장음표시 사용
181쪽
I g CONFEssio Nurira non fieri, ad ipsam Christianam fidem pigrius movebatur. sed postea haereticorum Apolinaristarum hunc errorem ego cognoscens catholicae fidei collaetatus de contemperatus est. Ego autem aliquanto posterius didicisse me fateor, in eo quod verbum caro factum est, quomodo catholica veritas a Phorini falsitate deririmatur. Improbatio quippe haereticorum facit eminere quid Ecclesiia tua sentiat, icquid habeat sana doctrina. Oportuit enim&haereses esse, ut probati manifesti Eerpnt inter infrmor. C A P u T X X. Platonici libri varii. Ista tunc lectis Platonicorum illis Iibris , posteaquam inde admonitus 'uaererem incorpoream veritatem , invisibilia tua per ea quae facta sunt, intellecta conspexit & repulsus sensi , quid per
tenebras animae meae contemplari non si- .nerer, certus, este te, ec infinitum esse,nec
tamen per locos finitos infinitosve di findi; dcvere te esse,qui semper idem ipse
esses, ex nulla parte nulloque motu aliter aut aliter: extera vero ex te esse Omnia,
lioe solo firmissimo documento , quia sunt. Certus quidem tu istis eram, nimis . tamen infirmus ad fruendum te. Carriebam plane quasi peritus: di nisi in Christo salvatore nostro viam tuam quaererem,non Peritus sed periturus essem.Iam enim coeperam vellς vidciasapiens, ple-' nua
182쪽
LIBER VII. o, Ilus poena mea: dc non flebam , insipet de infabar scientia. Ubi enim erat illa aedificans charitas a fundamento humilitatis , quod est
Christus Iesus 3 Aut quando illi libri me
docerent eam 3 In quos me propterea, priusquam ser ipturas tuas considerarem, credo voluisti incurrere : ut imprimeretur memoriae meae,quomodo ex eis asse
ctus essem: Et cum postea in libris tuta mansuefactus esiem, & curantibus digitis
nerem atque distinguerem, quid interest set inter praesumptionem & confessionem: inter videntes quo eundum sit, nec videntes qu : di viam ducentem ad beatificam patriam, non tantum eernendam, sed& inhabitandam. Nam si primo sanctis tuis literis insormatus essem, di in earum familiaritate obdulcuisses mihi , de post in illa volumina incidissem , feriasel se aut abripuissent me a fundamento pi tatis: aut si in affectu , quem salubrerui biberam, perstitissem , putarem etianzex illis libris eum posse concipi, si eorsolos quisquam didicisset.
diuid in fueris libris invenerit nou invenium in Platonicis.10aque avidi sti me arripui venerabidem stylum spiritus tui, & prae caeteris Apostolorum I'aulum : & perierund
183쪽
visus est adversari sibi , di non congruere testimoniis legis & prophetarum textus sermonis ejus. Et apparuit mihi una facies eloquiorum castorum, & exultare cum tremore didici. Et coepi, & inveni, quicquid ille verum legeram. Haec cum commendatione gratiae tuae didici, ut qui videt, non sic glorietur, quasi non acce perit : non solum id, quod videt, sed etiam ut videat. Quid enim habet,quod non accepit ὶ Et ut a te , qui es semper idem ,
non soluin admoneatur , ut videat: sed etiam sanetur, ut teneat. Et qui de longinquo videre non potest , viam tamen ambulet, qua veniat, & videat, teneat.
Quia dc si condelectetur homo legi Dei
secundum interiorem hominem, quid faciet de alia lege in membris suis , repugnante legi mentis suae . & sie captivum ducente in lege peccati, quae est in membris ejus 3 Quoniam justus es domine, nos autem peccavimus , inique fecimus, impie gessimus, & gravata est super nos manus tua. & juste traditi sumus antiquo peccatori praeposito mortis: quia perluasit voluntati nostrae similitudinem voluntatis suae , quae in veritate tua non stetit. a. Quid faciet miser homoὶ Quis eum liberabit de corpore mortis hujus . nisi gratia tua, per Iesum Christum dominum nostrum e quem genuisti coaeternum : dccreasti in principio viarum tuarum et in quo princeps hujus mundi non invenit quicquam morte dignum : & occidit
184쪽
LIBER VII. et prquod erat contrarium nobis. Hoc illae literae non habent. Non habent illae paginae vultum pietatis hujus, lachrymas con- , fessionis, sacrificium tuum, spiritum con- . tribulatum,cor contritum di humiliatum, populi filutem , sponsam civitatem, ar-ram spiritus sancti , poculum precii nostri. Nemo ibi cantat: Nonne Deo subjecta erit anima mea ab ipso enim salutare meum: Etenim ipse est Deus meus; & sa- Iutaris meus, sulceptor meus 3 non movebor amplius.
