D. Aurelii Augustini Hippon. episcopi Libri 13 confessionum. Ad 3. M.S.S. exemp. emendati. Opera et studio R.P. H. Sommalii e Societate Iesu

발행: 1647년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

211쪽

cost Co NpESs Io NuM a. sed iam tepidissime hoc dicebat.

Aperiebatur enim ab ea parte, qua intenderam faciem , & quo transire trepidabam, casta dignitas continentiae, serena,& non dissolute hilaris, honeste blandiens ut venirem, neque dubitarem, & extendens ad me suseipiendum & amplectendum pias manus , plenas gregibus honorum exemplorum. Ibi tot pueri, bc puellae 3 ibi juventus multa , & omnis aetas,& graves viduae , dc virgines anus; &in omnibus ipsa continentia , nequaquam si erilis, sed secunda mater filiorum gaudiorum de marito te Domine. Et irridebat me irrisione exhortatoria , quasi

diceret: Tu non poteris,quod isti di istae3An vero isti & istae in semetipsis possunt,

ae non in Domino Deo suo Dominus Deus eorum me dedit eis. Quid in te stas,& non stas 3 Projice te in eum , noli metuere, non se subtrahet,ut cadas . Projicete securus, excipiet ec sanabit te. Et eruisbescebam nimis: quia illarum nugarum murmur adhuc audiebam , & eunctabundus pendebam. Et rursus illa, quasi diceret : Obsurdesee adversus immunda illa membra tua super terram , ut mortifi-eentur. Narrant tibi delectationes , sed dion sicut lex Domini Dei tui. Illa controversa in corde meo, non nisi de me.

ipso adversus meipsum .At Alipius assi xus lateri meo , inusitati motus mei exitum tacitus opperiebatur.

212쪽

meis admonitu quomodo totus conversus.

i 'i vero a fundo arcano alta consi deratio contraxit, & congessit totam miseriam meam in conspectum cordis mei,oborta est procella ingens,ferens ingentem imbrem lachrymarum. Et ut totum effunderem cum vocibus suis,

surrexi ab Alipio. Solitudo enim mihi, ad negotium flendi aptior suggerebatur. Et secessi remotius, quam ut posset mihi onerosa esse etiam ejus praesentia. Sic tunc eram,& ille sensit, nescio quid. Aliquid enim puto dixeram , in quo appare bat sonus vocis meae jam fetu gravidus , & sic surrexeram. Mansit ergo ille,ubi s debamus,nimie stupens. Ego sub quadam fici arbore stravi me, nescio quomodo: ecdimili habenas lachrymis , & prorup

runt flumina oculorum meorum , acceptabiles aerificium tinam. Et non quidem his verbis, sed in hac sententia multa dirui tibi: Et tu Domine usquequo Usque. quo Domine irasceris in finem 3 Ne meismor fueris iniquitatum nostrarum antiis quarum. Sentiebam enim me ab eis teneri. Iactabam enim voces miserabilest Quamdiu , quamdiu, cras dc cras 3 Qua-xe non modo' quare non hae hora finis

turpitudinis meae. 2. Dicebam haec, id flebam amarissimaeontritione cordis mei. Et ecce audio vocem de vicina domo , cum cantu dis

213쪽

um C o My g s. si ΟNuuan puellae, nescio: Tolle,lege; tolle lege Statimque mutato vultu , intentissimus cogitare coepi, utrumnam solerent pueri in aliquo genere ludendi cantare tale aliis quid et nec occurrebat omnino audivisse me uspiam. Depressoque impetu lachrymarum surrexi, nihil aliud interpretans ,

nisi di Vini tu, mihi juberi , ut aperirem

codicem, Zc legerem,quod primum capitulum inveni siem. Audieram enim de Antonio, quod ex Euangelica lectione , cui forte supervenerat, ad monitus fuerit, tanquam sibi diceretur, quod legebatur: Vade,vende omnia quae habes,& da pauperibus,& habebis thesaurum in coelis: dc veni, sequere me: & tali oraculo, confestim ad te esse conversum. 3. Itaque concitus redii ad eum locum,

ubi sedebat Alipius ibi enim posueram

codicem Apostoli, cum inde surrexerain. Arripui, aperui, & legi in silentio capitu-ium , quo primum conjecti sunt oculi mei: Non in comessationibus,& ebrietatibus : non in cubilibus , dc impudicitiis rnon in contentione & aemulatione : sed

induimini Dominum Jesum Christum,&c3rnis providentiam ne feceritis inconcupiscentiis vestris. Nec ultra volui legeae, nec opus erat. Statim quippe cum fine huiusce sententiae, qua si luce securiis talis infusa cordi meo , omnis dubitationis tenebrae diffugerunt. Tum interjecto aut digito, aut nescio quo alio signo, codicem clausi , di tranquillo iam vultu in.

