장음표시 사용
171쪽
Isg CONFESsIO NuM vocasti gentes in haereditatem tuam . s. Et ego ad te veneram ex gentibus,& intendi in aurum, quod ab AEgypto
voluisti, ut auferret populus tuus, quoniam tuum erat, ubicunque erat. Et di.
xisti Atheniensibus per apostolum tuum, quod in te vivimus, & movemur , & su. mus: sicut & quidam secundum eos di Nerunt. Et utique inde erant illi libri. Et non attendi in idola AEgyptiorum quibus de auro tuo misistrabant e qui
transmutaverunt veritatem Dei in mendacium , & coluerunt, & servierunt crea turae potius, quam creatoIi. CApuae X.
Cla ἰvi tanotescunt jam Augustino divina. i ET inde admonitus redire ad memetis ipsum , intravi in intima mea duce
te et & potui, quoniam factus es adjutor meus. Intravi, & vidi qualicunque oculo animae meae, supra eundem oculum an, araneae, supra mentem meam, lucem domini incommutabilem : non hanc vulgarem & conspicuam omni carni, nec quasi ex eodem genere grandior erat, tanquam si ista multoque clarius clareiaceret, totumque occuparet magnitudine. Non hoc illa erat, sed aliud, aliud valde ab istis omnibus. Nee ita erat supra mentem meam .seu toleum super aquam znec sicut coelum super terram , sed sup
xior , quia ipsa fecit me ; & ego inferior , quia factus sum ab ca.Quiaovit Veritatem,
172쪽
novit eam,& qui novit eam, novit aeternitatem. Charitas novit eam. z. o aeterna veritas, di vera charitas,& chara aeternitas. Tu es Deus meus: tibi
susipiro die ac nocte. Et cum te primum cognovi, tu assumpsisti me, ut viderem esse,quod viderem: dc nondum me e Te, qui viderem.Et reverberasti infirmitatem aspectus mei,radians in me vehementer S& contremui amore dc horrore: Et inve-
i me longe esse a te in regione dissimilitudinis, tanquam audirem vocem tuam de excelso . Cibus sum grandium,cresce, bc manducabis me ; Nec tu me in te mutabis , sicut cibum carnis tuae , sed tu muta beris in me. Et cognovi , quoniam propter iniquitatem crudisti hominem: & tabescere fecisti sicut araneam , animam meam. Et dixi: Nunquid nihil est veritas 3 quoniam neque per finita, neque per infinita locorum spacia diffusa est 3 Et clamasti de longinquo; Imo vero, ego sum, qui sum. Et audivi, sicut auditur in corde:
di non erat prorsus, unde dubitarem. Faciliusque dubitarem vivere me , quam non esse veritatem : quae per ea quae facta
surit, intellecta conspicitur. CAPuT XI. A imodo erratura sunt, ct non sunt. zm T inspexi eaetera infra te, ει vidi
nec omnino esse , nec omnino non
esse. Esse quidem , quoniam abs te sunt: m eo autem,quoniam id quod es,non
173쪽
I CONFAssro NuΜfunt. Id enim vere est, quod incommuta- hiliter manet. Mihi autem inhaerere Deo bonum est: quia si non manebo in illo ,
nec in me potero. Ille autem in semi- . Nens, innovat omnia. Et Dominus meus τδ,quoniam bonorum meorum non eger.
I FTmanifestatum est mihi , quoniam
bona sunt, quae corrumpuntur ; qua neque corrumpi possent, si summa bonae essent: neque niti bona essent, corrumpi possent : Quia si summa bona esient, incorruptibilia essent: si autem nulla bona essent, quod in eis corrumperetur, non esset. Nocet enim corruptio, &nisi bo- Num minueret, non noceret. Aut igitur nihil nocet corruptio , quod fieri non potest: aut, quod certissimum est,omnia quae corrumpuntur , privantur bono. Si autem omni bono privabuntur , omnino non erunt. Si enim erunt , & corrumpi iam non poterunt. meliora erunt , quia incorruptibiliter permanebunt. a. Et quid monstruosius, quam ea dicere omni bono amita facta meliora 3 Ergo si omni bono privabuntur, Omnino, nulla erunt. Ergo quamdiu sunt , bona. sunt. Ergo quaecunque sunt, bona sunt.
