장음표시 사용
381쪽
37s CONFEssro Nurinarent, quam ut unam veram sententiam ad hoc apertius ponerem, ut excluderem caeteras, quarum falsitas me non posset offendere. Nolo itaque Deus meus tam praeceps esse , ut hoc illum virum de te meruisse non credam. Sensit ille omnino in his verbis,atque cogitavit, cum ea scriberet,quicquid hic veri potuimus invenire : & quicquid nos non potuimus , aut nondum possumus, di tamen in eis inveniri potest. CAPuT XXXII.
a Postremo Domine, qui Deus es, &non caro & sanguis ; si quid homo
minus vidit, nunquid & spiritum tuum bonum , qui deducet me in terram rectam, latere potuit, quicquid eras in eis verbis tu ipse revelaturus legentibus posteris: etiam si ille, per quem dicta sunt,
unam fortassis ex multis veris sententiam
cogitavit 3 Quid si ita est , sit igitur illa ,
quam cogitavit,eaeteris excellentior. Nobis autem Domine,aut ipsam demonstra, aut quam placet alteram veram : ut si v v
nobis hoc, quod etiam illi homini tuo, si
ve aliud ex eorundem verborum occa sone patefacias, tu tamen pascas nos ,inon error illudat.' b. a. Ecce DomineDeus meus,quam nan ta de paucis verbis: quam multa, O IO te, scripsimus Z Quae nostrae vires, quae tempora omnibus libris tuis, ad istum m
dum sussicunt i sine itaque me brevius
382쪽
Lingst XIII. 3 s: in eis eonfiteri tibi; & eligere unum aliquid, quod tu i nspiraveris,uerum,certum de bonum .etiam si multa occurrerint, ubi multa occurrere poterunt,ea fide confessionis meae: ut si hoc dixero,quod sensit minister tuus recte atque optime; id enim conari me oportet. Quod si assecutus non fuero, id tamen dicam. quod mihi per eius verba veritas tua dicere voluerit , quae illi quoque dixit quod voluit. LIBER
Invocat Teum. Nvoco te Peus meus misericordia mea , qui fecisti me. & oblitum tui non oblitus est. Invoco te in ania mam meam : quam praeparas ad capiendum te ex desiderio, quod inspiras ei; nunc invocantem te ne deseras : qui riusquam invocarem , praevenisti : octastitisti crebrescens multimodis voci-zus, ut audiem de longinquo, dc con-Jerterer, & vocantem me invocarem,e. Tu enim Domine delevisti omnia ' pla merita mea, ne retribueres mani bus meis . in quibus a te defeci: dc prae enisti omnia bona merita mea , ut retribueres manibus tuis , quibus me
fecisti: quia di priusquam essem, tu eras. Nec
383쪽
niente,totum hoc quod me secisti & unde me fecisti. Neque enim eguisti me, aut ego tale bonum sum, quo tu ad ju ris, Domine meus & Deus meus: Non ut tibi sic serviam , quasi ne fatigeris in agendo: Aut ne minor sit potestas tua ca-xens obsequio meo: Neque ut sic te colam, quasi terram , ut sis incultus, si non te colam: Sed ut serviam tibi, & colam
te, ut de te mihi bene sit: a quo mihi est, ut sim, cui bene sit.
r V X plenitudine quippe bonitatis tua ,.
creatura tua subiistit; ut bonum, quod tibi nihil prodesset, nec de te aequa te tibi eget; tamen quia ex te fieri po- . tuit, non deesset. Quid enim te prometuit coelum & terra,quae fecisti in principio 3 Dicant, quid te promeruerunt spi tuales corporalesque naturae, quas fecisti,
in sapientia tua : ut inde penderent etiam inchoata & informia quaeque in genere suo, vel spirituali, vel corporali, euntia in limmoderationem, & in longinquam dissimilitudinem tuam. Spirituale insor
praestantius, quam si formatum corpus esset: corporale autem informe praestan- .