uicavi Alipio. At ille, quid in se geretur,

214쪽

quod ego nesciebam , sic indicavit. Petit videre, quid legissem. Ostendi: Sc attendit etiam ultra; luam ego legeram: dc ignorabam , quid sequeretur. Sequebatur vero: infirmum autem in fide recipite. Quod ille ad se retulit, mihique aperuit. sed tali admonitione firmatus est 3 placitoque ac proposito bonos N. congrue

tissimo suis moribus, quibus a me in melius jam olim valde longeque distabat. sine ulla turbulenta cunctatione conjunctus est. Inde ad matrem ingredimur. indicamus, gaudet: narramus quemadmodum gestum sit. Exultat dc triumphat;& benedicebat tibi. qui potens es ultra, quam petimus aut intelligimus, facere rquia tanto amplius sibi Ete concessum de nae videbat, quam petere solebat miserabilibus flebilibusque gemitibus. Convertisti enim ita me ad te , ut nec uxorem

ruaererem nec aliquam spem seculi huius,

ans in ea regula fidei,in qua me ante tot annos ei revelaveras Elconvellisti luctuin ejus hi gaudium, multo uberius, qua , voluerat: dc multo chirius atque castius, qua de nepotibus carnis meae requirebat.

LIBER NON US.

C A P u T I. raudat Dei banitatem , agnoscens 'suam miseriam. Pomi e i ego servus tuus, ego se ,

V vus tuus , & silius ancilla tuae. Dim . A O a rurigi

215쪽

r 2 C o N p E s s r o v v Μrupisti vincula mea. tibi sacrificabo hostiam laudis. Laudet te cor meum ,3c lingua mea ;& Omnia ossa mea dicant: Do-imine, quis similis tibiὶ Dicant, & responde mihi; & dic animae meae: Salus tua ego

sum. Quis ego, & qualis ego Quid non

mali ego , aut facta mea: aut si non tacta. dicta mea: aut si non dicta, voluntas mea fuit Tu autem domine bonus 5c misericors , & dextera tua respiciens profunditatem mortis meae, & a fundo cordis mei halariens abyssum corruptionis. Et hoc erat totum nolle, quod volebas, & velle, quod nolebas. a. Sed ubi erat tam annoso tempore, di de quo imo altoque secreto evocatum est in momento liberum arbitrium

meum, quo subderem cervicem leni iugo tuo, & humeros leni sarcinae tuae Christe Jesu, adjutor meus, & redemptor meus Quam suave mihi subito factum est , carere suavitatibus nugarum & quas a mittere metus fuerat,iam dimittere gaudium erat. Ejiciebas enim eas a me, vera tu &summa suavitas : ejiciebas , & intrabas Pro eis, omni voluptate dulcior, sed non carni & sanguini: omni luce clarior, sed omni secreto interior; omni honore sublimior, sed non sublimabus in se. Jaua

liber erat animus meus a curis mordaci-hus ambiendi, & acquirendi, & volutandi , atque scalpendi scabiem libidinum tri garriebam tibi claritati meae . & divitiis meis , di Diuu meκ . Domino Deo

216쪽

CA Pu T II. hestris rhetorica prin onem..1 NT placuit mihi in conspectu tuo non . . tumultuose abripere , sed lenitet subtrahere ministerium linguae meae nundinis loquacitatis : ne ulterius pueri meditantes , non legem tuam, non pacem tuam , sed insanias mendaces di bella

forensia, mercarentur ex ore meo ar

ma furori suo .Et opportune iam paucissinii dies supererant ad vindemiales ferias 3 di statui tolerare illos, ut solenniter abscederem,& redemptus a te, jam non Iedirem venialis. Consilium ergo nostrum

.erat coram te . coram .hominibus autem

nisi nostris non erat. Et convenerat inter nos, ne passim cuiquam effunderc-tur: quanquana tu nobis a convalle plorationis ascendentibus , dc cantantibus Canticum graduum , dederas sagittas acutas, & carbones vastatores adversus linguam subdolam , velut consulendo contradicen;em . & sicut cibum assolet amando coaumentem. Sagittaveras tu cor nostrum charitate tua , dc gestabamus verba tua transfixa visceribus : Scexempla servorum tuorum, quos de ni-giis lucidos, & de mortuis vivos laceoras, congesta in sinum cogitationis nostrae utebant,ec absumebant gravem torporem,ne in ima vergeremur. Et accendebant nos valide , ut omnis ex lingua subdola contradictionis flatus inflamin re nos actius posset, non extinguere. .

217쪽

et. Veruntamen, quia prqpter nomen tuum, quod sanctificassi per terras, etiam Iaudatores utique haberet votum & propositum nostrum , iactantiae simile vide-hatur , non Opperiri tam proximum seriarum tempus : sed de publica professione atque ante oculos omnium sita ante discedere , ut convetia in factum meum ora cunctorum intuentium , quam vicinum vindemialium diem praevenire vo-Iuerim, multa dicerent, quod quasi apperissem magnus videri. Et quo mihi erat istud , ut putaretur & dii putaretur de animo meo , di blasphemaretur bonum nostrum 8 Quin etiam , quod ipsa aestate literario labori nimio pulmo meus ced se coeperat, & dissicultor trahere suspi-xia, doloribusque pectoris testari se saucium, vocemque clariorem productioremve recusare, primo perturbaverat me, quia magisterii illius iarcinam paene jam necessitate deponere cogebat: aut si cu-xari &convalescere potuissem certe inia termittere. Sed ubi plena v.untas vacat di de videndi , quoniam tu es Deus, ob otia mihi est atque firmata , nosti Deus meus : eliam gaudere coepi, quod la a cquoque suberat non mendax excusatio , quae offensionem hominum temperarct equi propter liberos suos, me liberum esse

nunquam volebant.

