D. Aurelii Augustini Hippon. episcopi Libri 13 confessionum. Ad 3. M.S.S. exemp. emendati. Opera et studio R.P. H. Sommalii e Societate Iesu

발행: 1647년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

261쪽

2ss CoNfEss Io Nuapor non est. nihil me interroges. Tactus dicit: si corpulentum non est: non contrectavi: si non contrectavi, non indicavi. Vide unde & qua haecantraverunt in memoriam meam 3 Nescio quomod0 2 Nam cum ea didici , non credidi alieno cordi, sed in meo recognovi, & vera esse approbavi: & commendavi ei tanquam

reponens, unde proferrem, cum vellem, Ibi ergo erant & antequam ea didicissem, sed in memoria non erant. Ubi ergo aut quare cum dicerentur,agnovi,& dixi: Ita

est , & verum est 3 nisi quia iam erant in

memoria,sed tam remota dc retrusa,quasi in caveis abditioribus, ut nisi admonente aliquo eruerentur,ea fortasse cogitare non possem. C A P u T XI. Species rerum in anima., Vocirca invenimus, nihil esse aliut discere ista , quorum non per sensus haurimus imagines, sed sine imaginibus , sicuti sunt, per seipsa intus cernimus et nisi ea, quae passim atque indisposite memoria continebat,eogitando quas colligere . atque animadvertendo curare et ut tanquam ad manum posita in ipsa

memoria, ubi sparsa prius & neglecta latitabant, jam familiari intentioni facile

occurrant.

2. Et quam multa huiusmodi gestat memoria mea, quae iam inventa sint: &,scu i dixi, quasi ad manum posita, quae

didicisse α nolle dicimur i Quae si modo

262쪽

LIBER X. 2s, de istis temporum intervallis recolere

desivero,ita rursus demerguntur, & quasi in remotiora penetralia dilabuntur . ud denuo velut nova excogitanda sint in

idem iterum neque enim est alia regio eorum, & cogenda rursus, ut sciri pota sint; id est, velut ex quadam dispersion: colligenda , unde dictum est cogitare. Nam cogo & cogito , sic est , ut ago dc actito,iacio & factito. Veruntamen, sibi animus hoc verbum proprie vindicavit. ut non quod alibi, sed quod in animo colligitur, id est, cogitur,cogitari proprietiam dicatur. C A P u T XII.

Eathematicorum memoria. a TTem continet memoria numeroruta

1 dimensionumque rationes & legem innumerabiles, quarum nullam corporis sensus impressit: quia nec ipsae coloratae sunt,aut sonant,aut olent,aut gustatae, aut contrectatae sunt. Audivi sonos verborum,quibus significantur,cum de his di seritur; sed illi alii, istae autem aliae sunt. Nam illi aliter graece, aliter latine sonant: istae vero res, nec fraecae nec latinae sunt, neque aliud eloquiorum genus. a. vidi lineas fabrorum ,vel etiam te missimas, sicut silum araneae: sed illae aliae sunt; non sunt imagines earum,quas mihi nunciavit carnis oculus. Novit eas, quisquis sine ulla cogitatione qualiscunque corporis,intus agnovit eas. Sensi euam numeros omnibus corporis sensi-

263쪽

diso CONFEssro NuMhus, quos numeramus: sed illi alii sunt, quibus numeramus t nec imagines isto-xum sunt, R ideo valde sunt. Rideat me ista dicentem, qui eos non videt , & ego doleam ridentem me. CAPuT XIII.

. . ectionum memoria.

a HS c omnia memoria teneo:& quois modo ea didicerim, memoria teneo. Multa etiam , quae adversus haec fal-1issime disputantur, audivi , & memoria teneo : quae tametsi falsa sunt, tamen ea meminisse me non est falsum , & discrevise me inter illa vera & haec falsa , quae contra dicuntur. Et hoc memini. Aliterque nunc video discernere me ista, aliter autem memini sape me discrevisse , cum ea saepe cogitarem. Erg p, &intel-Iexisse me saepius ista memini: &quod nunc discerno & intelligo , recondo inanemoria , ut postea me nunc intellexisse meminerim. Ergo & meminisse me memini ; sicut postea quod haec reminisci non potui, si recordabor, utique per vim

memoriae recordabor. a. Affectiones quoque animi mei eadem memoria continet: non illo modo, quo eas habet ipse animus, cum patitur eas 3 sed alio multum diverso , sicut sese habet vis memoriae. Nam & laetatum me fuisse, reminiscor non laetus : & tims uiam meam praeteritam recordor non tristis. Et me aliquando timuisse , recolo

sne timore ἱ di pristina cupiditatis, sine

264쪽

LIBER X. etsi cupiditate sum memor. Aliquando dcontrario , tristitiam meam transactam

laetus reminiscor , & tristis laetitiam

meam.