3. Nemo ibi audit vocantem : Venite ad me, qui laboratis : Et dedignantur ab eo discere, quoniam mitis est. & humilis corde. Abscondisti enim hae a sapientihus ec prudentibus , Sc revelasti ea parvulis. Et aliud est , de sylvestri cacumine videre patriam pacis , & iter ad eam non invenire: & frustra conari per invia , cir- eum obsidentibus & insidiantibus fugitivis deserioribus , cum principe suo leo- . ne & dracone: Et aliud, tenere viam illuc
ducentem, cura coelestis imperatoris munitam : ubi non latrocinantur , qui caele sena militiam deseruerunt. Vitant enim eam, sicut supplicium. Hate mihi inviscerabantur miris modis , cum minimum Apostolorum tuorum legerem, & contaderaveram opera tua, di eXpaveram.
185쪽
C A P u T I. secensus amore divinerum, ad Simplicianum ire flaruit. Eus meus , recorderingratiarum acticine tibi, ic confitear misericordias tuas super me. Perfundantur ossa
mea dilectione tua , & dicant: Domine quis similis tibi Z Dirupisti vincula mea , sacrificem tibi sacrificium laudis. Quomodo dirupisti ea , enarrabo:
dc dicent omnes,qui adorant te,cum audient haec:Benedictus dominus in cano dein terra;magnum di mirabile nomen ejus. Inhaeserant praecordiis meis verba tua, &undique circum vallabar abs te. De vita
tua aeterna certus eram , quamvis eam ia. etenigmate dc quasi per speculum videram. Dubitatio tamen omnis de incorruptibili substantia , quod ab illa esset omnis substantia,ablata mihi erat: nec certior de te . sed stabilior in te , esse cupiebam.
De mea vero temporali vita nutabant omnia, dc mundandum erat cor a fer
mento veteri: dc placebat via ipse salvator, ec ire per ejus angustias adhuc pigebat. a. Et immisisti in mentem meam, visumque est bonum in conspectu meo , Pergere ad simplicianum , qui mihi bonus apparebat servus tuus, Zc lucebat in S. zia tua. , quod i . .
186쪽
iuventute se a devotissime tibi viveret. Iam vero tunc senuerat,& longa' aetate ita tam bono studio sectandae viae tuae mutita expertus , multa edoctus mihi videbatur;& vere sic erat. Unde mihi ut proferret volebam conferenti secum asti smeos, quis esset aptus modus sic affecto, ut ego eram , ad ambulandum in via tua. Videbam enim plenam ecclesiam:& alius
sic ibat, alius autem sic. Mihi autem displicebat, quod agebam in seculo: dc oneri mihi erat valde, non iam inflammantibus cupiditatibus, ut solebant, spe honoris di pecuniae, ad tolerandam illam servia
tutem tam gravem. Jam enim me illa non delectabant prae dulcedine tua , decore domus tuae, quam dilexi. Sed adhuc tenaciter colligebar ex foemina , nec me prohibebat Apostolus coniugari, quamvis exhortaretur ad melius , maxime volens omnes homines sic esse , ut ipse erat.
3. Sed ego infirmior,eligebam molliorem locum: Et propter hoc unum , volvebar in caeteris languidus , & tabescens curis marcidis: quo dc in aliis rebus , quas nolebam pati, congruere cogebar vita conjugali, cui deditus obstringebata Audieram ex ore veritatis , esse spado nes r qui seipsos absciderunt propter regnum coelorum : sed qui potest inquit 'capere, capiat.Vani sunt certe Ompes homines,quibus non inest Dei scientia : nec de his , quae videntur bona , potuerum
invenire cum , qui est. At ego jam nora
187쪽
eram in illa vanitate. Transcenderanketam, c contestante universa creatura tuqinveneram te creatorem nostrum : EVerbum tuum apud te Deum , tecumquicum Spiritu sancto unum Deum,per quocareasti omnia.
