D. Aurelii Augustini Hippon. episcopi Libri 13 confessionum. Ad 3. M.S.S. exemp. emendati. Opera et studio R.P. H. Sommalii e Societate Iesu

발행: 1647년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

361쪽

ast CONFEss Io Nu Mcutus est. Quid illud est i Nomine aiunt caui terrae totum istum visibilem mundum prius universaliter & breviter fgnificare voluit, ut postea digereret die. xum enumeratione quasi articulatim universa , quae sancto Spiritui placuit sieenunciare. Tales quippe homines erant , rudis ille atque carnalis populus , cui Io-quebatur : ut eis opera Dei, non nisi sola visibilia commendanda judicaret : terram vero invisibilem & incompositam , etenebrosamque abyssum. Unde consoquenter ostenditur , per illos dies facta iatque disposita esse cuncta ista visibilia ,

quae nota sunt omnibus, non incongruenister informem istam materiam intelligendam esse consentiunt. a. Quid si dicat alius, eandem in semitatem,confusionemque materiat, coelidi terrae nomine prius insinuatam , quod ex ea mundus iste visibilis,cum omnibus naturis , quae in eo manifestissime apparent , qui coeli & terrae nomine saepe apia pellari solet, conditus atque perfectus

est ὶ Quid si dicat 8c alius, coelum & terram quidem invisibilem visibilemque

naturam non indecenter appellatam: ac 'per hoc universam creaturam , quam fecit in sipientia, id est,in principio, Deus, huiuscemodi duobus vocabulis esse comprehensamὶVeruntamen, quia non de ipsa substantia Dei, sed ex nihiIo cuncta facta . sunt,quia non sint idipsum quod Deus,&inest quaedam mutabilitas omnibus sive

maneant, sicut aeterna domus Dei; sive

362쪽

LIBER XII. 3ssmutentur , sicut anima hominis & corpus et Communem omnium rerum invi-ubilium visibiliumque materiem adhuc informem, sed certe formabilem ; unde fieret caelum dc terra , id est , invisibilis atque visibilis jam utraque formata creatura, his nominibus enunciata, quibus a Ppellaretur terra invisibilis & incomposita 3 dc tenebrae super abyssum : ea distinctione, ut terra invisibilis & incomposita intelligatur materies corporalis, ante qualitatem formae ; tenebrae autem super abyssum,spiritualis materies ante cohibitionem quasi fluentis immoderationis, di ante illuminationem sapientiae.

s. Est adhuc quod dicat, si quis aliud

velit , non scilicet jam perfectas atque sermatas invisibiles visibilesque naturas coeli de terrae nomine significari,cum le-stitur : In principio fecit Deus coelum de terram ; sed ipsam adhuc informem inchoationem rerum , formabilem creabilemque materiam his nominibus appe blatam, quod in ea j am essent ista confusa, nondum qualitatibus formisque disti h cta: quae nunc iam digesta suis ordinibus, I vocantur coeluna di terra ; illa spiritualis,

haec corporalis creatura.

ratis, nolo verbis contendere. Ad

nihil enim utile est,nisi ad subversionem

s, Aieritium. Ad aedificationem autem bo-

363쪽

aso CONFESSI Nu Mna est lex, si quis ea legitime utatur e quIasinis eius est charitas , de corde puro, dcconscientia bona, & si de non ficta, Et novit magister noster , in quibus duobus praecepti , totam legem Prophetasque lus penderit. Quae mihi ardenter confitenti, Deus meus,lumen oculorum meorum in occulto,quid mihi obest, cum diversa in his verbis intelligi possint, quae tamen vera sintὶQuid inquam mihi obest, si aliud ego sensero, quam sensit alius eum sensisse qui scripsit Z Omnes quidem , qui

legimus,nitimur hoc indagare atque comprehendere , quod volait ille , quem legimus. Et cum eum veridicum credimus, nihil quod salsum esse vel novimus vel putamus, audemus eum existimare di. xisse. Dum ergo quisquis conatur id sentire in scripturis sanctis, quod in eis sensit ille, qui scripsit: quid mali est, si hoc

sentiat, quod tu lux omnium veridiearum mentium ostendis vertim esse: etiam si hoc non sensit ille, quem legit, cum Mille verum, nec tamen hoc senserit a C ApuT XIX. ρ ua liquido vera.

a V grum est enim Domine , secisse te Principium esse sapientiam tuam, in qua f

fecisti omnia.Item verum est, quod mun- vdus iste visibilis,habet magnas partes fra semium de terram , brevi eomplexione cactarum omnium conditarumque nae 14rum. Et verm est , quod omne

364쪽

Lin En XII. . 36r. mutabile insinuat notitiae nostrae quan-d am informitatem, qua formam capit, vel qua mutatur & vertitur. Verum est , nulla tempora perpeti, quod ita cohaeret sormae incommutabili , ut quamvis sit mutabile, non mut ur. Verum est informitatem, quae prope nihil est, vices temporum habere non posse. Verum est,quod

unde fit aliquid , por est quodam genςre

locutionis habere jam nomen ejus rei, qua inde fit. Unde potuit vocari coelum, terra qualibet informitas,undefactum est coelum & terra. Verum est , omnium formatorum nihil esse informi vicinius , quam terram & abyssum. verum est, quod non solum creatum atque formatum, sed

etiam quicquid creabile atque formabile est , tu fecisti.ex quo sunt omnia. Uerum est , omne quod ex informi formatur , prius esse informe, deinde formatum. CApuae XX. In pristipis ereavit, Θα varie i

tellectum.