CAPuT XI v. Lata non uti quomodo recordamur 1 Uod mirandum non est de corpo-Mte ; Aliud enim animus,aliud corpus. Itaque, si praeteritum dolorem cor. poris gaudens memini, non ita mirum est: Hic vero; cum animus sit etiam ipsa memoria: Nam & cum mandamus alia quid,ut memoriter habeatur,dicimus:vide ut illud in animo habeas.Et cum oblia vilcimur,dicimus : fuit in animo, Scelapsum est animo,ipsam memoriam vocantes animum. Cum ergo ita sit, quid est hoc, quod cum tristitiam meam praeteritam laetus memini , animus habet laetitiam, di memoria tristitiam: laetusque est animus , ex eo quod inest ei laetitia; momoria vero, ex eo quod inest ei tristitia , tristis non est Num forte non pertinet ad animumὶ Quis hoc dixerit 3 Nimirum ergo memoria , quasi venter est animi et laetitia vero atque tristitia, quasi cibus dulcis dc amarus: cum memoriae commendantur , quasi traiecta in ventrem ,

recondi illic possunt, sapere non possunt. Ridiculum est haec illis similia putare et

nec tamen sunt omnimodo dissimilia. a. Sed ecce de memoria profero,cum dico quatuor esse perturbationes animi, cupiditate laetitiam,metum,uistulam et

265쪽

ME CONFAss Io Nu Μει quicquid de his disputare potuero, dividendo singula per species sui cujusque generis, & definiendo, ibi invenio quid

dicam,atque inde prosero,nec tamen ulla earum perturbatione perturbor, cum eas reminiscendo commemoro; & antequam recolerentur a me & retractarentur, ibi erant ; propterea inde per recori dationem potuere depromi. Forte ergo, sicut de ventre cibus ruminando , sic ista de memoria recordando proferuntur. Cur igitur in ore cogitationis non sentietur a disputante hoc est, a reministente, λatitiae dulcedo vel amaritudo moestitiae 3 An in hoe dissimile est , quod non undiaque simile est i Qtiis enim talia volens loqueretur , si quoties tristitiam metumve

nominamus, toties moerere vel timere cogeremur Et tamen non ea loqueremur, nisi in memoria nostra non tantum sonos nominum secundum imagines ampressas sensibus corporis, sed etiam re-xum ipsarum notiones inveniremus; quas multa ianua carnis accepimus,sed eas ipse animus per experientiam passionum suarum sentiens, memoriae commendavit: - aut ipsa sibi haec etiam non commendata retinuit. CAPuτ XV. Etiam, qua absunt, meminimus.. CEd utrum per imagines, an non,quis

facile dixerit 3 Nomino quippe lapidem, nomino solem ; cum res ipsae non

adsunt sensibus meia , ia memotia sine

266쪽

enea praesto sunt imagines earum. Nomiano dolorem corporis 3 nee mihi adest , eum nihil dolet Nisi tamen adesset imago ejus in memoria mea, nescirem,quid dicerem: nee eum in disputando a voluptate discernerem. a. Nomino salutem corporis, cum salis flum corpore; adest mihi quidem res ipsa: uerruntamen nisi di imago ejus inesset in memoria mea, nullo modo recordaret . quid hujus nominis significaret sonus: Nec aegrotantes agnoscerent sali te nominata , quid esset dictum,nisi e .em imago vi memoriae teneretur,quamvis ipsa res abesset a corpore. Nomino

numero , quibus numeramus ' Et adsunt in memoria mea, non imagines eo, Tum,sed ipsi. Nomino imaginem solis,de haec adest in memoria mea. Neque enim imaginem imaginis ejus. sed ipsam reco- Io, ipsa mihi reminiscenti praesto est.N mino memoriam, & agnosco, quod nomino: Et ubi agnosco nisi in ipsa memoria 3 Num & ipsa per imaginem suam Dbi adest, ac non per seipsam FC A P u T X v I. Et oblisionis memoria est. x Uid,cum oblivionem nomino, at que itidem agnosco, quod nomitio, unde agnoscerem, nisi meminissem Non eundem sonum nominis dico , learem quam significat. Quam si oblitus el-

sim, quid ille valerer senus, agno e Ie

267쪽

etiam memini, per seipsam sibi piaesto est

ipsa memoria:cum vero me mini oblivi . nem, & memoriam . praesto est sc oblivio: memoria, qua meminerim: oblivio, qua non meminerim. Sed quid est obtruvio, nisi privatio memori*ὶ Quomodo ergo adest , ut eam meminerim, quando

cum adest,meminisse non possum i At, si

quid meminimus, memoria retinemus τoblivionem autem nisi meminissemus, nequaquam possemus audito isto nomine, rem, quae illo significatur sono, agno scere. Memoria retinetur oblivio. Adest ergo, ne obliviscamur: quae cum abest,

obliviscimur. An ex hoe intelligitur, non per seipsam inesse memoriae , cum eam meminimus . sed per imaginem suam rQuia si per seipsam praesto esset oblivio . non ut meminissemus , sed ut oblivisce

remur essiceret.

