D. Aurelii Augustini Hippon. episcopi Libri 13 confessionum. Ad 3. M.S.S. exemp. emendati. Opera et studio R.P. H. Sommalii e Societate Iesu

발행: 1647년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

281쪽

et. Quis velit molestias & difficultaten l

Tolerare iubes eas is non amari. Nemo 'quod tolerat amat , etsi tolerare amat. Quamvis enim gaudeat se tolerare , mavult tamen non esse, quod toleret. Prospera in adversis desidero, adversa in prosperis timeo. Quis inter haec medius I cus , ubi non sit humanae vitae tentatio Vae prosperitatibus seculi semel dc it ' xum, timore adversitatis,&a corruptione laetitiae. Vae adversitatibus seculi, se mel & iterum & tertio, a desiderio prosperitatis .Et quia ipsa adversitas dura est.& naufragat tolerantia nunquid non tentatio est vita humana super terram ,sne ullo interstitio

In Deo sper. 2 ET tota spes mea, non nisi in magna Deus. Da quod iubes, di jube quod vis.

Imperas nobis continentiam. Et cum scis rem, ait quidam, quia nemo potest esse continensmisi Deus det; dc hoc ipsum e- xat sapientiae,scire cujus esset hoc donum. Per continentiam quippe colligimur dcxedigimur in unum , a quo in multa de- suximus. Μinus enim te amat,qui tecum . aliquid amat, quod non propter te amat o amor, qui semper ardes, & nunquam extingueris Charitas Deus meus accende . me. Continentiam iubes : Da quod j

282쪽

' Somniorum ludibria.

I TUbes certe, ut contineam a eon cupiat stentia carnis , & concupiscentia oeulorum , & ambitione seculi. Iussisti a concubitu: de de ipso conjugio melius aliquid , quam concessisti, monuisti. Et quoniam dedisti, factum est & antequam dispencitor Sacramenti tui fierem. Sed adhuc vivunt in memoria mea de qua

multa locutus sum) talium rerum imagis . nes, quas ibi consuetudo mea fixit: Sc occurrant mihi vigilanti quidem carentes viribus , in somnis autem non solum usque ad delectationem,sed etiam usque ad consensionem factumque smissimum. Et tantum valet imaginis illusio in anima mea & in carne mea , ut dormienti falsa visa persuadeant, quod vigilanti vera non possunt. Nunquid tunc ego non sium , domine Deus meus;Et tamen tantum inqtereti inter meipsum & meipsum , momentum quo hinc ad soporem transeco vel huc inde retranseo. a. Ubi est tunc ratio,qua vigilans animus talibus suggestionibus resistit , &, si

resipis ingerantur, inconcussus manet

Nunquid clauditur cum oculis Nunquid sopitur cum sensibus corporis 3 Et unde Lepe etiam in somnis resistimus, nostrique propositi memores , atque in eo castissime permanentes , nullum talibus illeeebris adhibemus assensum 3 Et tamen tantum interest , ut cum aliter W-

283쪽

αlo Co NpΕss Io Nuricidit, evigilantes ad conscientiae requiem lxedeamus,ipsaq; distantia reperiamus nos non fecisse,quod tamen in nobis quoquomodo factum esse doleamus. Nunquid

non potens est manus tua Deus omnipotens , sanare omnes languores animaeaneae,atque abundantiore gratia tua lasci. Fos motus etiam mei soporis extinguere 33. Augebis Domine magis magitatue intne munera tua , ut anima mea sequatur me ad te, eoncupiscentiae visco expedita . ut non sit rebellis sibi: atque ut in somnis etiam,non solum non perpetret istas corruptelarum turpitudines per imagines animales usque ad carnis fluxum, sed ne consentiat quidem. Nam ut nihil tale vel tantillum libeat,quantum possit nutu cohiberi,etiam in easto dormientis affectu, non tantum in hac vita, sed etiam in haeatate,non magnum est omnipotenti, quivales facere supra quam petimus & intelligimus. Nunc tamen,quid adhuc sim in hoc genere mali mei, dixi bono domino meo: exultans cum tremore in eo,

quod donasti mihi: & lugens in eo,quod

inconsummatus sum : sperans perfecturum te in me misericordias tuas , usque ad pacem plenariam : suam tecum habebunt interiora & exteriora mea, clan.bsorpta fuerit mors in victoriam. CAPur XXXI.

Guia tentatio.

