D. Aurelii Augustini Hippon. episcopi Libri 13 confessionum. Ad 3. M.S.S. exemp. emendati. Opera et studio R.P. H. Sommalii e Societate Iesu

발행: 1647년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

231쪽

,13 CONFEss Io MuMPler at tamen , sicut mihi filio famula tua narrabat, serrepserat ei vinolentia. Nam l . cum de more tanquam puella sobria iuberetur a parentibus de cuppa vinum deis promere, submisso poculo , qua desuper patet, priusquam in lagunculam funderet erum , primoribus labris sorbebat exiguum , quia non poterat amplius , sensiti

recusante. Non enim ulla temulenta cupidine faciebat hoe,sed quibusdam supers uentibus aetatis excessibus, qui ludicris motibus ebulliunt, & in puerilibus animis majorum pondere premi solent. . Itaque ad illud modicum quotidiana modica addendo quoniam qui modica spernit, paulatim decidit in eam consue-

xudinem l ps erat, ut prope jam plenos

mero caliculos inhianter hauriret. Ubi . tunc sagax anus , & vehemens illa prohibitio 3 Nunquid valebat aliquid adverbsus latentem morbum, nisi tua medicina Domine vigilaret super nos Absente patre & matre nutritoribus, tu praesens,qui creasti, qui vocas , qui etiam per praepositos homines boni aliquid agjs ad anima. rum salutem,quid tunc egisti Deus meus Unde curassi λ Unde sanasti ὶ Nonne protulisti durum & acutum ex altera anima convicium, tanquam medicinale ferrum , ex occultis provisionibus tuis , dc uno ictu putredinem illam praecidisti s. Ancilla enim, cum qua solebat accedere ad cuppam , litigans cum domina minore, ut fit, sola cum sola , objecit hoe

232쪽

LIBER I x. 1rs merit,ibulam. Quo illa stimulo percussa, Iespexit foeditatem suam : confestimque

damnavit,atque exuit. Sicut amici adulantes pervertunt, sic inimici litigantes ple- Iumque corrigunt. Nec tu, quod per eos agis, sed quod ipsi voluerunt, retribues eis. Illa enim irata , exagitare appetivit minorem dominam, non sanare, & ideo clanculo : aut quia ita eas invenerat locuses tempus litis : aut ne forte dc ipsa periclitaretur, quod tam sero prodidisset. At

tu domine rector caelitum di terrenorum, ad usus tuos contorquens prolanda to .rentis, & fluxum seculorum ordinans . turbulentum , etiam de alterius animae iinsania sanasti alteranu Ne quisquam, cum hoc advertit , potentiae suae tribuat , si verbo ejus alius corrigatur , quem vult corrigi. CAPuT IX.

Manica qualis erga maritum.

I'Ducata itaque pudice ac sobri h , po- tiusque a te subdita parentibus,qua ima parentibus tibi: ut plenis annis nubilis facta est , iradita viro servivit veluti domino : & inegit eum lucrari tibi, loquens te illi moribus suis , quibus ea in

pulchram faciebas , & reverenter amabilem , atque mirabilem viro. Ita autem toleravit cubiles injurias , ut nullam de hac re cum marito haberet unquam si' multatem. Expectabat enim misericor 'diam tuam super eum , ut in te credens

castificaretur, Erat vero ille praetere a 2 3 licue

233쪽

ssicut benevolentia praecipuus , ita ira se vidus. Sed noverat haec non resistere irato viro, non tantum facto , sed ne verbo quidem.Iam vero refracto dc quieto cum opportunum videret , rationem facti sui