q. Et est aliud genus impiorum , qui Cognoscentes Deum , non sicut Deuta glorificaverunt, aut gratias egerunt. Irmoc quoque incideram , & dextera tua Deus suscepit me: & inde ablatum posui dii, ubi convalescerem,quia dixisti hombari : Ecce pietas est satientia: & noli velle videri sapiens: quoniam dicentes se esse Lapientes , stulti facti sunt. Et inveneram
jam bonam margaritam, & venditis om-xibus, qua haberem, emenda erat, & d Bitabam. CAPuT II. De Victorino Rhetore converse. a PErrexi ergo ad Simplicianum,patrem in accipienda gratia tua tunc episcopi Ambrosii: quem Vere , ut patrem, diligebat. Narravi ei circuitus erro iis mei. Ubi autem commemoravi legisse inequosdam libros Platonicorum , quos Victorinus quondam rhetor urbis Romae , quem Christianum defunctum esse audieram , in latinam linguam transti
disset, gratulatus est mihi, quod non in aliorum philosophorum scripta incidi lem , plena fallaciarum dc deceptionum Iecundum elementa hujus mundi; in istis
188쪽
i & eius verbum. Deinde ut me eXhorta-i retur ad humilitatem Christi sapient, bus absconditam , & revelatam parvulis. Victorinum ipsum recordatus est, quem, Romae cum esset, familiarissime noverat:
2, Habet enim magnam laudem gratiae tuae confitendam tibi , quemadmodum' ille doctissimus senex,& omnium liber lium doctrinarum peritissimus , quique philosophorum tam multa legerat , & dijudicaverat, & dilucidaverat: doctor tot nobilium Senatorum: qui etiam ob insigne praeclari magisterii , quod cives, hujus mundi eximium putant, statuam
in Romano foro meruerat, & acceperat: usque ad illam aetatem venerator idolo- rum , sacrorumque sacrilegorum pari i-ceps : quibus tunc tota fere Romana n
Q hilitas inflata spirabat populi usiam,
omnigenum Deum monstra, & Anubemi Iatratorem , quae aliquando contra Neptunum & Venerem, contraque Minervam, tela tenuerant;& a se victis iam R ina supplicabat; quae iste senex victorinus tot annos ore terricrepo defensita-
verat) non erubuerit esse puer Christitui, & infans sontis tui, subjecto collo ad humilitatis iugum , & edomita fronte ad crucis opprobrium. 3. O domine , domine, qui inclinasti coelos,& descendisti et tetigisti montes,&fumigaverunt : quibus modis te insinua-
sit illi pectori r Legebat, sicut ait simpli-
189쪽
ris Co NpEssro Nuricianus , sanctam scripturam, omnesque Christianas scripturas investigabat studiosissime & perscrutabatur: de dicebat simpliciano non palam , sed secretius&familiarius: No veris me iam esse Christianum. Et respondebat ille: Noli credam , nec deputabo te inter Christianos, nisi in ecclesia Christi te videro. Ille autem irridebat eum,dicens: Ergo parietes faciunt
Christianos Et hoe saepe dicebat: iam se esse Christianum. Et Simplicianus illud saepe respondebat, & saepe ab illo parietum irrisio repetebatur. Amicos cnim suos verebatur offendere siperbos daemonicolas, quorum ex culmine Babylonicae
dignitatis , quasi ex cedris Libani , quas
nondum contriverat dominus, graviterruituras in se inimicitias arbitrabatur.
q. Sed posteaquam legendo & inhiando hausit firmitatem; timuitque negari a Christo coram Angelis sanctis, si eum timeret coram hominibus confiteri; reunque sibi magni criminis apparuit, eruberiscendo de sacramentis humilitatis Ferbi tui, & non erubescendo de sacris sacrilegis superborum daemoniorum , quae imitator superbus acceperat : depuduit vanitati, & erubuit veritati: subitoque & inopinatus ait Simpliciano, ut ipse narrabat: Eamus in ecclesiam , Christianus volo fieri. At ille non se capiens laetitia, perrexit cum eo. Ubi autem imbutus est primis instructionum sacramentis,non multo post etiam nomen dedit,ut per baptis-num regeneraretur; mirante Roma, gau-
190쪽
L 1 A E R V II I is dente Ecclesia. Superbi videbant, 3e irascebantur: dentibus suis stridebant, & tatabescebant.Servo autem tuo Domine Deus
erat spes ejus, de non respiciebat in vanitates & insanias mendaces. s. Denique, ut ventum est ad horam prostendae fide quae verbis certis conceptis retentisque memoriter de loco eminentiore, in conspectu populi fidelis, Romae reddi solet ab eis , qui accessisti sunt ad gratiam tuam , oblatum esse dicebat Victorino a presbyteriς , ut secretius redderet; sicut nonnullis , qui verecundia trepidaturi videbantur, offerri mos erat: illum autem maluisse salutem suam in conspectu sanctae multitudinis profiteri. Non enim erat salus in rhetorica , quam docebat, dc tamen eam public E professus
erat. Quanto minus ergo vereri debuit IT ansuetum gregem tuum, pronuncians Verbum tuum , qui non verebatur in ver
6. Itaque,ubi ascendit,ut redderet,omnes fibimet invicem, quisque ut eum noverat , instrepuerunt nomen ejus strepitu congratulationis. Quis autem ibi non eum noverat 3 Et sonuit presso sonitu perora cunctorum collaetantium , Victorinus Nictorinus. Cito sonuerunt exultatione , quia videbant eum: dc cito siluerunt
intentione, ut audirent eum. Pronuncia
vit ille fidem veracem praeclara fiducia s& volebant eum omnes rapere intro In cor suum 3 8c rapiebant amando, di gau