Halumque illud , quod quarebam , unde, esset , non est substantia: quia si substan- tia esset, bonum esset. Aut enim esset incorruptibilia subst ntia , m num utique bonum:
174쪽
L I B E R. v II. I rhonum: aut substantia corruptibilis esset, quae nisi bona esset orrumpi non posset. Itaque vidi 8c manifestatum est mihi, quia omnia bona tu fecisti : dc prorsus nullae substantiae sunt , quas tu non fecisti. Et quoniam non aequalia omnia fecisti , ideo sunt omnia,quia singula bona sunt: de simul omnia valde bona, quoniam fecisti Deus noster omnia bona valde. CAPuT XIII. Omnia condita laudant Deum a F T tibi omnino non est malum: non motum tibi, sed nec universae creaturae tuae e quia edura te non est aliquid , quod irrumpat, de corrumpat ordinem , quem posuisti ei. In partibus autem ejus, quaedam quibusdam , quia non conveniaunt , mala putantur : Sc eadem ipsa co veniunt aliis, bc bona sunt , & indumetipsis bona sunt. Et omnia hac, quae sibimet
invicem non conveniunt , conveniunt
inferiori parti rerum , quam terram dicimus, habentem caelum suum nubilosum atque ventosum, congruum sibi. a. Erabsit jam , ut dicerem non esse nisi ista : quia dc si sola ista cernerem, desiderarem cuidem meliora. Sed jam etiam . de solis istis laudare te deberem:quoniam laudandum te ostendunt de terrIa.dracones & omnes abyssi. Ignis, grando , ni glacies, spiritus tempestatis et quae faciunt
verbum tuum: Montes re omnes coular, ligna Ductifera, dc omnes cedri: Be
175쪽
r a Go N Fε SSI Ouu Mstiae M omnia pecora, reptilia & volatilia pennata: Reges terrae & Omnes populi, principes & omnes iudices terrae: Iuvenes & virgines, seniores cum junioribus , laudent nomen tuum. Cum vero etiam de coelis te laudent, leudent te Deus noster in excelsis omnes angeli tui, omnes virtutes tuae, sol & luna, omnes stellae &lumen, coeli coelorum & aquae quae super coelos sunt; laudent nomen tuum. Non jam desiderabam meliora , quia omnia cogitabam:& meliora quidem superiora , quam inferiora: sed meliora omnia,quam
sola superiora, judicio saniore pendebam. CAPuT XIV. Sana mentis homuni nihil distiiset intὸν
I N On est sanitas eis, quibus displicet
aliquid creaturae tuae 3 sicut mihi non erat, displicerent multa, quae fecisti. Et quia non audebat anima mea,ut ei displiceret Deus meus , nolebat esse tuum ,
quicquid ei displicebat. Et inde ierat in
opinionem duarum substantiarum , di non requiescebat, & aliena loquebatur:& inde rediens,fecerat sibi Deum per infinita spaeia locorum omnium , & eum putaverat esse te ; & eum collocaverat in corde suo, &facta erat rursus templum
idoli siti abominandum tibi. Sed posteaquam fovisti caput nescientis, de clausisti
oculos meos, ne viderent vanitatem,ces
sivi de me paululum, di coasopita est in-
176쪽
LIn ER VII. I ssania mea. Et evigilavi in te, di vidi te infinitum , aliter , & visus iste nona caInetrahebatur.
C A P u 'T XV. Luomod4 veritas ctfalsitas in erea turis. et IIT respexi alia , de vidi tibi debere, quia sunt&in te cuncta finita : sed aliter, non quasi in loco , sed quia tu es
omni tenens manu veritate; & omnia vera sunt, in quantum sunt: nec quicquam est falsitas, nisi cum putatur esse , quod non est. Et vidi, quia non solum locis sua quaeque suis conveniunt , sed etiam temporibus. Et quia tu, qui solus aeternus es, non post innumerabilia spacia temporum coepisti operari: quia omnia spacia temporum, dc quae praeterierunt , di quae praeteribunt, nec abirent , nec venirent, nisi te operante & manente.
CAPuT XVI. omnia bona, licet quibusdam non apta. I Τ sensi ,& expertus sum, non esse mirum , quod palato non sano poena est panis , qui sano suavis est:& oculis aegris odiosa lux , quae puris amabilis est. Et justitia tua displicet iniquis : ne dum vipera & vermiculus, quae bona creasti, apta inferioribus creaturae tuae partibus,qitibus dc ipsi iniqui apti sunt , quanto dissimiliores sunt tibi r apti autem supe- Iioribus, quanto similiores fiunt tibi. Et , quasiνι,
177쪽
r CONFEssIONUM quaesivi, quid esset iniquitas, dc non inveni substantiam : sed a lanima substantiate Deo detortae in infimam voluntatis perversitatem, projicientisintima sua , dctumescentis λras.