reddebat , si forte ille inconsideratius

commotus fuerat.' 2. Peni que cum matronae multae,quarum viri mitiores erant, plagarum vestigia etiam dehonestata facie gererent, in-Ier amica colloquia illae arguebant maritorum vitam haec earum linguam: veluti Per jocum, graviter admonem;ex quo illas tabulas , quae matrimoniales vocantur recitari audissent, tanquam instrumenta, quibus ancillae factae essent deputare debuisse: proinde memores conditionis, siu- perbire adversus dominos non oportere. Cumque mirarentur illae, scientes quam ferocem coniugem suilineIet, nunquam fuisse auditum, aut aliquo indicio claruin se, quod Patricius caeciderit uxorem , aut qRod a se invicem vel unum diem dome-uie alite disienserint, & cum causam familiariter quaererent, docebat illa institutum suum , quo a supra memoravi. Quae Observabant,expertae gratulabantur: quae non observabant, subjectae vexabantur. g. Socrum etiam suam, primo susurris malarum ancillarum adversus se irritatam, sic vicit obsequiis, perseverans tolerantia & mansuetudine , ut illa ultro filio suo medias linguas famularum proderet, quibus inter se N. nurum pax domestica Grbabatur, expeteretque viudictam. Ita-

in s

234쪽

LIBER I P. 23 I, que, posteaquam ille, & matri obtemperans, &. curans familiae disciplinam , de concordiar suorum consulens , proditas ad prodentis arbitrium verberibus coercuit: promisit illa , talia de se praemia sperare debere , quaecunque de sua nuru sit iquo placeret, mali aliquid loqueretur: nullaque iam audente , memorabili inter se benevolentiae suavitate vixerunt. Hoc quoque illi bono mancipio tuo , in cujus

utero me creasti,Deus meus misericordia mea, munus grande donavei as, quod inter dissidentes atquc discordes quasib et animas, ubi poterat , tam se praebebat pacificam,ut cum ab utraque multa de invicem audiret amarissima; qualia solet eructare tur ens atque indigesta discordia . quando pr senti amicae de absente inimica per acida colloquia cruditas exhalatur ordiorum; nihil tame alteri de altera proderet,nisi quod ad eas recociliandas valeret η. Parvum hoc bonum mihi videretur, nisi turbas innumerabiles tristis experirer, nescio qua horrenda pestilentia peccatorum latissime pervagante, non solum iratorum inimicorum itatis inimicis dicta prodere , sed etiam quae non dictae lunt addere 3 cum contra animo humano. parum esse debeat inimicitias hominum nec exagitare, nec augere male loquendo : nisi eas etiam extinguere bene loquendo studuerit: qualis illa erat, docente te magistro intimo, in schola pectoris. Denique etiam virum suum , iam tu extrema vita temporali eius, Iucrata

235쪽

tibi: nec in eo jam fideli planxit, quod in

nondum si deli toleraverat. Erat etiam serva servorum tuorum. s. Qui iquis eorum noverat earn, mulis tum in ea laudabat & honorabat & dili- gehat te: quia sentiebat praesentiam tuam in corde ejus , sanctae conversationis fru- Cibus testibus. Fuerat enim unius viri taxor, mutuam vicem parentibus reddiderat domum suam pie tractaverat, in operibus bonis testimonium habebat: Nutrierat filios, toties parturiens, quoties a te deviare cernebat. Postremo, nobis domine omnibus, qui ex munere tuo sinis Io qui, servis tuis , qui ante dormitionem ejus in te iam consociati vivebamus, percepta gratia baptismi tui . ita curam gensit, quasi omnes genuisset: ita servivit, quasi ab omnibus genita suisset.

CAPuT X. cui quium eum matre de regno coelorum. 3TMminente autem die , quo ex hac vita erat exitura , quem diem tu noveras ignorantibus nobis, provenerat ut credo in procurante te occultis tuis modis,

ut ego dc ipsa soli staremus incumbentes ad quandam fenestram , unde hortus intra domum,quae nos habebat, prospectabatur , illuc apud ostia ΤIberina: ubi remoti i turbis,post longi itineris laborem, instaurabamus nos navigationi. Collo- e dulciter: de in ea quae ante suntquebamur ςrgo soli vald

