D. Aurelii Augustini Hippon. episcopi Libri 13 confessionum. Ad 3. M.S.S. exemp. emendati. Opera et studio R.P. H. Sommalii e Societate Iesu

발행: 1647년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

241쪽

CONFESSI NuM vivendi,dulcissima & charissima, repente dirupta,vulnus recenti Gratulabar quidem testimonio ejus , quod in ea ipsa ultima aegritudine , obsequiis meis interblandiens, appellabat me pium e dc commemorabat grandi dilectionis affectia , nunquam se audisse ex ore meo jaculatum in se durum aut contumeliosum sermonem. Sed tamen , quid tale Deus meus,

qui fecisti nos i quid comparabile habebat honora me uelatus illi, deservitus ab illa mihi Z Quoniam itaque deserebar tam magno eius solatio, sauciabatur anima mea : di quasi dilaniabatur vita, quae una facta erat ex mea & illius. a. Cohibito ergo a fletu illo puero, Psalterium arripuit Euodius , dc cantare coepit Psalmum, cui respondebamus omnis domus: Misericordiam & judicium cantabo tibi domine. Audito autem quid

ageretur, convenerunt multi fratres ac

religiosae foeminae;Et de more illius,quorum ossicium erat, lanus curantibus,egogo in parte , ubi decenter poteram , cum eis qui me non deserendum esse cenis libant , quod erat tempori congruum disputabam : eoque fomento veritatis mitigabam cruciatum tibi notum : illis ignorantibus, & intente audientibus, resine sense doloris me esse arbitrantibus. At ego in auribus tuis, ubi eorum nulluε audiebat , increpabam mollicisin As ctus mei, & constringebam fluxum moeroris. Cedebatque mihi paululum: rumsusque impetu suo serebatur, non usque ad

242쪽

ad eruptionem lachrymarum , nec usque ad vultus mutationem : sed ego sciebam, quid eorde premerem. Et quia mihi vehementer displicebat, tantum in me posse haec humana , quae ordine debito resorte conditionis nostrae accidere necesse est,alio dolore dolebam dolorem meum,& dupliei tristitia macerabar.

4. Cum ecce corpus elatum est, imus,& redimus sine lachrymis. Nam neque in eis precibus, quas tibi sudimus , cum tibi offerretur pro ea sacrificium pretii nostri, iuxta sepulchrum posito cadavere, priusquam deponeretur, sicut illic fie-Ii solet, nec in eis precibus ego flevi: sed

toto die graviter in occulto maestus eram,& mente turbata rogabam te, ut pol ram . quo sanares dolorem meum, nec faciebas , credo commendans memoriae meae vel hoc uno documento omnis comsuetudinis vinculum,etiam adversus mentem, quae iam non fallaci verbo pascitur. Visum ei iam mihi est , ut irem lavatum , quod audieram inde balneis nomen inditum: quia Graeci βαλανων dixerint,quod

anxietatem pellat ex anima. Ecce & hoc confiteor misericordiae tuae pater orphanorum , quoniam lavi; & talis eram, qu alis priusquam lavissem.Neq;enim ex davit de corde meo moeroris amaritudo.

s. Deinde dormivi & evigilavi, & non

parva ex parte mitipatum inveni dolo rem meum. Atque ut eram in lecto meo solus , recordatus sum veridicos versus

Ambrosii tui : Tu es enim.

Deus

243쪽

Deus creator omnium,

Polique rector vestiens Diem decoro lumine; Noctem soporis gratia, . Artus solutos ut quies Reddat laboris usui , Mentesque fessas allevet, Luctusque solvat anXiOS. Atque inde paulatim reducebam in priis sinum sensum ancillam tuam , conve Isationemque ejus piam in te & nactam , in nos blandam atque morigeram , qua subito destitutus sum : Et libuit flere in conspectu tuo,de illa dc pro illa, de me deprome. Et dimisi lachrymas, quas contuenebam , ut effluerent, quantum vellent, substernens eas cordi meo: di requievi in eis, quoniam ibi erant aures tuae, non cu- .iusquam hominis superbe interpretantis ploratum meum. 6. Et nunc domine , confiteor tibi in literis: legat, qui volet: dc interpretetur, ut volet. Et si peccatum invenerit, flevisse me matrem exigua parte horae . matrem oculis meis interim mortuam, quae me multos annos fleverat, ut oculis tuis

viverem: non irrideat; sed potius si est grandi charitate, pro peccatis meis fleat ipse ad te patrem omnium fratrum Chibui tui.

Orat pro matre defuncta.