a. Et hoc quis tandem indagabitὶ Quis comprehendere quomodo sit 3 Ego certe Domine laboro hie,& laboro in meipso ἔfactus sum mihi terra dissicultatis, di sudoris nimii. Neque enim nunc scrutamur plagas caeli, aut syderum intervalla dimetimur , vel terrae libramenta quaerimus. Ego sum, qui memini, ego animus. Non ita mirum,si a me longe est,quicquid ego non sum. Quid autem propinquius meipso mihi 3 Et ecce memoriae meae via non comprehenditur a me, cum ipsum me non dicam praeter illam. Quid enimi

dicturus sum , quaado mihi certum est memir

268쪽

LIBER X. et v meminisse me oblivionem 3 An dicturus sum non esse iii memoria mea quod meminiὶ An dicturus sum ad hoc inesse obtruvionem in memoria mea , ut hon obliviscar Utrumque absurdissimum est. 3. Quid illud tertium 3 Quo pacto di- eam imaginem oblivionis teneri in memoria mea, non ipsam oblivionem, cum eam memini λ duo pacto & hoc dicam quandoquidem cum imprimitur rei cuiusquam imago in memoria,prius necesse est , ut adsit res ipsa , unde illa imago possit imprimi. Sic enim Carthaginis memini ire omnium locorum, quibus interfui : sic facies hominum,quos vidi, de Caeterorum sensuum nunciata et sie ipsius corporis salutem sive dolorem. Cum praesto essent ista, coepit ab eis imagines memoria,quas intuerer prasentes, & rein tractarem animo,cum illa & absentia re- miniscerer. si ergo per imaginem suam , non per seipsam,in memoria tenetur Oblivio , ipsa utique aderat, ut ejus imago caperetur. Cum autem adesset,quomodo imaginem suam in memoria conscribebati quando id etiam,quod jam notatum invenit, praesentia sua delet oblivio Et tamen quocunque modo,licet sit modust iste ineomprehensibilis de inexplicabilis,l etiam ipsam oblivionem meminisse me: eertus sum: qua id, quod meminerimus, obruitur.

269쪽

Humana memoria vis triplex.

I,Agna ista vis est memoriae. Nescio quid horrendum Deus meus, pro funda & infinita multiplicitas , & hoc Mnimus est,& hoe ego ipse sum.Quid ergo

sim,Deus meus 3 Quae natura sum Varia, multimoda vita, dc immensa vehemen- aer. Ecce in memoriae meae campis,lc antris, de cavernis innumerabilibus, atque innumerabiliter plenis innumerabilium rerum generibus:sive per imagines, sicut omnium corporum: sive per praesentiam, sicut artium : sive per nescio quas noti nes vel notationes; sicut affectionum animi , quas & cum animus non patitur, memoria tenet: eum in animo sit, quie-

quid est in memoria: per haec omnia dis curro & volito: hae atque illac penetro etiam quantum possum & sinis nus

quam et Tanta vis est memoriae, tanta vitae vis est, in homine vivere mortaliter. a. Quid igitur agam, tu vera mea vita, Deus meusὶTransibo 8c hanc vim meam, qyae memoria vocatur, transibo eam , ut perveniam ad te dulce lumen. Quid dicis mihi Ecce ego ascendens per ani mum meum ad te,qui desuper mihi manes. Transibo di istam vim meam , quae memoria vocatur: volens te attinFere,

unde attingi potes: & inhaerere tibi, unde inhaereri tibi potest. Habent enim Memoriam & Pecora, di aves: alioquin

270쪽

non eubilia nidosve repeterent, non a- .lia multa,quibus assuescunt: neque enim dc assuescere valerent ullis rebus, nisi per memoriam , Transibo ergo & memoriam : ut attingam eum,qui separavit mea quadrupedibus, & volatilibus coeli lapientiorem me fecit. Transibo dc memoriam. Et ubi te inveniam j vere bone, de secura suavitas 3 Et ubi te inveniam a CAPuT XVIII.

Reminissentia. I CI praeter memoriam meam te inve-Qnio,immemor tui sum .Et quomodo iam inveniam te,si memor non sum tui 3 Perdiderat enim mulier drachmam, dc quaesivit eam cum lucerna:& nisi memor ejus esset non invenisset eam. Cum enim esset inventa, unde sciret utrum ipsa esset, si memor ejus non esset Multa me

mini me perdita quaesisse, atque invenibse: Unde istud scioὶ Quia cum quaererem aliquid eorum, & diceretur mihi, Numquid forte hoc est,num forte illud 3 tamdiu dicebam , Non est, donec idonerretur, quod quaerebam. Cuius nisi memor

essem, quicquid illud esset, etiam si mihi

offerretur , non invenirem, quia non agnoscerem. Et semper ita fit, cum aliquid perditum quaerimus. invenimus. z. Veruntamen ,si larte aliquid ab oculis perit, non i memoria, veluti corpus quodlibet visibile, tenetur intus imago eius, & quaeritur , donec reddatur alpectui. Quod cum iuventum fuerit, ex imagin

SEARCH

MENU NAVIGATION