D. Aurelii Augustini Hippon. episcopi Libri 13 confessionum. Ad 3. M.S.S. exemp. emendati. Opera et studio R.P. H. Sommalii e Societate Iesu

발행: 1647년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

271쪽

zra CONFEssro Nu Mimagine , quae intus est , recognoscitur. Nec invenisse nos dicimus quod perierat, si non agnoscimus : nec agnoscere possumus, si non invenimus. Sed hoc perierat quidem oculis ἱ memoria tenebatur.

quid, sicut fit, cum obliviscimur,

5c quaerimus,ut recordemurrubi tandem' quaerimus, nisi in ipsa memoria λ Et ibi si aliud pro alio sorte offeratur, respuimus donec illud occurrat,quod quaerimus'. de cum occurrerit, dicimus, Hoc est : quod non diceremus, nisi agnosceremus: nec agnosceremus,nisi meminissemus. Certe ergo obliti fueramus. An non totum e ciderat Sed ex parte qua tenebatur,parsalia quaerebatur: quia sentiebat se memoria non simul volvere , quod simul solebat , . & quasi detruncata consuetudine claudicans, reddi, quod deerat; flagita-hat. Tanquam si homo notus , sive conspiciatur oculis, sive cogitetur, di nomen

ejus obliti requiramus , quicquid aliud

occurretrit, non connectitur: . quia non

cum illo cogitari consuevit, ideoque respuitur, donec illud assit, ubi simul assuefacta notitia non inaequaliter acquiescat. Et unde adest,nisi ex ipsa memoriaὶ Nam cc cum ab alio commoniti recognossumus,inde adest. Non enim quasi novum credimus, sed recordantes approbamus

uoc esse, quod distum est. Ii autem pe,

situs

272쪽

nitus aboleatur ex animo, nee admoniti reminiscimur. Neque enim omnisodo adhue obliti sumus,quod vel oblitos non esse meminimus. Hoc ergo nee amisiuinquaerere poterimus, quod omnino obliti fueramus. CAPuT XX.

Beatitudinem appetunt omnes.

I Uomodo ergo te quaero Domine γ Cum enim te Deum meum quaero, vitam beatam quaero. Quaeram te, ut vivat anima. Vivit enim corpus meum de anima mea, & vivit anima mea de te.

Quomodo ergo quaero vitam beatam 3 quia non est mihi, donec dicam. Sat est . illic , ubi oportet , ut dicam , quomodo eam quaein 3 virum per recordationem, tanquam eam oblitus sim , oblitumque me esse adhue teneamὶ An per 'rpetitum distendi incognitam , sive quam nunquam scierim, sive quam sic oblitus fuerim , ut me nec oblitum esse meminerim 3 Nonne ipsa est beata vita , quam omnes volunt: & omnino, qui nolit, nemo est 3 Vbi noverunt eam, quod sic volunt eamὶ Vbi viderunt;ut amarent eam Nimirum habemus eam, nescio quomodo : & est alius quidam modus, quo, quisque cum habet eam, tunc beatus est. Et sunt , qui spe beati sunt. Inferiore modo isti habent eam, quam illi,qui jam re ipsa beati sunt 3 sed tamen meliores quam illi, qui nee re, nec spe beati sunt.

Qui tameo etiam ipsi, nisi aliquo modo

haberent .

273쪽

2D CONFEss Io Nuri haberent eam, non ita vellent beati esse. quod eos velle certissimum est.. a. Nescio quomodo noverunt eam, Ideoque habent eam nescio qua notitia, de qua satago , utrum in memoria sit:

quia si ibi est,jam beati fuimus aliquando.' Utrum sigillatim omnes,an in illo homune,qui primus peccavit,in quo dc omnes

mortui sumus,& de quo omnes cum mi-ΩIia nati sumus, non quaero nunc e sed quaero , utrum in memoria sit beata vita. Neque enim amaremus eam, nisi nossemus. Audimus nomen hoc, & rem iapsam omnes nos appetere fatemur. Noa

enim sono delectamur. Nam hoc cum latine audit graecus,non delectatur: quia ignorat quid dictum sit a nos autem dele-ciamur. Sicut etiam ille,si Graece hoc audierit : quoniam res ipsa nec Graeca, nec Latina est:cui adipiscendae Graeci Latinique inlisent , caeterarumque linguarum homines. Nota est igitur omnibus, quia una voce s interrogari possent, utrum beati esse vellent , sine ulla dubitatione velle responderent. Quod non fieret,nisi res ipsa , cujus hoc nomen est , eorum

memoria teneretur./ C A P-u T XX I. in minimm ct eorum, qua nunquam habuimus.

Nunquid ita , ut meminit Carthagi

nem, qui vidit 3 Non. Vita enim bea-- N Oa videtur oculis, quia non est cor-

274쪽

LIBER X. 27rpus. Nunquid sicut meminimu numeros Non. Hos enim qui 'habet in notitia , non adhuc quaerit adipisci : Vitam vero beatam habemus in notitia,ideoque amamus: & tamen adhue adipisci eam volumus, ut beati simus. Numquid sicut meminimus eloquentiamὶ Non Quamvis

enim de hoc nomine audito recordentur ipsam rem , qui etiam nondum sunt eloquentes, multique esse cupiant, unde apparet eam esse in eorum notitia : tamen per corporis sensus alios eloquentiores

animadverterunt, dc delectati sunt , &hoc esse desiderant: quamquam , nisi in

exteriore notitia, non delectarentur, neque hoc esse vellent, nisi delectarentur. Beatam vero vitam nullo sensu corporis in aliis experimur.