3 quae utinam su Aciat ei. Reficimus enim quotidia

284쪽

LIBER T. et stri as ruinas corporis edendo & bibendo ,

priusquam escas & ventrem destruas. cum occideris indigentiam meam satietate mirifica,& corruptibile hoc indueris incorruptione sempiterna. Nunc autem suavis est mihi necessitas, & adversus istam suavitatem pugno,ne capiar: lc quotidianum bellum gero in jejuniis, saepius in servitutem redigens corpus meum, de dolores mei voluetate pelluntur. Nam fames&sitis, quidam dolores sunt. V-xunt,& sicut febris,necant,nisi alimentorum medicina succurrat. Quae quoniam praesto est , ex consolatione munerum tuorum,in quibus nostrae infirmitati terradi aqua & coelum serviunt, calamitates deliciae vocantur. Hoc me docuisti, ut quemadmodum medicamenta, sic alimenta sumpturus accedam.

a. Sed dum ad quietem satietatis ex indisentiae molestia transeo,in ipso transtummi insidiatur laqueus concupiscentiae. Ipse enim transitus, voluptas est: & non est alias, qua transeatur, quam qua transire cogit necessitas. Et cum salus sit cauasa edendi ac bibendi, ad jungit se tanquam pedissequa periculosa jucunditas:& plerumque praeire conatur,ut ejus cairsa fiat, quod lalutis causa me facere vel dico, vel volo : nec idem modus utriuiaque est. Nam quod saluti satis est, delectationi parum est. Et sepe incertum fit,

utrum adhuc necessaria eorporis cura subsidium petat, an voluptaria cupiditalia fallacia ministerium suppetat. Ad hoc

285쪽

asa Co NpESs Io Nu Mincertum hilarescit in elix anima, & in eo praeparat excusationis patrocinium: Laudens non apparere, quid satis sit moderationi valetudinis: ut obtentu salutis, obumbret negocium Volup tatis. 3. His tentationibus quotidie conor resistere, & invoco dextram tuam ad sa-Ιutem meam,dc ad te refero aestus meos:

Zia consilium mihi de hac re nondumat. Audio vocem jubentis Dei mei: Non graventur corda vestra , in crapula & e-Drietate.Ebrietas longe est a me miser heris,ne appropinquet mihi. Crapula autem nonnunquam turrςpit servo tuo; misereberis,ut longe fiat a me. Nemo enim Potest esse continens, nisi tu des. Multa nobis orantibus tribuis: & quicquid boni,antequam Oremus,accipimus, a te ac

cipimus : & ut hoc postea cognoscamus, a te accipimus. Ebriosus nunquam sui, sed ebriosos a te sobrios factos ego novi. Ergo a te factum est, ut hoc non essent, qui nunquam fuerunt: a quo factum est, ut hoc non semper essent, qui fuerunt; a quo etiam factum est, ut scirent utrique, a quo factum est. - . Audivi & aliam vocem tuam : Post concupiscentias tuas non eas, & a voluptate tua avertere. Audivi & illam ex munere tuo, quam multum amavi : Neque si manducaverimus, abundabimus: neque si non manducaverimus, deerit nobis. Hoc est dicere:Nec illa res me copiosum faciet, nec illa aerumnosum, Au

divi ec alteram; Ego enim didici in qui-

286쪽

LIBER T. 283 hias sum suffciens esse : & abundare novi,& penuriam pati novi. Omnia possum in eo, qui me confortat. Ecce miles ca-st rorum coelestium, non pulvis,quod nos sumus: sed memento domine, quia pulvis sumus,& de pulvere fecisti hominem: di perierat,& inventus est. Nec ille in se Potuit, quia idem pulvis fuit, quem talia dicentem amatu tuae inspirationis adamavi. Omnia possum inquit in eo, qui me confortat. Consorta me, ut possim.. Da quod iubes, & jube quod vis. Iste se accepisse confitetur: & quod gloriatur , in domino gloriatur. Audivi alium rogantem,ut accipiat: Aufer a me, inquit, concupiscentia ventris. Unde apparet sancte Deus meus, te dare, cum sit,quod imperas fieri. Docuisti me pater bone et omnia munda mundis: Sed malum esse homini, qui per ossensionem manducat :Et omnem creaturam tuam bonam esse: nihilque abjiciendum , quod cum gratiarum actione percipitur: Et, quia, esca nos non commendat Deo: Et, ut nemo nos iudicet in cibo, aut in potu: Et, ut qui manducat, non manducantem non spernat: & , qui non manducat, manducantem non judiceI. Didici haec: gratias tibi, laudes tibi Deo meo, magistra, meo, pulsatori aurium mearum, illustratori cordis mei. Eripe me ab omni tentatione.

s. Non ego immunditiam obsonii timeo,sed immunditiam cupiditatis. Scio,

Nuc omae carnis geari, quod cibo esset

287쪽

as 4 CONF ESs Io Nu Musui, manducare permissum: Heliam cibo carnis resectum: Ioannem mirabili abstinentia praeditum: animalibus, hoc est, locustis in escam cedentibus,non fuisisse pollutum .Et scio,Esau lenticulae concupiscentia deceptum: dc David propter . aquae desiderium,a seipso reprehensum :Et regem nostrum non de carne , sed de pane esse tentatum. Ideoque di populus in eremo, non quia carnes desideravit,

sed quia eseae desiderio adversus dominum murmuravit, meruit improbari. Iahis ergo tentationibus positus,certo quotidie adversus concupiscentiam manduin

candi & bibendi. Non enim est quod semel praecidere, dc ulterius non attingere decemam,sicut de concubitu potui. Itaque freni gutturis , temperata relaxatione & constrictione,tenendi sunt. Et quis est domine, qui non rapiatur aliquantulum extra metas necessitatis Quisquis

est, magnus est,magnificet nomen tuum.