tius, quam si omnino nihil esset. Atque ita penderent in tuo verbo informia, nisi Per
384쪽
LIBER XIII. atrver idem verbum revocarentur ad unitatem tuam, it formarentur, & esent ab uno te cummo bono universa bona valde. Quid te promeruerunt, ut essent saltem informia: quia neque hoc essent, nisi ex te a. Quid te promeruit materies eo poralis , ut esset saliena invisibilis & incomposita Quia neque hoc esset, nisi quia fecisti eam : ideoque te, quia nQnerat, PIO mereri ut esset, non poterat 3 Aut quid .te promeruit inchoatio creaturae spiritualis, ut saltem tenebrosa fluitaret,
similis abysso, tui dissimilis:nisi per idem
verbum converteretur ad idem, a quo facta est ; atque ab eo illuminata lux neret : quamvis non aequaliter, tamen con
formis formae aequali tibi sicut enim corpori,non hoc est esse quod pulchrum esse , alioquin deforme esse non posset: ita etiam creato spiritui, non id est vivere, quod sapienter vivere, alioquin in- cog mutabiliter saperet. Bonum autem illi est haerere tibi semper, ne quod ad
plus est conversione, aversione lumen, amittat, & relabatur in vitam tenebro-
sae abysso similem. Nam di nos, qui se,cundum animam creatura spiritualis fiu- mus, aversi a te nostro lumine, in ea vita suimus aliquando tenebrae: & in reliquiis obscuritatis nostrae laboramus, donec simus iustitia tua in unico tuo , sicut in Ontes Dei. N in judicia tua suimus, sicut abγnus multa.
385쪽
Dei grasia omnia. 1 dod autem in primis conditiona Vbiis dixisti, Fiat lug, & facta est lux : non incongruenter hoc intelligo in ereatura spitituati: quia erat jam qualiLcunque vita quam illuminares. Sed sicut
non te promeruerat, ut esset talis vita , quae illuminari posset : ita nec cum jam esset, promeruit te, ut illuminaretur. Neque enim ejus informitas placeret tibi .s non luci fieret: non existendo, sed in- 'tuendo illuminantem lucem , eique cohaerendo, ut & quod utcunque vivit, icquod beate vivit, non deberet nisi gratiae tuae, conversa Per commutationem meis horem ad id , quod neque in melius, neque in deteriuscommutari potest. Quod tu solus es, quia solus simpliciter es : cur non est aliud vivere , aliud beate vi ere , quia tua beatitudo tu es C A P u T IV.
r Uid ergo tibi deesset ad bonum , I quod tu tibi es, etiam si ista Vei
mnino nulla essent, vel informia remanerent : quae non ex indigentia fecisti, 'sed ex plenitudine bonitatis tuae cohibens . atque convertens ad formam , non inetamquam tuum gaudium compleatur ex Persecto enim tibi displicet corum
imperfectio, ut ex te perficiantur, dc tibi placeaminon autem imPersectO,tanquam cita
386쪽
LrBER XIII. aratu eorum persectione perficiendus sis. Spiritus enim tuus bonus superferebatur
super aquas: non ferebatur ab eis, tanquam in eis requiesceret. In quibus enim requiescere dicitur spiritus tuus bonus.l hos in se requiescere facit. Sed superferebatur incorruptibilis & incommutabilis voluntas tua, ipsa in se sibi sufficiens super eam , quam seceras, vitam: cui non hoc est vivere , quo u beate vivere: quia vivit etiam fluitans in obscuritate stat cui restat converti ad eum, quo facta est,&magis magisque vivere apud fontem vi-
tae, & in lumine ejus videre lumen, dc perfici, & illustrari, & beari. C A P u Tri. V. Filim principium. r ECee apparet mihi in amigmate Tri-
nitas,quod es Deus meus: quoniam
tu pater in principio , quod est tua sapientia de te nata, aequalis tibi di coartesena, id est, in filio tuo , feeisti coelum dc terram. Et multa diximus de caeso caeli , di de terra invisibili & incomposita , dc de abysso tenebrosa, secundum spiritua- aformitatis vagabunda deliquia , nisi verteretur ad eum , a quo erat qua incunque vita & illuminatione seret 'eciosa vita, & es et caelum coeli ejus, i nod inter aquam & aquam postea factuni est. Et tenebam jam patrem in Dei nomine, qui secit haec : ti filium in yrincipii nomine, in quo fecit haec. Et Tainitatem credens Deum meum . sicu-
387쪽
386 CON pvs s Io Nu Μ 'ti credebam , quaerebam in eloquiIs nimictis ejus, dc ecce spiritus ejus superfere- batur super aquas. Ecce Trinitas Deus meus, Patet & Filius & Spiritus sanctus,
creator universae creaturae tuae.