2- Nunquid sicut meminimus gaudium)Fortasse ita. Nam gaudium meum etiam tristis memini, sicut beatam vitam miser. Neque unquam corporis sensu

gaudium meum vel vidi, vel audivi, vel odoratus sum, vel gustavi, vel tetigi, sed

expertus sum in animo meo, quando laetatus sum:& adhaesit ejus notitia memoriae meae, ut id reminisci valeam aliquando cum aseernatione,aliquando cum deis siderio, pro earum rerum diversitate, de quibus me gavisium esse memini. Nam

di de turpibus gaudio quodam perfusus

sum,quod nunc recordans detestor atque execror. Aliquando de boni. & honestis, quod desiderans recolo, tametsi forte

non advit, di ideo tristis gaudium pri

275쪽

2 2 CONFEss Io Nir Mstinum recolo. Vbi ergo di quando ea

pertus sum vitam meam beatam , ut corder eam,oc amem,& desideremὶ Nee ego tantum, aut cum paucis , sed beati prorsus omnes esse volumus. Quod nisi certa notitia nossemus,non tam certa volantate vellemus.

a. Sed quid est hocὶQuod si quaeratura duobus , utrum militare velint: fieri possit, ut alter eorum velle se,alter nolle respondeat. Si autem ab eis qliatratur,utrum beati esse velint,fieri possit, ut uter. que statim se sine ulla dubitatione dicat optare: nec ob aliud velit ille militare , nee ob aliud iste nolit . nisi ut beati sint. Nam forte, quoniam alius hinc, alius inde gaudet, ita se omnes beatos esse velle consonant 3 quemadmodum consonserent, si hoc interrogarentur, se velle gaudere , atque ipsum gaudium vitam beatam vocant. Quod & si alius hinc, alius illine assequitur, unum est tamen , qua

pervenire omnes nituntur, ut gaudeant.

Quae quoniam res est, quam se evpertum non eue nemo potest dicere , propterea reperta in memoria recognoscitur, quam do beatae vitae nomen auditur.

. Verum gaudium.

et A B sit domine, absit a corde servi tui,

qui confitetur tibi;absit,ut quocun- ique gaudio gaudeam,beatum me putem.

Est enim gaudium , quod non datur im- sella,sed eir, qui te gratis colunt, quorum gaudium l

276쪽

LIBER X. 27 gaudium tu ipse es.Et ipsa est beata vita, gaudere ad te, de te, propter te : ipsa est enim,& non est altera. Qui autem aliam putant esse, aliud sectantur gaudium, neque ipsum verum. Ab aliqua tamen imagine gaudii, voluntas eorum non averi,

rura

Beata vita, quid st ubi. I Uon ergo certum est , quod omnea esse beati volunt: quoniam qui nota de te gaudere volunt, quae sola vita beata est , non utique vitam beatam volunt An omnes hoc volunt Sed quoniam caro concupiscit adversus spiritum , dc spiritus adversus carnem , ut non faciant , quod volunt 3 cadunt in id, quod valent, eoque contenti sunt: quia illud , quod non valent , non tantum volunt , quantum sat est, ut valeant. Nam quaero ab omnibus, utrum malint de veritate , quam de falsitate gaudere Tam non dubitant dicere, de veritate se malle,quam non dubitant dicere, beatos esse se velle. Be ta quippe vita est, gaudium de veritate. Hoc est enim gaudium de te, quiveritas es, Deus illuminatio mea, salus faciei meae, Deus meus. Hanc vitam beatam, omnes volunt: hanc vitam, quae sola beata est, omnes volunt: gaudium de

veritate omnes volunt. Μultos expertus

sum, qui vellent fallere ; qui autem falsis

neminem. Vbi ergo noverunt hanc vitam beatam, nisi ubi noverunt etiam 5 .egit

277쪽

salii nolunt. Et cum amant beatam vitam,quod non est aliud quam de veritate gaudium , utique amant etiam veritatem. Nec amarent, nisi esset aliqua notitia ejus in memoria eorum.

