D. Aurelii Augustini Hippon. episcopi Libri 13 confessionum. Ad 3. M.S.S. exemp. emendati. Opera et studio R.P. H. Sommalii e Societate Iesu

발행: 1647년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

301쪽

CONFEss Io Nuris. Obsecro te Deus meus, dc meipsum inihi indica, ut confitear oraturis pro me fratribus meis, quod in me svicium comperero. Iterum me diligentius inter- rogem: si utilitate proximi moveor in laudibus meis, cur minus moveor, si quisquam alius injuste vituperetur, quam in ego Cur ea contumelia magis mor- deor,quae in me, quam quae in alium eadem iniquitate coram me iacituri An Mego hoc nescio 3 Etiamne id restat,ut ipse me seducam,& verum non faciam coram . te in corde & lingua meaὶ Insaniam istam Domine longe fac a me,ne oleum peccatoris mihi sit os meum, ad unpinguandum caput meum. Egenus & pauper ego sum , & melior in occulto gemitu displicens mihi, & quaerens misericordiam tuam, donec reficiatur defectus meus, de perficiatur usque in pacem, quam nescit arrogantis oculus.

CAPuT XXXVIII. Et virtuti perieulum a vana gloria. 7 SSrmo autem ore procedens,& facta quae innotescunt hominibus , habent tentationem periculosissimam ab a. more laudis, qui ad privatam quandam

excellentiam contrahit, & emendicata suffragia tentat:&cum a me in me argui-

xur,eo ipso quo arguitur. Et saepe homo, de teso vanae gloriae contemptu, vanius gloriatur: ideoquemon jam de ipso vineta gloriae eontemptu gloriatur. Non enim

302쪽

et 'CTiam intus est aliud in eodem ge- is itere tentationis malum, quo inanescunt, qui placent sibi de se , quamvisi aliis vel placeant,vel displiceant, nec pla- cere assectant caeteris. Sed sibi placentes, multum tibi disiplicent: non tantum de non bonis quasi bonis , verumetiam de bonis tuis, quasi suis. Aut etiam sicut de tuis, sed tanquam ex meritis suis. Autl etiam sicut ex tua gratis; sed non sua merita, non tamen socialiter gaudentes, sed aliis invidentes eam. In his omnibus atque huiuscemodi periculis & laboribus , vides tremorem cordis mei: sed Sc vulnera mea magis subinde a te sanari, quam

i mihi non infligi, sentio.

CAPuT XL. Contra vitia lucta. et πTBi non mecum ambulasti veritas ,

V docens quid caveam,& quid appetam , cum ad te referrem interiora visa mea, quae potui, teque consulerem 3 L

stravi mundum foris sensu, quo potui: ecattendi vitam corporis mei de me , se susque ipses meos. Inde ingressus sum iareeessus memoriae meae multiplices amplitudines , plenis miris modis copiarum innumerabilium; it consideravi, de expavi, & nihil eorum discernere potuisue te, id nihil eorum eue te inveais

Nec ego ipse inventor , qui peragravi

omnia,

303쪽

leo Co Np Ess ro Nn Μ'mnia, ψ distinguere dc pro suis quaeque dignitatibus aestir re conatus sum ; eAcipiens alia nuncianti ius sensibus, di in te rogans alia mecum commixta lenticias , ipsosci, nuncios dignoscens at l; dinume- Ians; iamq; in memoria elatis opibus alia

sextractans, alia recondens, alia eruens.

2. Nec ego ipse, cum haec agerem, id est, vis mea,qua id agebam, nec ipsa eras tu , quia lux es tu permanens. Quam de omnibus consulebam, an essent , quid essent, quanti pendenda essent. Et audie-ham docentem ac iubentem ;&saepe istud

facio. Hoc me deleoat ; & ab omnibus pactionibus necessitatis, quantum rei X - vi possum ad istam voluptatem refugio. Neque in his omnibus, quae percurro,

consulens te , invenio tutum locum ani- mar meae nisi in te, quo colligantur sparsa mea,nec ite quicquam recedat ex me. Et aliquando intromittis me in affectum multum inustatum introrsus, ad nescio

quam dulcedinem di quae, si perficiatur in line, nescio quid erit , quod vita ista non

erit. Sedre ci do in haec aerumnosis pon- deribus,& resorbeor solitis,& teneor,&multum Beo, sed multum teneor. Tantum consiletudinis sarcina digna est. Hieesse valeo,nec volo ; illic volo,nec valeri

tiatorum meorum, in cupiditate tris

304쪽

L r B E n X. goiplici: & dexteram tuam invocavi, ad sa- lutem meam. Vidi enim splendorem tuum corde saucio, & repercusius dixi , Quis illuc potest 3 Projectus sum sacie

omnia praesidens. At ego per avaritiam meam non amittere te volui, sed volui te- cum possidere mendacium , sicut nemo

