D. Aurelii Augustini Hippon. episcopi Libri 13 confessionum. Ad 3. M.S.S. exemp. emendati. Opera et studio R.P. H. Sommalii e Societate Iesu

발행: 1647년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

341쪽

aas CONFEs s Io Nu Min domino meo, mediatore filio hominis inter te unum & nos multos, in mulsis , per multa S ut per eum apprehendam, in quo & apprehensus sum ; dc a veteribus diebus colligam,sequens unum,praeterita oblitus: non in ea,quae futura,& transitura sunt, sed in ea , quae ante sunt, non distentus, sed intentus: non secundum diis stensione na, sed secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis: ubi audiam vocem baudis tuae, & contempler delectitionem tuam nec venienistem, nec praetereuntem. Nunc vero anninaei in gemitibus: & tu solatium meum Domine pater meus aeternus es. At ego in tempora dissilui, quorum ordinem nescio : dc tumultuosis varietatibus d laniantur cogitationes meae, intima viscera animae meae , donec in te confluam purissatus & liquidus, igne amoris tui

tuo extendendus animus.

'i FT stabo atque solidabor in te, in

forma mea, veritate tua , nec patiar

quaestiones hominum , qui poenali morbo plus sitiunt quam capiunt, di dicunt: Quid faciebat Deus, antequam faceret coelum dc terram 3 Aut quid ei venit in mentem, ut aliquid faceret, eum ante nunquam aliquid fecerit 3 Da illis Do mine bene cogitare, quid dicant ; & invenire , quia non dicitur nunquam , ubiton est,tempus. Quod ergo dicitur nunquam sectile, quid aliud dicitur, nisi nul-

- la

342쪽

LIBER XI. 33sso tempore feci sie ὶ videant itaque nullum tempus esse posse sine creatura tua , di desinantistam vanitatem loqui. Extendantur etiam in ea, quae ante sunt, det intelligant,te ante omnia tempora, aeter-

. num creatorem omnium temporum,neque ulla tempora tibi esse coaeterna , nec ullam creaturam,etiam si est aliqua supra tempora. CAPur XXXI. Aiomodo eunoscitur Deu/,

modo creatura.

I TV mine Deus, quis ille sinus est alit Vsecreti tui, & quam longe inde me

frojecerunt consequentia delictorum

meorum 3 Sana oculos meos, ut congaudeam luci tuae. Cette si est tam grandi scientia dc praescientia pollens animus cui euncta praeterita & sutura ita nota sint , scut mihi unum canticuria notissimum , ' nimirum mirabilis est animus iste, atq; ad horrorem stupendus. Quippe , quem hanon lateat quicquid peractu ic quicquid' reliquum seculorum est,quemadmodum. me non latet cantantem illud canticum , quid di quantum ejus abierit ab exordio, quid di quantum restet ad finem. Sed absit, ut tu conditor universitatis, conditor animarum S corporum,absit ut ita nove- 'ris omnia futura & praeterita. Longe tu, longe mirabilius Jongeq; secretius. Neq; enim sicut nota tantantis, notumve ca ticum studientis, expectatione vocum s tu arum , dc memoria praeteritarum, va I a riat a

343쪽

3 o CONFESs Io NuM riatur affectus , sensusque distenditur ititibi aliquid accidit incommutabiliteraterno , hoc est , vere aeterno creatori mentium. Sicut ergo nolit in principio coelum δc terram , sine varietate notitiae tuae : ita fecisti in principio coelum de terram , sine distinctione actionis tuae. Qui intelligit, confiteatur tibi; dc qui non intelligit, confiteatur tibi. O quam exceti sus es t dc humiles corde sisnt domus tua. Tu enim erigis elisos,& non cadunt quorum fortitudo tu es.

LIBER DUODECIMUS.

Dissest, tuquisitio viri.

Ulta satagit cor meum d*mine , in hac inopia vitae meae, pulsatum verbis sanctae scripturae tuae. Et ideo plerumque in sermone , copiosa est egestas humanae intelligentiae :quia plus loquitur inquisitio , quam inis ventio ; dc longior est impetratione petia tio, dc operosior est manus pulsans, quam sumens. Tenemus promissum , quis co rumpet illud 3 si Deus pro nobis , quis contra nos 3 Petite dc accipietis: quaerite foc invenietis et Pulsate di aperietur vobis

Omnis enim qui petit, accipit: Sc qui quari.rit, in 'enit, ec pulsanti petietur. Promissa tua sunt. Et quia falli timeat, cum promittit veIita. t a.