z. Cur ergo non de illa gaudentὶ Cur non beati sunt 3 Quia fortius occupantur in aliis, quae potius eos faciunt mileros , quam illud beatos quod tenuiter meminerunt. Adhuc enim modicum lumen est in hominibus: Ambulent, ambulent,

ne eos tenebrae comprehendant. Cur autem veritas parit odium, & inimicus eis factus est homo tuus verum praedicans , cum ametur beata vita , quae non est nisi gaudium de veritate:nisi quia sic amatur veritas, ut quicunque aliud amant, hoc quod amant,velint esse veritatemὶ& quia falli nolunt, nolunt convinci, quod falsi sint Itaque propter eam rem odeIunt

veritatem, quam pro veritate amant. Amant eam lucentem,oderunt eam redarguentem, Quia enim falli nolunt & fallere volunt, amant eam. cum seipsam indicat e dc oderunt eam, cum eos ipsos indicat. Inde retribuitur eis, ut qui se ab ea manifestari nolunt, & eos nolentes manifestet, & eis ipsa non sit manifesta. Sic sic etiam, sic animus humanua, etiam sic caecus & languidus , turpis atque indecens , latere vult: se autem ut lateat aliquid, non vult. Contra illi redditur , ut ipse non lateat veritatem , ipsum autem

trita: lateat, Tam ea utiam sic dum mi-

278쪽

LIBER X. diu ser est, veris mavult gaudere quam fallis. Beatus ergo erie, si nulla interpellante molestia,de ipsa per quam vera sunt OIL-nia sola veritate gaudebit. CAPuτ XXIV.

Deum quoque.continet memoria.

r π Cce quantum spaciatus sum in nacta moria mea, quaerens te domine, tanon te inveni extra eam. Neque enim aliquid de te inveni, quod non meminis. sem, ex quo didici te. Nam ex quo didicite, non sum oblitus tui. Ubi enim inveni veritatem,ibi inveni Deum meum, ipsam veritatem : quam ex quo didici, non lana oblitus. Itaque ex quo didici te,manesia memolia mea:& illic te invenio,cum re miniscor tui, & delector in te., Hae sunt sanctae delicia: meae , quas donasti mihi misericordia tua, respiciens paupertate

meam.

In quo memoria grad reperi ar Deus. I QSd ubi manes in memoria mea , tu

MDomine 3 Ubi illic manes 3 Quale cubile fabricasti illie tibi Z Quale sanctuarium aedificasti tibi γ Tu dedisti hane di

gnationem memoriae meae, ut maneas

' in ea , sed in qua eius parte maneas , hoc considero. Transcendi enim partes e ju quas habent & bestiae , cum te recordarer : quia non ibi te inveniebam inteximagines rerum corporalium , & veni

ad parteo ejus, ubi commendavi asse d a. Aio

279쪽

ctiones animi mei, nec illic inveni te. Et intravi ad ipsius animi mei sedem, quae illic est in memoria mea, quoniam sui

quoque meminit animus; nec ibi tu eras: quia sicut non es imago corporalis, nec bisectio viventis, qualis est cum laetamur,

contristamur, cupimus, metuimus, meminimus, obliviscimur; & quicquid huiusmodi est : ita nec ipse animus es,quia

dominus Deus animi tu es. Et commutantur haec omnia, tu autem incommutabilis manes su per omnia : & dignatus es habitare in memoria mea, ex quo te didici. Et quid quaero, quo loco ejus habites quasi vero loca ibi sinit Habatas certe in ea, quoniam tui memini, ex quo te didici , di in ea te invenio, cum Iecordor te. CAPuae XXVI.

Vbi intenitur Deus.

r TIBi ergo te inveni, ut discerem te

neque enim jam eras in me moxia mea,priusquam te discerem.Vbi ergo inveni te,ut discerem te, nisi in te supra me Et nusquam locus, & recedimus; ec accedimus,lc nusquam locus. Vbique veritas praesides omnibus consulentibus te : simulque respondes omnibus , etiam diversa consulentibus. Liquide tu respondes, sed non liquide omnes audiunt. O. nes, unde volunt, consulunt: sed non senaper, quod Volunt, audiunt. Optimus minister tuus est; qui non magis intuetur hoc a te audire , quod ipse voluerit:

sed potiua hoc velle, quod a te audierit.

280쪽

CAPuT XX v II Auomodo rastiat hominem D M. I CEro.te amavi pulchritudo tam antiis sequa & tam nova, sero te amavi. Erecce intus eras,& ego foris, dc ibi te quaerebam; & in ista formosa, quae fecisti,deformis irruebam. Μecum eras, & tecum non eram. Ea me tenebant longe a te , . quae si in te non essent,non essent. Vocavisti, & clamasti , & rupisti surditatem meam. Coruscasti, splenduisti, & fugasti

caecitatem meam. Flagrasti,& duxi spiritum.& anhelo tibi. Gustavi,& esurio, desitio: Tetigisti me, di exarsi in pacem

tuam.

CAPuT XXVIII. uiseria huius vita. et Cum inhaesero tibi ex omni me, o- mnino nusquam erit mihi dolor relabor:& viva erit vita mea,tota plena te. Nunc autem quoniam , quem tu imples, sublevas eum : quoniam tui plenus non sum oneri mihi sum.Contendunt laetitiae meae flendae cum laetandis moeroribus: dc ex qua parte stet victoria,nescio. Hei mia 'hi domine, miserere mei. Contendunt moerores mei mali cum gaudiis bonis: de ex qua parte stet victoria,nescio. Hei muhi domine, miserere mei. Hei mihi: Eccce vulnera mea non abscondo. Medicuses,aeger sum: Misericors es, miser sum rNunquid non tentatio est vita humana

SEARCH

MENU NAVIGATION