenderemus. CAPuT XI. Deliberat Mugustinus de instituenda vita. a ET ego maxime mirabar satagens &recolens, quam longum tempus esset ab undevicesimo anno aetatis meae,

144쪽

LrBER VI. I rdisponens, inventa , relinquere omnes vanarum cupiditatum spes inanes & insanias mendaces. Et ecce jam tricenariam aetatem gerebam, in eodem luto haesitans aviditate fruendi praesentibus , sugientibus de dissipantibus me, dum dico,

Cras inveniam: ecce manifestum apparebit, tenebo: & ecce Faustus veniet, dc exponet omnia. o magni viri Academici, nihil ad agendam vitam certi comprehendi potest. Immo quaeramus diligentius, de non desperemus. Ecce iam non sunt absurda in libris ecclesiasticis , quae absumda videbantur, N possunt aliter atque ii neste intelligi. Figam pedes in eo graqu, in quo puer a parentibus positus eram ,

donee inveniatur perspicua veritas. r. sed ubi quaeretur quando quaeretur 3 Non vacat Ambrosio , non vacat legere. Ubi ipsos conices quaerimus 3 Unde aut quando comparamusὶ a quibus sumimus i Deputentur tempora, distribuantur horae pro salute animae. Μagna spes oborta est. Non docet Catholica fides, quod putabamus , & vani accusabamus. Nefas

habent docti eiuri credere Deum figura

humani eorporis terminatum : & dubitamus pulsare, quo aperiantur caeteraὶ Ante meridianas horas discipuli occupant; caeteris quid facimus 3 Cur non id agimus 3 Sed quando salutamus amicos majores , quorum suffragiis opus habemus Quando praeparamus , quod emant scholastici 3 Quando reparamus nosipsos, animum relaxando ab intentione curarum.

145쪽

Co NpEss Io Nuri Pereant omnia , & dimittamus haec vana& inania; conferamus nos ad solaminquisitionem veritatis. vita haec misera est, mors incerta. Si subito obrepat: quomodo hinc exibimus 3 Et ubi nobis di- Icenda sunt, quae hic negleximus t Ac non potius hujus negligentiae supplicia luendaluntὶ Quid si mors ipse omnem cura si cum lenissi amputabit & finietur 3 Ergo de hoc quaerendum. Sed absit , ut ita sit.

Non vacat, non est inane, quod tam eminens cnimen automatis Clari manae fidei, toto orbe diffunditur. Nunquam tanta& talia pro nobis divinitus agerentur , si

morte corporis etiam vita animae consumeretur. Quid cunctamur igitur, relicta spe seculi, conferre nos totos ad quaerendum Deum & vitam beatam 33. expecta , jucunda sunt etiam ista, habent non parvpm dulcedinem suam. . Non facile ab eis praecidenda est intenti quia turpe est ad ea rursum redire. Ecce jam quantum est , ut impetretur ali .

quis honor 3 Et quid amplius in his desiderandum 3 Suppetit amicorum majorum copia, ut nihil ali9d & multum festinemus: vel praesidatus dari potest ; deducenda uxor cum aliqua pecunia , ne

sumptum nostrum gravet et 8c il le erit modus cupiditatis. Multi magni viri &rmitatione dignissimi , sapientiae studio cum conjugibus dediti fuerunt. . Cum haec dicebam , & alternabanthi venti, & impellebant huc atque illuc cor meum , transibant tempora & tarda-

146쪽

LIBER I v. ham converti ad Dominum Deum di disserebam de die in diem vivere in te , dc' non differebam quotidie in memetipso' mori. Amans beatam vitam, timebam illam in sede sua, &. ab ea fugiens, quaere bam eam. Putabam enim me miserum fore nimis,si foeminae privarer amplexibus:& medicinam misericordiae tuae, ad eandem infirmitatem sanandam, non cogita bam, quia expertus non eram,& propriarum virium credebam esse continentiam. Quatrum mihi non eram conscius : cum tam stultus essem, ut nescirem, sicut sci,

i ptum est: Neminem esse posse continentem, nisi tu dederis. Utique dares,si gemitu interno pulsarem aures tuas , dinde solida in te jactarem curam meam. CAPuT XII. sententio inter Alipium is Augustinum,

de matrimonio ct caelibam.

i P Rohibebat me sane Aspius ab uxo-

re ducenda, causans , nullo modonos pose securo ocio simul in amore δε- Pientiae vivere, sicut j am diu desideraveramus, si id fecissem. Erat enim ipse in ea re etiam tunc castissimus , ita ut mirum csset : quia vel experientiam concubitus coeperat in ingressu adolescentiae suae, sed oon haeserat, magisque doluerat, & spreverat; & deinde iam continentissime vivebat. Ego autem resistebam illi exem-Plis eorum . qui conjugati coluissent sa

Piciniam, di Promeruisient Deum , dc

147쪽

r CONFEss I ONia Mhabuissent fideliter , ac dilexissent amicos . A quorum ego quidem granditate

animi longe aberam, &delectatus morbo carnis, & mortifera suavitate , trahebam catenam meam,folvi timens: & quasi concusso vulnere, repellens verba bene suadentis , tanquam manum solventis.

a. Insuper etiam per me , ipse quoque Alipio loquebatur serpens : & innectebat atque spargebat per linguam meam dulces laqueos in via ejus, quibus illi h nesti & expediti pedes implicaremur.