Pr terita obliviscentes ,

236쪽

L I B E R I x. sunt extenti qua rebamus internos apud praesentem veritatem, quod tu es , qualis futura esset vita aeterna lanctorum : quam nec oculus vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit. Sed inhiabamus ore cordis in superna fluenta sontis tui , sonintis vitae, qui est apud te : ut inde pro captu nostro aspersi , quoquo modo Iem

tantam cogitaremus.

a. Cumque ad eum finem sermo perduceretur , ut carnalium sensuum delectatio quantalibet , in quantalibet luce corporea, prae illius vitae jucunditate,non comparatione sed nec commemoratione quidem digna videretur; erigentes nos ardentiore affectu in idipsum , perambulavimus gradatim cuncta corporalia , &ipsum caelum , unde sol & luna & stellae lucent super terram. Et adhuc ascendebamus interius, cogitando & loquendo te,& mirando opera tua ; Et venimus ad mentes nostras , dc transcendimus eas ut attingeremus regionem ubertatis indeficientis : ubi pascis Israel in aeternum veritatis pabulo; & ubi vita sapientia est, per quam fiunt omnia ista, & quae fuerunt, de quae futura sunt. Et ipsa non fit,sed sic est, ut fuit, Ac sie erit sempe cum potius fulta se, Sc futurum esse, non est in ea , sed esse solum, quoniam aeterna est. Nam fuisse defuturum esse,non est aeternum .Et dum loquimur & inhiamus illi. attingimus eam modice toto ictu cordis;& susipiravimus, di relinquimus ibi religatas primitias spi-ἔitus, di remeavimus ad strepitum oris

2 s nostri,

237쪽

tur. Et quid simile verbo tuo domino nostro , in se permanenti sine vetustate, a que innovanti omnia. 3. Dicebamus ergo r Si cui sileat tumultus carnis , sileant phantasiae terrae &aquarum & aerir. Sileant & poli, et ipsa sibi anima sileat,& transeat se, non se cogitando. Sileant somnia de imaginariae revelationes , omnis lingua dc omne sirnum, & quicquid transeundo fit, si cui sileat omnino3 Quoniam .si quis audi. t, ducunt haec omnia et Non ipsa nos feci mus , sed fecit nos , qui manet in aeternum. His dictis, si jam taceant, quoniam ererierunt aurem in eum , qui fecit ea , dc loquatur

ipse solus,non per ea ,sed per se ipsum: ut

audiamus verbum ejus , non per linguam carnis, neque per vocem angeli, nec personitum nubis , nec per aenigma similitudinis:sed ipsum, quem in his amamus, ipsum sine his audiamus: sicut nunc extendimus nos, dc rapida cogitatione attinisgimus aeternam sapientiam super omnia manentem, si continuetur hoc, & subtrahamur aliae visiones longe imparis generis, de haec una rapiat & absorbeat de recondat in interiora gaudia spectatorem Rum: ut talis sit sempiterna vita , quale fuit hoc momentum intelligentiae, cui suspiravimus: N mne hoc est, Intra in gaudium domini tui 3 Et istud quando

. q. An Omnes cum Iesurgemus; sed non omnes immutabimur ὶ Dicebamus talia ,

di si non isto modo , bc hia verbis: tamen. - . . domine

238쪽

L I B E R I x. 23 sdomine tu scis, quod illo die cum talia

loqueremur, & mundus iste nobis inter verba vilesceret, cum omnibus delectationibus suis. Tune ait illa: Fili,quantum ad me attinet,nulla re jam delector in hac

vita. Quid hic faciam adhuc , & cur hic sim nescio , iam consumpta spe huius seculi. Unum erat, propter quod in hac vita aliquantum immorari cupiebam : ut te Christianum catholicum viderem, priusquam morerer. Cumulatius hoc mihi Deus naeus praestitit,ut te etiam ,contempta Delicitate terrena , servum ejus vide