344쪽

linguae meae, quoniam tu fecisti coelum & terram, hoc coelum, quod video, terramque,quam calco. Unde est haec te Ia, quam portoὶ tu fecisti. Sedubi est caelum coeli domino λ de quo audivimus in voce psalmi: Coelum coeli domino, terram autem dedit filiis hominum. Ubi est coelum, quod non cernimus 3 cui terra est hoc omne, quod cernimus. Hoc enim toti eorporeum ἴ non ubique totum ita accepit speciem pulchram in novissimis , cujus fundus est terra nostra, sed ad illud coelum caeli , etiam terra nostrae calum terra est. Et hoe utrunque magnum cor- pus, non absurde terra est, ad illud nescio quale caelum, quod domino est, non filiis hominum.

Tenebrae superfaci/m alas. a TT nimitum haec terra erat invisibiIisa incomposita, & nescio quae pro- sun tas abysti, super quam non erat Iux, quia nulla species erat illi. Unde jussisti . ut scriberetur , quod tenebrae erant super abyssum: quid aliud, quam lucis absentia UUbi enim lux esset, si esset, nisi superesset eminendo & illustrando λ Ubi ergo lux nondum erat , quid erat adesse tenebras , nisi abesse lucemὶ Super itaque erantien brae,quia lux super aberat, sicut lanus ubi

345쪽

3 2 CONFUSIO Nu Mnon est,silentium est. Et quid est esse ibi silentium,nisi sonum ibi non esseὶ Nonne tu Domine docuisti hanc animam , quae tibi confitetur Nonne tu domine docui. sti me, quod priusquam istam insormem

materiam formares atque distingueres, non erat aliquid, non color, non figura, non corpus,non spiritusὶ non tamen omnino nihil; erat quaedam informitas,sine ulla specie. rc Mid ergo vocaretur, quo etiam sen- μὰ tardioribus utcunque insinuar tur,nisi usitato aliquo vocabuloὶ Quid autem in omnibus mundi partibus, reperiri potest propinquius infirmitati omnimodae, quam terra & abrsius 3 Μinus enim speciosa sunt pro suo gradu infimo,quam caetera superiora perlucida & luculenta

omnia.Cur ergo non accipiam infirmit tem materiae, quam sine specie feceras, unde speciosum mundum faceres; ita . commode hominibus intimatam , ut apis

stitia, quia materies est corporum: neque

sensibilis est, quoniam quid videatur,

ecquid

346쪽

LrBER XII. 3 35c quid sentiatur in invisibili & incomposita , non est : Dum sibi haec dicit hu

mana cogitatio , conetur eam vel nosse ignorando, vel ignorare nosceudo. CAPuT VI.

Auid senserit aliquando de materian ma, ct quid modo. a s Go vero Domine , si totum con tear tibi ore meo & calamo meo , quicquid de ista materia docuisti me: Cujus antea nomen audiens & non intellia gens, narrantibus mihi eis,qui non intel- Miserent eam , cum speciebus innumeris& variis cogitabam; dc ideo non eam co-sitabam :foedas & horribiles formas perturbatis ordinibus volvebat animus; sed formas tamen : & informe appellabam non quod careret forma,sed quod talem haberet, ut si appareret insolitum & incongruum, aversaretur sensus meus, re conturbaretur infirmitas hominis: Verun autem illud, quod cogitabam , non privatione omnis formae, sed comparatione formosorum erat informe: & suadebat vera ratio, ut omnis sormae qualescunque reliquias omnino detraherem, si vellem prorsus informe cogitare ue re non poteram : Citius enim non esse censebam . qiuod omni forma privaretur, quam cogitabam quiddam inter formam dc nihil, nec formatum,nec nihil , insor- me prope nihil. a. Et cessavit mens mea interrogaret

hinc spiritum meum, plenum imagini-

347쪽

tu tendi in ipsa corpora , eorumque mutabilitatem altius hispexi , qua desinunt i esse, quod fuerant, di incipiunt esse quod non eretnt. Eundemque transitum de se ma in formam,per informe quiddam se- ii suspicatus sum , non per omnino nihil: sed nosse cupiebam, non suspicari. Et si . totum tibi confiteatur vox & stylus meus, quicquid de ista quaestione enodasti mihi. quis legentium capere durabit - Nec ideo tamen cessabit cor meum dare tibi hono- rem ei canticum laudis, de his quae di- ctare non susticit. Mutabilitas enim reiarum mutabilium capax ipsa est formarum

omnium , in quas mutantur res mutabi

lis. Et hac quid est 3 Nunquid animia Nunquid corpus 3 Nunquid species animi vel corporis 3 si diei pollet, Nihil aliquid

est & non est; hoc eam dicerem : & tamen jam utcunque erat, ut species caperet istas visibiles di compositas. μ

Calum terra majus.