Cum enim me ille miraretur, quem non parvipenderet, ita haerere visco illius voluptatis , ut me affirmarem, quotiescui que inde inter nos quaereremus . coelibem vitam nullo modo posse degere, atque ita me defenderem : cum illum

mirantem viderem, ut dicerem, multum

interesse inter illud , quod ipse raptim &furtim expertus esset , quod paene jam nec meminisset quidem, atque ideo nulla molestia facile contemneret, di delectationes coniuetudinis meae et ad quas s accessisset honestum nomen matrimonii, non eum mirari oportere, cur ego illam vitam nequirem spernere : Caeperat & ipse desiderare conjugium, nequaquam victus libidine talis voluptatis, sed curiositatis. Dicebat enim, scire se cupere, quidnam esset illud , sine quo vita mea, quae illic sic placebat, non mihi vita , sed poena videretur.3. Stupebat enim liber ab illo vinculo

animus servitutem meam, di stupendo

148쪽

' Lrnga Vr ibat in experiendi cupidinem , yenturus in ipsam experientiam , atque inde fortasse lapsurus in eam, quam stupebat, servitutem , quoniam sponsionem volebat

facere cum morte. Et, qui amat periculum incidet in illud. Neutrum enim nostrum,si quod est conjugale decus, in officio regendi matrimonii dc suscipiendorum liberorum ducebat , nisi tenuiter

Magna autem ex parte atqqe vehementer eonsuetudo satiandae insatiabilis concupiscentiae me captum excruciabat, illum autem admiratio capiendum trahebat. sic eramus, donec tu altissime nou deserens humum nostram, miseratus miseri

ros , subvenires miris di occultis modis C AP uet XIII.

Uxor quaeritur Augustino.

xv Τ instabatur impigre , ut ducerem

uxorem. Iam petebam, iam Pro

mittebatur , maxime matre dante operam , quo me iam conjugatum baptismus salutar. ablueret, quo me in dies gaudebat aptari: & vota sua ac promissa tua , in mea fide compleri animadvertebat. Cum sane & rogatu meo & desiderio suo ,sorti clamore cordis abs te depreca retur quotidie, ut hi per visum ostendens aliquid de futuro matrimonio meo, nunquam voluisti. ea. Et videbat quaedam vana & phantastica, quo cogebat impetus de hac re

sat agentis humani spiritus , ta v ta: φ

149쪽

CONF EssΤ ΟN uri mihi , non cum fiducia qua solebat, cumeu demonstrabas ei, sed contemnens ea. Dicebat enim, discernere se nescio quo sapore, quem verbis explicare non poterat 3 quid interesset inter revelantem te, di animam suam somniantem. Instabatur tamen, & puella petebatur e cujus delas ferme biennio minor, quam nubilisciat. Et quia ea placebat, expectabatur. CAPuT XIV.

Vita communis.

1 ΓΤ. ulti amici agitaveramus animo , colloquentes ac detestantes tur lentas humanae vitarii nolinias, paene 3 am firmaveramus remoti a turbis ociose

vivere , id ocium sic moliti ut si quid

habere possemus , conferremus in medium , unamque rem familiarem confla-aemus ex omnibus, ut per amicitiae synceritatem , non esset aliud hujus , ictiliud illius: sed quod ex cunctis fieret aenum, &liniversum singulorum esset, de

omnia omnium et cum videremur nobis esse, posse decem ferme homines in eadem societate, essentque inter nos pra divites , Romanianus maXime commu- miceps noster , quem tunc graves aestus negocaorum suorum ad comitatum attra- Nerant, ab ineunte aetate mihi tam iliarissimus. Qui maxime instabat huic rei, de magnam in suadendo habebat autoritatem , quodamῖla rea ejua multum caeteris anteibat.

a. Et

150쪽

ur. Et placuerat nobis, ut bini annui, tanquam magistratus, omnia neeessaria Curassent, caeteris quietis : sed posteaquam coepit cogitari, uirum hoc mulierculae sinerent: quas & alii nostrum iam habebant, Jc nos habere volebamus: totum illud plaeitum,quod bene formabamus, dissiluit in manibus, atque confractum & abiectum est. Inde ad suspiria &gemitus , dc gressus ad sequendas latas &ttitas vias seculi; quoniam multae cogitationes erant in corde nostro, consilium autem tuum manet in aeternum. Ex quo consilio deridebas nostra, & tua praeparabas , nobis daturus escam in opportunitate , & aperturus manum tuam , atque impleturus animas nostlas benedi- mone. C A P u T XV. In Deum discedentis concubina alia succedis. x TNterea peccata mea multiplicaban. ut , dc avulsa a laterc meo tanquam Impedimento conjugii, cum qua cubare solitus eram , cor ubi adhaerebat, concilliin de vulneratum mihi erat, de trahe-hat sanguinem. Et illa in Africam redierat , vovens tibi, alium se virum nescitu

ram , relicto apud me naturali ex illa Glio meo. At ego infelix ; nee fi minar

irator, dilutionis impatiens . tanquam post biennium accepturus eam, qua petebam, quia non amator conjugii , sed libidinis servus eram , procuravi allam,

SEARCH

MENU NAVIGATION