1 TGo autem iam sanato eorde ab illo νψlaeie , in quo poterat redargui

244쪽

LIBER IX. 2 rcarnalis affectus, 'fundo tibi Deus nostet pro illa famula tua longe aliud lachrymarum genus,quod manat de concusso spiritu, consideratione periculorum omnia animae, quae in Adam moritur. Quamquam. illa lii Christo vivificata,etiam nondum a carne resoluta sic vixerat, ut laudetur nomen tuum in fide moribusque ejus. Noa tamen audeo dicere,ex quo eam per baptismum regenerasti, nullum verbu exisse ab ore ejus contra praeceptum tuum. Et dictum es, a veritate,filio tuo et si quis dixerit fratri suo fatue, reus ecle gehennae ignis. Et vae etiam laudabili vitae hominum,si remota misericordia dis cutias eam. Quia vero non exquiris delicta vehementer, fiducialiter speramus aliquem apud te locum invenire indutigentiar.Quisquis autem tibi enumerat vera merita sua, quid tibi enumerat nisi munera tuaὶ O si cognoscant se homines

di qui gloriatur, in domino glorietur la. Ego itaque , laus mea & vita mea, Deus cordis mei, sepositis paulisper bonis ejus actibus , pro quibus tibi gaudens gratias ago , nunc pro peccatis matris meae deprecor te : exaudi, me per medicinam vulnerum nostrorum, qua:

pependit in ligno, dc sedens ad dexteram tuam te interpellat pro nobis. Scio , misericorditer operatam , & excorde dimisisse debita debitoribus suis : dimitte illi & tu debita sua. Si qua etiam contraxit per tot annos post aquam saltiti , dimitte domine, dimitte oblecro: ne in-

245쪽

tres cum ea in iudicium. Superexaltet

misericordia judicium, quoniam eloquia tua vera sunt, & promisisti misericordiam misericordibus. Quod ut essent,tu dedisti eis, qui misereberis, cui misertus

eris: Sc misericordiam praestabis,eui miselicors fueris. Et credo iam feceris squod te rogo ; sed voluntaria oris meropproba Domine. 3. Namque illa imminente die resolutionis suae , non cogitavit suum corpus sumptuose contegi, diui conditi aromatibus: aut monumentum electum concupivit, aut curavi t sepulchrum patrium. Non ista mandavit nobis, sed tantummodo memoriam sui, ad altare tuum feri desideravit e cui nullius diei praetermissione servierat r unde sciret dispensari victimam sanctam, qua deletum est chirographum , quod erat contrarium fictis : qua triumphatus est hostis, computans delicta nostra & quaerens quid objiciat, & nihil inveniens in illo, in quo vincimus. Quis ei refundet innocentem sanguinem 3 Quis ei restituet precium ,

quo nos emir, ut nos offerat ei3 Ad cujus Precii nostri saeramentum , ligavit anciuIa tua animam suam vinculo fidei. . Nemo a protectione tua dirumpat eam. Non interponat,nec vi, nec insidiis, Lo dc draco. Neque enim respondebit illa nihil se debere , ne convincatur & obtineatur ab accusetore callido: sed respondebit, demissa debita sua

246쪽

hore debens reddidit. Sit ergo in pace

' cuni viro, ante quem nulli. 5: post quem nulli nupta est: Cui servivit, fructum tibi asserens cum tolerantia, ut eum quoque lucraretur tibi. Et inspira Domine Deus meus, inspira servis tuis fratribus meiaὶliisquis , dominis meis: Mibus ec voce , & corde, di literis servio r ut quotquot haec legerint, meminerint ad altare tuum Moricae famulae tuae , cum Patricio quondam ejus coniuge; per quorum carnes introduxisti me in hanc vitam,quemadmodum nescio. Meminerint cum aD sectu pio parentum meorum in hac luce transitoria, & fratrum meorum sub te patre in matre catholica,& civium meo sum in aeterna Hierusalem ; cui suspirat Peregrinatio populi tui, ab exitu usque ad reditum , ut quod a me illa poposcit

extremum, uberius ei praestetur in re ultorum orationibus, tam per consessi nes, quam per Orationes eas.

LIBER DECIMUS,

U D eordis. . noscam te Domine eo η-gnitor meus,cognoscam te, sicut & a te cognitus sumis virtus animae meae intra ia' eam , R coapta tibi: ut habeas di possideas sine macula & Iuga. λοῦς est mea spes,ideo loqucr:oc in ea ipe

247쪽

aM CONFEss Io NuM gaudeo,quando sane gaudeo. Castera vero vitae huius tanto minus flenda , quanto magis fletur : & tanto magis flenda , quanto ininus fletur in eis.Ecce enim veritatem dilexisti;quoniam qui facit eam, venit adlucem .volo eam facere in corde meo corani te in consessione,in stylo autem meo coram multis testibus. C A F u T II.