Lua retardant a cognitione divinorum. IET mirabar, quod iam te amabam , non pro te phantasma. Et non stabam frui Deo meo, sed rapiebar ad te decore tuo ; moxque diripiebar abs te poti-dere meo,& ruebam in lita cum gemitu: ει pondus hoc, consuetudo carnalis. Sed mecum erat memoria tui 3 neque ullo modo dubitandum esse, cui cohaererem , sed nondum esse me,qui cohaererem: quoniam corpus, quod corrumpitur, aggra Vat animam; dc deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Eramque certissimus, quod invisibilia tua a constitutione mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur , sempite na quoque virtus dc divinitas tua. z. Quaerens enim unde approbarem pulcbritudinum corporum , sive coelestium,sive terrestrium; ec quid mihi praesto esset . integre de mutabilibus judicanti, dc dicenti. Hoc ita esse debet , illud non ita : Hoc ergo quaerens, unde judicarem ,cum ita iudicarem, inveneram incommutabilem dc veram veritatis aeternitatem, supra mentem meam commu
tabilem. Atque ita gradatim Morroribus
178쪽
LIBER VII. I7ς ad sentientem per corpus animam: atque inde ad ejus interiorem vim, cui sensus corporis exteriora nunciaret, quousque podunt bestiar. Atque inde rursus ad rationantem potentiam, ad quam refertur
ad judicandum, quod sumitur a sensibus
3. Quae se quoque in me comperiens mutabilem, erexit se ad intelligentiam suam; dc abduxit cogitationem a consuetudine , subtrahens se a contradicentibus turbis phantasmatum , ut inveniret, quo lumine aspergeretur : cum sine ulla dubitatione clamaret , incommutabile praeferendum esse mutabili; unde nosset ipsum incommutabile. Quod nisi aliquo modo nosset, nullo modo illud mutabili certo praeponeret: ut perveniret ad id,quod est in ictu trepidantis aspectus. Tum vero invisibilia tua . per ea quae facti sunt, intellecta conspexi, sed aciem figere non valui: &repercussa infirmitate redditus solitis , non mecum ferebam nisi amantem memoriam, bc quasi olfacta desiderantem,quae comedere nondum possem.
C APuT XVIII. Solus Christus via adsalutem. IET quaerebam viam comparandi ti boris, quod esset idoneum ad tarendum te et nec inveniebam , donec amplecteret mediatorem Dei & hominum,homine mchristumJesum,qui est super omnia Dcu. b edictui in secula, vocantem.
179쪽
Γ76 CONFES SIO Nu M& dicentem: Ego sum via, veritas & vltas di cibum , cui capiendo invalidus eram , miscentem se carni : quoniam verbum caro factum est, ut infamiae nostrae lactesceret sapientia tua,per quam creassi omnia. Non enim tenebam dominum meum Iesum Christum , humilis humilem;
nec cujus rei magistra esset ejus initim,
las,noveram. Verbum enim tutim artesen a veritas, superioribus creaturae tuae partibus supereminens,subditos erigit ad seipsam : In inferioribus autem aedificavit sibi humilem domum de limo nostro, per quam subdendos deprimeret a seipsis, de ad se trajiceret, sanans tumorem, & nutriens amorem ; Ne fiducia sui progrederentur longius, sed potius infirmarentur, videntes ante pedes suos infirmam divinitatem, ex participatione tunica pellicear nostrae: & lassi prosternerentur iaeam, illa autem surgens levaret eos. CAPur XIX. Luidsenserit de Christi ineurnatione r ΓGo vero aliud putabam , tantumque sentiebam de domino Christo meo, quantum de excellentis sapientiae viro, cui nullus posset ar ari; pra sertim , quia
mirabiliter natus ex virgine , ast exemplum contemnendorum temporalium pro adipiscenda immortalitat ei, divina
pro nobis cura tantam autoritatem ma
gisterii meruisse videbatur. Quid autemneramunti haberet, verbum caro factum,
180쪽
LIBTR VII. et Tyne suspicari quidem poteram. Tantum cognoveram ex iis quae de illo scripta
traderentur,quia manducavit, bibit, dormivit,ambulavit: exhilaratus est , contristatus est , sermocinatus est) non haesisse carnem illam verbo tuo , nisi cum anima S mente humana. Novit hoc omnis,qua novit incommutabilem verbi tui, quam ego jam noveram , quantum poteram , nee omnino quicquam inde dubitabam.
Etenim nunc movere membra corporix per voluntatem, nunc non movere: nunc
aliquo affectu assici, nunc non assici: nunc proferre per signa sapientes sententias , nune esse in silentio: propria sunt mutabilitatis animae & mentis. Quae si falsa doillo scripta essent, etiam omnia periclitarentur mendacio τ neque in illis literis, ulla fidei salus generi humano Iemane
a. Quia itaque vera scripta lant totum hominem in Christo agnoscebam : no horpus tantum hominis, aut sum corpore sine mente animum , sed ipsum hominem : non persona veritatis , sed magna quadam naturae humanae excellentia, & persectiore participatione sapientiae praeferri caeteris arbitrabar. Alipius autem Deum carne indutum , ita putabat credi a catholicis , ut praeter Deum da carnem,non esset in Christo anima, mentemque hominis non existimabat in eo, praedicari. Et quoniam bene persuasum tenebat ea, quae de illo memoriae mandata suat , sine vitali & rationali ciearu-