π X his omnibus veris, de quibus non dubitant , quorum interiori oculo' talia videre donasti: & qui Moysen famulum tuum, in spiritu veritatis locutum esse immobiliter credunt: Ex his ergo om-

nibus aliud sibi tollit, qui dicit: In princ, pio se eit Deus coelum dc terram : id est , in verbo suo sibi coaeterno, secit Deus inritelligibilem atque sensibilem , vel spiritalem corporalemque creaturam. Aliud ,qui

eicit et In principio fecit Deus coelum ec

365쪽

3 62. CONFESSIONUM terram sed est, in verbo suo sibi coaeterno, fecit Deus universam istam molem corporei mundi hujus, cum omnibus, quas continet, manifestis notisque naturis. a. Aliud, qui dicit : In principio secit Deus coelum & terram :id est,in verbo suo sibi coaeterno, secit Deus informem materiam cre turae spiritualis & corporalis: Aliud, qui dicit: In principio secit Deus coelum dc terram : id est, in verbo suo sibi coaeterno, fecit Deus informem mat Iiam creaturae corporalis, ubi confusum adhuc erat coelum di terra,quae nunc jam

distincta atque formaua, in istius mundi mole sentimus. Aliud ,qui dicit: In principio feeit Deus coelum & terram:id est, in ipso exordio faciendi atque operandi,

fecit Deus conformem materiam,consu- se habentem coelum & terram:unde formata nunc eminent & apparent , cum

omnibus quae in eis sunt. C A p u T XXI. Terra erat inanis: varie intellestum. I TTem , quod attinet ad intellectum verborum sequentium , ex illis omnibus veris, aliud sibi tollit, qui dicit: Terxa autem erat invisibilis & incomposita . & tenebrae erant super abrsum et id est, incorporale illud, quod fecit Deus

adhuc materies erat corporearum Ierum

informis , sine ordine, une luce. Aliud , qui dicit: Terra autem et ' invisibilis Mincomposita . & tenebrae erant superabγsium: id est,hoc totum,quod coelum di terra

366쪽

LIBER XII. 363N terra appellatum est , adhuc informis

ectenebrosa materies erat, unde fieret coelum corporeum dc terra corporea,

cum omnibus quae in eis sunt , corporeis sensibus nota. Aliud ,qui dicit: Terra autem erat invisibilis & incomposita,& t nebrae erant saper abyssum: id est,hoc torum , quod coelum & terra appellatum est, adhuc informis de tenebrosa materies erat: unde ficiet coelum intelligibile, quod alibi dicitur coelum coeli: & terra , scilicet omnis natura corporea et sub quo nomine, intelligatur etiam hoc coelumeorporeum : id est , unde fieret omnis invisibilis visibilisque creatura. a. Aliud, qui dicit : Terra autem erat invisibilis & incomposta , & tenebrae Orant super abyssum : non illam informitatem nomine coeli di terrae Scriptura appellavit : sed jam erat, inquit, ipsa insormitas , quam terram invisibilem & incompositam tenebrosamque abyssum nominavit , de qua coelum & terram Deum fecisse praedixerat,spiritualem scilicet corporalemque creaturam. Aliud, qui dicit: Terra autem erat invisibilis de incomposta , & tenebrae erant super

abyssum : id est , informis quaedam iam

materies erat, unde coelum & terram

Deum fecisse Scriptura praedixit: totam scilicet corpoream mundi molem , in duas maximas partes, superiorem atque inseriorem distributam, cum omnibus quae in eis sunt, usitatis notisque creatu-

367쪽

CONFESSI ON IrriCAPuae XXII. Et aqua , nomine eaeli ac terra signi

rCUna enim duabus istis extremis sen- itentiis resistere quisquam ita tentaverit, si non vult , istam informitatem materiae; coeli id terrae nomine cappellatam videri: erat ergo aliquid , quod non fecerat Deus, unde coclum 5: terram faceret. Neque enim scriptura narravit, quod istam materiam Deus fecerit, nisi ut intelligamus , eam coeli Jc terrae, aut solius terrae vocabimo significatam i, cum diceretur : In principio Deit Deus c um det terram: ut id, quod sequitur: Terra autem

erat invisibilis & incomposita; quamvis informem materiam sic placuerit appellare , non tameo intelligamus nisi eam , quam fecit Deus, in eo quod scriptum