vult ita falsum dicere ut nesciat ipse, quid verum sit. Itaque amisi te , quia non dignaris cum mendacio possideri. em invenirem , qui me reconcNNitaret tibi3An obeundum mihi fuit ab angelo 3 Qua prece Z Quibus sacra-

mentis 3 Multi conantes ad te redire, neque per seipsos valentes, sicut audio,tentaverunt haec, & inciderunt in desiderium curiosarum visionum , & digni habiti sunt illusionibus. Elati enim te quaerebant doctrinae fastu, exerentes potiusquam tundentes pectora , dc adduxerunt

sibi per similitudinem cordis sui, conspirantes & socias superbiae suae potestates aeris huius, a quibus per potentia et magicas deciperentur, quaerentes media- torem , per quem purgarentur, dc noner t. Diabolus enim erat, transfigurans se angelum lucis. a. Et multum illexit superbam car- nem, quod carneo corpore ipse non es.

CAPuT XLII. Nemedia vitiorum a daemonibus tore a

305쪽

superbe quaerebant, immortalis sine peccato, Mediator autem inter Deum & homines,oportebat ut haberet aliquid si mile Deo,aliquid simile hominibus; ne in utroque hominibus similis, longe esset a Deo, aut in utroque Deo similis, longe esset ab hominibus , atque ita mediator non esset.Fallax itaque ille mediator,quo 'per secreta judicia tua, superbia meretur illudi. Unum cum huminibus habet, id est . peccatum; aliud videri vult habere cum Deo; ut quia carnis mortalitate non tegitur , pro immortali se ostentet. Sed quia stipendium peccati mors est, hoc habet commune cum hominibus , unde simul damnetur in mortem. CApuae X L I II. christiu intercessor est Ox.

I. Erax autem mediator, quem secre- ta tua misericordia demonstrasti, illumilibus, &misisti, ut ejus exemplo etiam ipsam discerent humilitatem , mediator ille Dei & hominum,homo Chii istus Iesus , inter mortales peccatores icimmortalem justum apparuit S mort lis cum liaminibus, jussus cum Deo.Ut que

niam stipeudium iustitiae,vita di pax est ;

per justitiam coniunctam Deo, evacuaret mortem justificatorum impiorum, iquam cum illis voluit habere communem. Hic demonstratus est antiquis san

ctii; ut ita iesi rer sidem fututa passionis

306쪽

LIBER X. goa, elus, sicut nos perfiden a praeteritae,salvi

fierent. In quantum enim homo, in tan- tum mediator: in quantum autem verbum, non medius, quia aequalis Deo, oc

sancto unus Deus.

a. Quomodo nos amasti pater bone , qui filio tuo unico non pepercisti,sed pro nobis impiis tradidisti eum 3 Quomodo non amasti 3 pro quibus ille, qui non ra- pinam arbitratus est esse aequalis tibi, δε-

'ctus est subditus usque ad mortem, mortem autem crucis, unus ille in mortuis

liber , potestatem habens ponendi animam suam, & potestatem habens iterum sumendi eam; pro nobis tibi victor& vi- ctima , & ideo victor, quia victima ; pro nobis tibi sacerdos & sacrificium,& ideo sacerdos , quia sacriscata ; saciens tibi nos de servis filios, de te nascendo,nobis serviendo. Merito mihi spes valida in illo est , quod sanabis omnes languorea meos, per eum qui sedet ad dexteram tuam, & te interpellar pro nobis , alio-l quin desperarem. Multi enim & magni sunt iidem languores inei ; multi sunt di magni, sed amplior est medicina tua.

3. Potuimus putare verbum tuum remotum esse a conjunctione hominis, ec desperare de nobis: nisi caro fieret, di habitaret in nobis. Conterritus peccatis meis & mole miseriae meae, agitaveram in corde meditatusque fueram fugam

in selitudinem , sed prohibuisti mihi, dc usem sume, dicetis; Ideo Pio pinni-

307쪽

ὲρ Co Nprs froNuMbus Christus mortuus est, ut qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis

mortuus est. Ecce domine iacto in te cu- Iam meam,ut vivam,& considerabo mirabilia de lege tua. Tu scis imperitiam meam & infirmitatem meam ; doce me, di a me: Ille tuus unicus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae & scientiae absconditi, redemit me sanguine suo. Non calumnientur me superbi:quoniam cogito precium meum , et manduco, 3c biboci erogo : & pauper cupio saturari ex eo, inter illos qui edunt & saturantur;& laudabunt dominum, qui requirunt eum.

LIBER UNDECIMUS.