a. Plenus igitur tali gaiadio, tolerabam illud intervallum temporis , donec decurreret. Nescio utrum vel viginti dies erat, sed tamen fortiter tolerabantur:

quia

218쪽

L BAR I x. 11s. quia tecesserat cupiditas, quae mecum solebat ferre grave negocium ; di ego promendus remanseram, nisi patientia succederet. Peccasse me in hoc, quisquam servorum tuorum, fratrum meorum , duxerit et quod iam pleno corde militia tua, passius me fuerim vel una hora sedere in cathedra mendacii. At ego non contendo. Sed tu domine misericordissime, nonne re hoc peccatum , cum caeteris horrendis & funereis, in aqua sancta ignovisti, & remisisti mihi λCAPur III. Verreundiu eo edit silirussuum. I Aeetabatur anxietudine vereeu dus de isto nostro bono, quod propter vincula sua, quibus tenacissime tenebatur , deseri se nostro consortio videbat , nondum Christianus , conjuge fideisti. Ea ipsa tamen arctiore prae caeteris compede, ab itinere , quod aggressi eramus, retardabatur. Nec Christianum ess ealio modo se velle dicebat, quam illo, quo non poterat. Benigne sane obtulit, ut quamdiu ibi essemus, in rure ejus essemus. Retribues illi domine in resurrectione iustorum , quia iam ipsam sortem retribuisti ei. Quamvis enim absentibus

nobis, cum Romae iam essemus corporali aegritudine correptus,& in ea Christianus& fidelis factus ,ex vita hac migravix. Ita misertus es non solum eius , ted etiam nostri : ne cogitantes egregiam erga nos

219쪽

claremur.

a. Gratias tibi Deus noster; tui sumus: indicant hortationes & consolationes tuae, fidelis promissor: reddes verecundo pro rure illo ejus Cassiciaco, ubi ab aestu seculi requievimus in te , amoenitatem sempiterne virentis paradisi tui, quoni

am dimisisti ei peccata super terram , in

monte incaseato,monte tuo, monte ube-

Ii. Angebatur ergo tunc ipse , Nebridius autem coli artabatur. Quamvis enim de ipse nondum Christianus , in illam foveam perniciosissimi erroris inciderat,ut veritatis filii tur carnem phantata, crederet : tamen inde emergens, sic sibi erat, nondum ullis ecclesiae tuae sacramentis imbutus , sed inquisitor ardentissimus veritatis. Quem, non multo post conversionem nostram , & regenerationem per baptismum tuum , ipsum etiam fidelem Catholicum , castitate perfecta atque continentia tibi servientem in Africa apud suos , eum tota domus ejus per eum

Christiana facta e siet. carne solvisti, ecnune ille vivit in sinu Abraham. 3. Quicquid illud est,quod illo signimeatur sinu, ibi Nebridius meus vivit, dulcis amicus meus , tuus autem domine

adoptivus ex liberto filius; ibi vivit. Nam quis alius tali animae locusὶ ibi vivit, unde me multa interrogabat homuncionem inexpertum. Iam non ponit aurem ad os meum , sed spirituale os ad fontem

tuum . di bibit, quantum potest , sapien-

220쪽

L et B E R IX. D. 2Prtiam pro aviditate sua ,sine fine felix. Nee se eum arbitror inebriari ex ea, ut obliviscatur mei, cum tu domine , quem potat ille, nostri sis memor. Sic ergo eramus, verecundum consolantes triuem , salva amicitia de tali conversione nostra: & exhortantes ad fidem gradus sui . vitae scili cet conjugalis. Nebridium autem oppe rientes, quando sequeretur; quod de tam proximo poterat & erat iam iamque sa-cturus , cum ecce evoluti sunt dies illi tandem. Nam longi & multi videbantur prae amore libertatis ociosae, ad cantanis dum de medullis omnibus: Tibi dixit coemeum , quaesivi vultum tuum , vultum

tuum domine requiram. l ἰ u

r FT venit dies , in quo etiam actu sol-- verer a professione rhetorica, unde iam cogitatu solutus eram. Et factum est. Et eruisti linguam meam, unde jam erueras cor meum: & benedicebam tibi ga dens, profectus in villam cum meis omnibus. ibi quid egerim in literis,lam quidem servientibus tibi, sed adhuc in superbiae se holam tanquam in pausationem au-helantibus , testantur libri disputati eum Praesentibus, & cum ipso me solo eoram te: quae autem cum absente Nebridio, te- santur epistolae.Et quando mihi sufficiat

tempus commemorandi omnia magna

erga nos beneficia tua in illo tempore.

SEARCH

MENU NAVIGATION