Deo nota arcana.

r ET tibi quidem Domine , cuius ocuis' 'lis nuda est abyssus humanae cono scientiae, quid occultum esset in me , etiam si nollem confiteri tibi Te enim mihi absconderem , non me tibi. Nunc autem quod gemitus meus testis est displicere me mihi, tu refulges, dc places ,& amaris , dc desideraris , ut erubescam de me, dc abjiciam me, atque eligam te: ecnec tibi nec mihi placeam, nisi de te. a. Tibi ergo domine manifestus sum, quicunque sum: dc quo fructu tibi confitear,dixi : Neque enim id ago verbis camnis de vocibus, sed verbis animae dc clamore cogitationis , quem novit auris tua. Cum enim malus sium,nihil est aliud

confiteri tibi,quam displicere mihi:Cum vero pius , nihil est aliud confiteri tibi ,

quam hoc non tribuere mihi: quoniam

tu Domine benedicis justum, sed prius eum iustificas impium. Confessio itaque

mea Deus meus in conspectu tuo tibi tacite fit,ic non tacite;tacet enim strepitu,

clamat assectu. Neque eaim dico recti

248쪽

LIBER X. 2 ς xliquid hominibus, quod non a me tu

prius audieris; autetia tu aliquid tale audis a me,quod non prius mihi tu dixeris. CAPuT III.

consessis malorum ad quid eonducat.

et C Uidmihi ergo est eum hominibus;

ut audiant confessiones meas,quasi ipsi sanaturi sint omnes languores meos Curiosum genus ad cognoscendam viatam alienam;desidiosum ad corrigendam suam. Quid me quaerunt audire,qui sim ; qui nolunt a te audire, qui sint Et unde schini,cum a meipso de meipso audiunt, an Verum dicam : quandoquidem nemo

scit hominum, quid agatur in homine,n, si spiritus hominis, qui in ipso est 3 si autem a te audiant de seipsis,non poterunt dicere,mentitur dominus. Quid est enim a te audire de se,nisi cognoscere seὶ Quis Porro cognoscit, & dicit falsum est, nisi ipse mentiatur Sed quia charitas omnia.

Credit, inter eos utique , quos connexos sibimet unum facit,ego quoque Domine etiam se tibi confiteor, ut audiant homines, quibus demonstrare non possum, an vera confitear,sed credunt mihi,quorum mihi aures charitas apesit. . 2. veruntamen tu medice meus inti- me, quo fructu ista faciam, eliqua mihi. Nam consessiones praeteritorum malorumeorum, quae remisisti & texisti, ut beari res me in te, mutans animam meam fide dcsacramento tuo,cum leguntur & audi

249쪽

α46 CON E s s I Ο Η uM 'ratione, & dicat, non possum : sed evigilet in amore misericordiae tuae , ac durucedine gratiae tuae: qua potens est omnis infirmus, qui sibi per ipsam fit conscius infirmitatisiuae. Et delectat bonos audiare praetetita mala eorum, qui jam carent eis: nec ideo delectat,quia mala sunt:sed

quia fuerunt, de non suat. 3. Quo itaque fructu Domine Deus

meus 3 cui quotidie confitetur conscientia mea. spe misericordiae tuae securior, quam innocentia sua: Quo fructu quaeso, etiam hominibus coram te confiteor per has literas, adhuc quis ego sim, non quis fuerimὶNam illum fructum vidi,tc commemoravi. sed quis adhuc sim eeee iaipso tempore confessionum mearum, Scmulti hoc nosse cupiunt, qui me noverunt' non me noverunt,qui ex me ves. de me aliquid audierunt,sed auris eorum non est ad cor meum, ubi ego sum. quicunque sum. Volunt ergo audire consilientem me, quid ipse intus sim: quo nec

oculum,nec aurem,nec mentem possunt intendere : credituri tamen volunt 3 'un-ὶ quid cognituria Dicit enim eis charitas, qua boni sunt , non mentiri me de me confitentem, & ipsa in eis credit mihi.

1 CEd quo fructu id volunt Aneon. gratulari mihi cupiunt, cum audie- Ibit,quantum ad te a edam muliere tuoὶ i

250쪽

L et B E R I. & orare pro me,cum audierint,quantum rei rder pondere meesIndicabo me talibus.Non enim parvus est fructus Dornine Deus meus, ut a multis tibi gratiae aga tur de nobis, & multis rogeris pro nobis. Amet in me fraternus animus, quoaamandum doces a dc doleat in me, quod dolendum doces. Animus ille hoe faciat fraternus , non extraneus, non filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, dc dextera eorum dextera iniquitatis: sed fraternus ille ; qui cum approbat me,gaudet de me; cum autem improbat me,contristatur pro me: quia sive approbet me,sive improbet,diligit me. In- dicabo me talibus r respirent in bonis meis,suspirent in malis meis. Bona mea. instituta tua sunt,dc dona tua: mala mea, delicta mea sunt, di iudicia tua .Respirent in illis .suspitent in his.Et Hrmnus et fletus ascendant in conspectum tuum de fraternis cordibus illuribulis tuis. 2. Tu autem Domine delectatus odore

sancti templi tui,miserere mei secundum

magnam misericordiam tuam , propter nomen tuum , & nequaquam delerere et caepta tua , consumma imperfecta meari Hie est fructus consessionum mearum,

non qualis suerim, sed qualis sim ; ut hoc

confitear, non tantum coram te secreta

exultatione cum tremore , & secreto, moerore 'cum spe, sed etiam in auribus credentium filiorum hominum , sociorum gaudii mei, di consortium mortaIιιὸiis meae , civium meorum dc mecum

SEARCH

MENU NAVIGATION