est: Fecit Deus coelum & terram. a. Responde: bunt assertores duarum istarum sententiarum , quas extremas posui natis, aut illius, aut illius,cum haec audierint , & dicent : Informem quidem istam materiam non negamus a Deo fa- . Elam, a quo sunt omnia bona valde. Quia sicut dicimus amplius bonum esse, quod creatum atque formatum est : ita fatemur minus bonum esse , quod factum est Icreabile atque formabile , sed tamen bo- num. Non autem commemorasse scripturam, quod hanc informitatem fecerit Deus; sicut alia multa non commemoravit, ut Cherubin ta seraphin , dc quae Α- i

postolus

368쪽

nes, Principatus, Potestates 3 quae tamen omnia Deum fecisse, manifestum est. 3. Aut si in eo, quod dictum est : Fecit' coelum 5c terram; comprehensa sunt om- nia: quid de aquis dicimus, super quas se rebatur spiritus Dei 3 Si enim terra nominata simul intelliguntur , quomodo jam terrae nomine , materies informis accipitur, quando tam speciosas aquas videmus 3 Aut si ita accipitur, cur ex eadem informitate scriptum est factum firmamentum, & vocatum coelum neque scriptum est factas esse aquas 3 Non enim adhuc informes sunt & invisae , quas ita decora specie fuere cernimus. Aut si tunc acceperunt istam speciem , cum dixit Deus : Congregetur aqua, quae est sub fit- mamentum : ut congregatio sit ipsa sor-

matio; quid respondebitur de aquis, quaei super firmamentum suntὶ Quia neque informes tam honorabilem sedem accipere meruissent: nec scriptum est, qua vocet formatae sint. . Unde si aliquid Gehesis laevit Deum ecisse, quod tamen Deum fecisse,nee sana fides, nec certus ambigit intelle ctus Neeideo ulla sobria doctrina dicere auis debit, istas aquas coaternas Deo quia ini 'ibro Genescos commemoratas quidem audivimus ; ubi autem factae sint non i venimus : Cur non tu formem quoque ili lana materiam , quam scriptura haec tem' ram invisibilem incompositam ten

vccitate

369쪽

366 CONFESs Io Nuri vetitate intelligamus a Deo factam esse de nihilo : ideoque illi non esse coaeternam : quamvis, ubi facta sit , omiserit e- nunciare ista narratio λCAPuT XXIII. A sensu scriptura aberrare levim eΠ,quam scripturam dicere falsam. r o Is ergo auditis atque perspectis , pro captu infirmitatis meae , quam tibi consiteor scienti Deo meo,duo video dissentionum genera oboriri posse , cum aliquid a nunciis veracibus per signa e

nunciatur : Vnum , si de veritate rerum et .a Iterum , si de ipsius , qui annunciat, vO- luntaia , dissensio est. Aliter enim quaerimus de creaturae conditione,quid verum

sit, aliter autem, quid in his verbis Moyses egregius domesticus fidei tuae , intelligere lectorem:auditoremque voluerit. In illo primo genere discedant a me omnes, qui ea, quae falsa sunt, se scire arbitrantur. In hoc item altero,discedant

me omnes,qui ea quae falsa sunt, Moysen dixisse arbitrantur. Conjungar autem illis Domine in te , & delecter cum cis in te, qui veritate tua pascuntur in latitudine ςharitatis: & accedamus simul ad verba libri tui, & quaeramus in eis voluntatem Ituam, Per voluntatem famuli tui, cujus

calamo dispensasti ea.

370쪽

a SEd quis nostrum sic inveniet eam

inter tam multa verba, quae in illis verbis aliter atque aliter intellectis occurrunt quaerentibus : ut tam fidenter dicat

hoc sensisse Μoysen, atque hoc in illa narratione voluisse intelligi, quam fidenter dicit hoc verum esse,sive ille hoc sen- serit, si ve aliud 3 Ecce enim Deus meus, ego servus tuus, qui vovi tibi sacrificium confessionis in his literis ; & oro , ut ex militi cordia tua reddam tibi vota mea. a. Ecce ego quam fidenter dico,in tuo verbo incommutabili omnia te fecisse , invisibilia & visibilia: Nunquid tam fidenter dico , non aliud quam hoc alte disse Moysen, cum scriberet: In principio

secit Deus coe m &. terram Quia non sicut in tua veritate hoc certum video, itain, eius mente video id eum cogitasse, cum haec scriberet. Potuit enim cogitare

in ipso faciendi exordio cum diceret: In 'principio ; potuit & coelum & terram hoc loco nullam jam formatam perfectamque naturam , sive spiritualem sive eorporalem, sed utramque inchoatam oci adhuc insormem, velle intelligi.' a. Video quippe vere potuisse dici quie- , quid horum diceretur: sed quid horum in his verbis ille cogitaverit, non ita video. Quamvis sive aliquid horum, sive alia

quid uiud quod a me commemoratum

SEARCH

MENU NAVIGATION