Ego autem non sum , quia peccator homo sum. sed & ego magnifico nomen tuum:& interpellat te pro peccatis meis, qui vicit seculum,numerans me inter infirma membra corporis sui: quia dc imperfectum meum vj detunt oculi tui , α in libro tuo omnes scribentur.

288쪽

LIBER X. 28sadsunt , non respuo , paratus etiam eis semper carere. Ita mihi videor : forsitan fallor. Sunt enim dc istae plangendae tenebrat, in quibus me latet facultas mea,quae in me est: ut animus meus de vitibus suis ipse se interrogans,non facile sibi credendum existimet ; quia & quod nunc inest, plerumque occultum est,nisi experientia manifestetur. Et nemo securus esisse debet in ista vita, quae tota tentatio nominatur rutrum qui fieri potuit ex deteriore melior , non fiat etiam ex meliore deterior. Vna spes,una fiducia una sima promissio, inisericordia tua.

Voluptas aurium.

a Voluptates aurium tenacius me Ima' plicaverant,& subjugaverant: sed resolvisti,& liberasti me.Nunc in sonis, quos animant eloquia tua. cum suavi & artificiosa voce cantantur,fateor, aliquantulum acquiesco et non quidem ut haeream , sed ut surgam,cum volo. Attamen ,cum ipsis sententiis , quibus vivunt, ut admittantur ad me , quaerunt in corde meo nonis

nullius dignitatis locum , & vix eis praebeo congruentem. Aliquando enim plus, mihi videor honoris eis tribuere quam decet; cum ipsis sanctis dictis religiosius Zc ardentius sentio moveri animos nostros in fammam pietatis, cum ita

cantantur, quam si non ita cantarentur r

ci omaca allistus spiritus austri, pro sui

289쪽

Cospes fro Nixudiversitate, habere proprios modos in vocου atque cantu , quorum nescio qua occulta familiaritate excitentur. r. Sed delectatio carnis meae cui mentem enervandam non oportet dari, saepe me fallit: dum rationem sensus non ita comitatur, ut patienter sit pesterior ; sed . tantum quia propter illam meruit admitti , etiam praecurrere ac ducere conatur. Ita in his pecco non sentiens, sed postea sentio. Aliquando autem hanc ipsam

fallaciam immoderatius cavens, erro nimia severitate. sed valde in te .um 3 ut

melos omne cantilenarum suavium, quibus Davidicum Psalterium frequentatur, ab auribus meis remo Pervvelim, a

que ipsius ecclesiae: Tutiusque mihi vide tur , quod de Alexandrino Episcopo Athaliasio, pe mihi dictum commemini: qui tam modico flexu vocis faciebat si

D are lectorem Psalmi. ut pronuncianti vicinior esset quam canenti. 3. veruntamen cum reminiscor Ia, ehrymas meas , quas fudi ad cantus e olesiae tuae,in primordiis rucuperatae fidei meae: & nunc ipsum, cum moveor, non cantu, sed rebus quae cantantur, cum liquida voce & convenientissima modulatione cantantur: magnam instituti huius utilitatem rursus agnosco. Ita fluctuo einter periculam voluptatis & experimentum salubritatis: magisque adducor, non Quidem irretractabilem sententiam proferens , cantandi consuetudinem appro

290쪽

rlum , infirmior animus in affectum pietatis assurgat. Tamen, cum mihi ilhcidit,

ut nos amplius cantus, quam Ies quae canitur, moveat, poenaliter me peccare confiteor et & tunc mallem non audire cantantem. Ecce ubi sum. Flete mecum,

di pro me flete , qui aliquid boni vobis.

eum intus agitis , unde facta procedunt. Nam qui non agitis , non vos haec movent. Fit autem domine Deus meus respice,exaudi, dc vide,& miserere,& sana me et in cuius oculis mihi quaestio factus sum, & ipse est languor meus. CAPuT XXXIV.

Oculorum illecebra. io Estat voluptas oculorum istoriam ' carnis meae, de qua loquor consessiones quas audiant aures templi tui , aures scaternae ac piae:ut coticludamus tentationes concupiscentiae carnst,quae me adhuc

pulsant ingemiscentem , & habitaculum meum, quod de calo est, superindui cupientem. Pulchrassormas S: varias,nitia dos 5c amoenos colores amant oculi.Non teneant haec animam meam ; teneat eam

Deus, qui haec fecit, bona quidem valde, sed ipse est bonum meum, non haec. Et tangunt me vigilantem totis diebus: nec requies ab eis datur mihi, sicut datur a vocibus canoris aliquando ab omnibus ut in silentio. Ipsa enim regina colorum lux ista, perfundens cuncta quae cernimus: ubi per diem fuero , multimodo allapsin

blandi ur milii aliud agenti di e m

SEARCH

MENU NAVIGATION