am. Quid hie facio

r a P haec ei quid restonderim , non

Natis recolo. Cum interea vix intra quinque dies, aut non multo amplius,decubuit febribus. Et cum aegrotaret quodam die , defectum animae passa est,& paululum subtracta a praesentibus. Nos concurrimus , sed cito reddita est sensui: dc aspexit astantes. me & fratrem meum, Scait nobis, quali quaerenti similis : Ubi eranti Deinde nos intuens moerore attonitos. Ponetis hic inquit in matrem vestram. Ego silebam , & fletum frenabam, Frater autem meus quiddam locutus est,

do non eam peregre, sed in patria sua .

elangi,tanquam De ictus, optaret. Quo audito, illa vultu anxio reverberans eum

oculis, quod talis saperet, atque inde me intuens. Vide ait, Quid dicit. Et moX ambobus :

239쪽

236 Co NpE S s I ONuM bobus: Ponite cinquit in hoc corpus ubicunque, nihil vos eius cura conturbet. Tantum illud vos rogo, ut ad domini aut are memineritis mei, ubi fueritis. - 2. Cumque hanc sententiam verbis, quibus poterat, explicasset , conticuit, Mingravescente morbo exercebatur. Ego Vero cogitans dona tua, Deus meus invisibilis , quae immittis in corda fidelium

tuorum, & proveniunt inde fruges admirabiles, gaudebam , & gratias agebam tibi; recolens quod noveram, quanta cura semper aestuasset de sepulchro, quod sibi providerat & praeparaverat , juxta corpus viri sui. Quia enim valde concorditer vixerant, id etiam volebat , ut est animus humanus minus capax divinorum, adjungi ad illam foeticitatem , de commemorari ab hominibus, concessum sibi esse post transmarinam peregrinationem , ut coniuncta terra ambOIum coniugum terra regeretur.3. Quando autem ista inanitas plenitudine bonitatis tuae coeperat in ejus corde non esse,nesciebant: lc laetabar admirans,

suod sic mihi aperuisset : quanquam &illo sermone nostro ad fenestram , cum

dixit: Jam quid hic facio 3 non apparuit

desiderare in patria mori. Audivi etiam postea, quod jam cum ostiis essemus, cum quibusdam amicis meis materna fiducia colloquebatur quodam die de contemptu vitae hujus & bono mortis , ubi ipse non aderam: Illisque stupentibus virtutem foemina, quam tu dederas ei: quae-1eati

240쪽

L r B E R I x. a 37rentibusque , utrum non formidaret tam longe a sua civitate corpus relinquere :Nihil linquit longe est Deo: neque timendum est, ne ille non agnoscat in fine seculi , unde me resuscitet. Ergo die nono aegritudinis suae, quinquagesimo & sexto anno aetatis suae, tricesimo dc tertio aeta- iis meae, anima illa religiosa dc pia corpore soluta est. CAPuT XII.

2uomodo luxerit mortem matris.

I PRemebam oculos ejus , & confius bat in praecordia mea moestitudo ingens , & transfluebat in lachrymas: ibidemque oculi mei, violento animi imperio , resorbebant fontem suum usque adsiccitatem, & in tali luctamine valde male mihi erat. Tum vero,ubi emavit extri mum spiritum , puer Adeodatus exclamavit in planctum , atque ob omnibus nobis coercitus tacuit. Hoc modo etiam ecum quiddam puerile, quod labebatur in fletus, iuvenili voce cordis coercebatur , dc tacebat. Neque enim decere at-hitrabamur, funus illud questibus lachrymosis gemitibusque celebrare: quia his plerumque solet deplorati quaedam miseria morientium , aut quasi omnimoda extinctio. At illa nec misere moriebatur,nec Omnino moriebatur. Hoc & documentis morum ejus, & fide non ficta , rationibusque certis tenebamus. a. Quid ergo erat, quod intus mihi graviter dolebat, nisi ex consuetudine simul

SEARCH

MENU NAVIGATION