a NT unde utcunque erat, nisi eget abs ' 'te , a quo sunt omnia , in quantumcunque suntὶ Sed tanto a te longius, laan - to dissimilius. Neque enim locis. Itaquel tu domine, qui non es alias aliud, & alias aliter,sed idipsum,& idipsum,& idipsum; Sanctus, sanctus , sanctus Dominus Deus omniPotcns: ia principio, quod est in te,

348쪽

LIBRR. XII. si in sapientia tua , quae nata est de substantia tua, fecisti aliquid,& de nihilo.

r. Fecisti enim coelum dc terram , non de te: nam esset aequale unigenito tuo, ac

per hoe & tibia & nullo modo justum es-

let, ut atq; ale tibi esset, quod in te non es.. set. Et aliud praeter te non erat, unde faceres ea Deus, una Trinitas, & trina unitas. Et ideo de nihilo secisti caeluin es ter- Iam, magnum quiddam & parvum quiddam , sinoniam omni tens & bonus es, ad facienda omnia bona, magnum calum, et parvam terram, tu cras, di aliud nihil; unde fecisti cadum di terram , duo quaedam, unum prope te, alterum prope nihil. Unum , quo superior tu esses , alterum quo inserius nihil esset. .

CAPur VIII. Mareria prima ex nihilo, ex hae omnia a s Ed illud coelum coeli tibi Domine ; terra autem quam dedisti filiis hominum cernendam atque tangendam , nouerat talis, qualem nunc cernimus dc tan-

stimus. Invisibilis enim erat,& incomposita: dc abyssus erat, super quam non erat ' lux , aut tenebrae erant super abyssum: id

est , magis quam in abysso. Ista quippe abyssus , aquarum iam visibilium , etiam n profundis suis habet speciei suae lucem. utcunque sensibilem piscibus & repentibus in suo fundo animantibus. Illud a tem tutum prope nihil erat , quoniam adhuc omnino insorme erat.. Iam, tamen

349쪽

a 6 CONFEss Io Nurierat, quod formari poterat.Tu enim Do- mine fecisti mundum de materia insor- mi, quam fecisti de nulla re paene nullam rem, unde faceres magna, quae miramur filii hominum. Valde enim mirabile hoc coelum corporeum, quod firmamentum inter aquam dc aquam: secundo die post conditionem lucis dixisti: Fiat & sic factum est. Quod firmamentum vocasti coelum, sed coelum terrae injus 5c maris , quae fecisti tertio die, dando speciem visibilem informi materiae, quam fecisti ante om- nem diem. Iam enim feceras & coelum ante omnem diem : sed coelum coeli hujus : quia in principio feceras coelum Sc terram: Terra autem ipsi,quam feceras, informis materies erat, quia invisibilis erat, & incomposita , dc tenebrae super abyssum.De qua terra invisibili & incomposita, de qua insormitate , de quo paene nihilo faceres haec omnia,quibus ist e mutabilis mundus constat, & non constat, in quo ipsa mutabilitas apparet, & in quo sentiri & denumerari possunt tempora :Quia rerum mutationibus fiunt tempora dum variantur & vertuntur species, quarum materies praedicta est tetra invisibultro

Caelum caeli quid. I TDeoque spiritus doctor famuli tui, cum te commemorat fecisse in principio coelum & terram,iacet de tempori-

350쪽

L1BER XII. . 367hus, silet de diebus. Nimirum enim coelum coeli, quod in principio fecisti, creatura est aliqua intellectualis: quanquam nequaquam tibi Trinitati coaeterna: paristiceps tamen aetemitatis tuae, valde mutabilitatem suam prae dulcedine scelicisnsimae contemplationis tuae cohibet; & sine ullo lapsu, ex quo facta est,inhaerendo tibi, excedit omnem volubilem vicissitudinem temporum. Ista vero informitas terrae invisibilis N incompositae, nec ipsa in diebus numerata est. Ubi enim nulla species, nullus ordo; nec venit quicquam nee praeterit. Et ubi hoc non sit, non sunt utique dies , nec Vicissitudo spaciorum temporalium.

credere scripturis.

et Veritas lumen cordis mei, non te-i . nebrae meae loquantur mihi. De-

suxi ad ista, & obseuratus sum , sed hinet etiam hinc adamavi te. Erravi, & recordatus sum tui. Audivi vocem tuam post me, ut redirem, & vix audivi propter tumultus peccatorum. Et nunc ecce redeo, az-stuans & anhelans ad fontem tuum. Nemo me prohibeat , hunc bibam, de tunc vivam. Nam non ego vita mea. Si male 3 vixi ; ex me mors mihi sui, & in te revivisco. Tu me alloquere,tu mihi sermocinare. Credidi tibiis tuis, di verba eorum arcana valde.

SEARCH

MENU NAVIGATION