CAPuT I. Cur confitemur Deo scienti. U N Q U I D Domine , cum tua sit aeternitas, ignoras , quae tibi dico ueaut ad tempus vides, quod fit in tempore ξ Cur ergo tibi tot rerum narrationes digero Non utique,ut per me noveris ea, sed aia fectum meum excito in te,& eorum, qu. Ilaec legunt: ut dicamus omnes: Magnus Dominus, & laudabilis valde. Iam dixi, di dicam 3 amore amoris tui sacio istud. Nam & oramus, & tamen veritas ait: Novit pater vester, quid vobis opus sit, '

Priua quam petatis ab eo. Affectum ergo

noctium i

308쪽

LrBER XI. 3os hostrum patefacimus. in te 3 confitendo tibi miserias nostras , & misericordias

tuas super nos : ut liberes nos omnino , .

quoniam coepisti ; ut desinamus esse miseri in nos is, & beatificemur in te: quoniam vocasinos , ut simus pauperes spiritu, & mites, & lugentes, & esurientes ac nitentes justitiam . , misericordes, di mundi corde , & pacifici. Ecce narravi tibi multa , quae potui, & quae volui, quoniam tu prior volitisii , ut confieret tibi domino Deo meo , quUniam onus es, quoniam in seculum miseri- ordia tua. CAPuae Ii Veiis liberaria peccato ct ab erroribus. , diduci ad veram cogntrionem .' Uando autem sussicio canimi lin-

ua enunciare omnia hortamenta tua oc omnes terrores tuqi &consolationes dc gubernationes: quibus me perduxisti praedicare verbum tuum , & s cramentum tuum dispensate populo tuoὶ Et ii sussicio haec enunciare ex ordine,caro mihi valent stillae temporum ; declini inardesco meditari in lege tua,& iaea tibi confiteri scientiam & imperitiam meam, primordia illuminationis tuae , dc reliquias tenebrarum me irum , quousque devoretur a sortitudine infirmitas. Et nolo, de fuant id horae, quas invenio liberas a necessitatibus reficiendi corpo-

309쪽

debemus, oc tamen reddimus. 2. Domine Deus meus intende orationi meae, dc misericordia tua exaudiat de- siderium meum: quoniam non mihi sollastuat .sed usui vult esse fraternae clivita- 'ti ; dc vides in corde meo, quia sic est; ut sacrificem tibi famulatum cogitationis ita linguae meae t oc da, ouod offeram i, ibi. Inops enim de pauper luna, tu dives in

omnes invocantes te, qui securus curana inostri geris. Circumcide ab omni teme- Iitate, omnique mendacio, interiora de iexteriora labia mea. Sint castae deliciae meae,scripturae tuae ; nec fallar in eis, nee lsallam ex eis: Domine attende,& misere- re Domine Deus meus , lux caecorum Ec virtus infimorum, statimque lux viden ilium dc virtus fortium; attende animam meam, dc audi clamantem de profundo. Nam nisi adsint dciti profundo aures tuae, quo ibimus 3 quo clamabimus 3 Tuus est dies,de tua est nox. Ad nutum tuum mo

menta transvolant.

3. Largire inde spacium meditationibus nostris in abdita legis tuae, neque ad versiis pulsantes claudas eam. Neque

enim frustra scribi voluisti tot pagina-

Yum opaca secreta. Aut non habent illae .set vae cervos suos,recipientes se in eas, re resumentes,ic ambulantes, dc pascentes, recumbentes, de ruminantes: o Domine perfice me, dc revela mihi east Ecce vox tua, gaudium meum; vox tua , super af

sveatiam voluetatum. Da quod

Amo f

310쪽

LIBER XI. go inmo enim ; & hoc tu dedisti. Nee dona

tua deseras, nec herbam tuam spernas sitientem. Confitear tibi, quicquid inu Nero in libris tuis di audiam vocem laudis,dc te bibam, & considerem mirabilia de lege tua ; ab usque principio, in quo

fecisti e celum & terram , usque ad regnum tecum perpetuum sanctae civitatis tuae. Domine miserere mei, bc exaudi desiderium meum. Puto enim, quod non si de terra,non de auro dc argento, dc lapidibus ; aut decoris vestibus, aut hon ribus ec potestatibus, aut voluptatibus Carnis; neque de necessariis corpori, dcl huic vitae peregrinationis nostrae: quae 3 omnia apponuntur nobis, quaerentibus regnum de iustitiam tuam. Vide domine Deus meus, unde sit desiderium meum. Narraverunt mihi injusti delectationes suas, sed non sicut lex tua Domine. Eccet unde est desiderium meum. . Vide pater, aspice, dc approba: dc placeat in conspectu misericordiae tuae,invenire me gratiam ante te, ut aperiantur

pulsanti mihi interiora sermonum tuQ-xum.Obsecro per Dominum nostrum Iesum Christum filium tuum , virum de terae tuae,filium hominis,quem confirmasti tibi mediatorem tuum dc nostrum , per quem nos quaesisti, non quaerentes te quaesisti autem, ut quaereremus te verbum tuum, per quod fecisti omnia, in quibus & me: unicum tuum, per quem vocasti in adoptionem populum creden-

. a me; per eum n obsecrois v a qui

SEARCH

MENU NAVIGATION