aicum Tibi admoveo cor meum , ne me vana doceat, discute tenebras eiusti die mihi, obsecro te per matrem charitatem : obsecro te, dic mihi, quae causa fuerat, ut post nominatum caelum & te
ram , invisibilem & incompositam , &tenebras super abyssum ε tum demum scriptura tua nominaret spiritum tuum 3 An quia oportebat eum sic insinuari, ut diceretur super serri: de non posset hoc dici , nisi prius illud commemora retur cui superferti spiritus tuus posset in te se Iigi Z Nec puti enim nec filio superferebatur: nec lumlatii recte diceretur , si nulli rei superferretur. Prius ergo dicendum erat, cui superferretur ; dc deinde
1 TAm hine sequatur, qui potest, in lebi lectu , Apostolum tuum dicentem et quia charitas tua diffisa est in cordibus nostris,
388쪽
L r B E R XIII. . 3 smostris , per spiritum sanctum , qui datus est nobis, & de spiritualibus docentemm demonstrantem supereminentem viam charitatis, di flectentem genua pro nobis ad te, ut cognoscamus luperemi-
mentem mentiam charitatis Christi. Ideoque ab ini: io supereminens superseretiatur super aquas. Cui dicamὶ Quomodo clicam de pondere cupiditatis in abru-Ptam abyssum, & de sublevatione charitatis per spiritum tuum, qui superserebatur super aquas ὶ Cui dicam Quomodo dicam Neque enim loca sunt, quibus mergimur 3 & emergimus. Quid similius, & quid dissimilius 3 Assectus sunt,
amores sunt , immunditia spiritus nostri
defluens inferius amore curarum: dc sanctitas spiritus tui, attollens nos superius amore securitatis, ut sursum corda habeamus ad te , ubi spiritus tuus supersertur super aquas, & veniamus ad supereminentem requiem , cum pertransierit anima nostra aquas, quae sunt sine su stantia.
CAPuT VIII. Δ λ Spiritus favens animad infirmas. 1 C. Efluxit angelus , defluxit anima hominis, & indicaverunt abyssum iversae spirituales creaturasn prosun- do tenebroso. Nisi dixisses ab initio, Fiat lux , di facta esset lux, & inhaereret tibi omnis obediens intelligentia caelestis civitatis tuae : & requiesceret in spiritu tuo , qui superfertur incommutabi-2 b liter
389쪽
ipsum casum cadi tenebrosa ab Issus esset in se: nunc autem lux est in domino. Nam in ipsa misera in aequi tu dine defluentium spirituum , & indicantium tene-hras suas. nudatas veste luminis tui, satis
ostendis quam magnam creaturam rationa feles feceris, cui nullo modo sufficit adheaxam requiem ,. quicquid te minus est, ac per hoc nec ipsa sibi. Tu enim Deus
noster illuminabis ten bras nostras. Ex te enim oriuntur vestimenta nostra, dc tenebrae nostrae sicut meridies erunt. a. Da mihi te Deus meus, redde te
mihi , Te enim amo.& si parum est , amem validius. Non possum metiri, ut sciam, quantum desit mihi amoris, ad id
quod satis est , ut currat vita mea in amplastas tuos: nec avertatur, donec ab icondet in abscondito vultus tui. Hoc
xantum scio , quia male mihi est praeter te,non solum extra me sed & in me ipso:& omnis mihi copia, quaeDeus meus non est, egestas est.. C A P tr T I X.
O cum solus Jiritiu feratur super aqua 'Qvnouid aut pater aut filius non pei rebatur super aquas λ Si iquam loco sicut corpus nec spiritus ni Elus. Si autem incommutabilis divinitatis eminentia super omne mutabile , de Pater & Filius Ec spiritus sanctus sup ferebatur super aquar. Cur eia tantum
390쪽
L et B x a X III in 3s de spiritu tuo dictum est hoc 3 Cur de illo tantum dictum est ,quasi lacus ibi esset,
. qui non est locus : de quo solo dictum, quod fit donum tuum In dono tuo requiescemus: ibi te fruemur , requies
a. Amor illuc attollit nos , & spiritus tuus bonus es altat humilitatem nostram de portis mortis. In boua voluntate, pax nobis est. Corpus pondere suo nititur ad locum seum. Pondus non ad ima tantum
n,sed ad locum suum. Ignis sursum temdit, deorsum lapis. Ponderibus suis agum tur, loca sit a petunt. Oleum infix aquam susum , supra aquam attollitur: aqua supra oIeum fusa, infra oleum demergitur. Ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. Minus ordinata, inquieta sunt 1 ordinam tur, & qui estunt. Pondus meum, amor meus: eo feror, quocunque feror. Dono tuo accendimur, de sursim ferimur. Inardescimus,ac imus. Ascendimus ascensiones in corde, & cantamus canticum graduum.Igne tuo,igne tuo bono,inardescimus,& imus : quoniam sursiam imus, ad
pacem Hierusalem: suoniam iucundatus in his , quae diaterunt mihi V In do-um domini ibimus. Ibi nos collocavit voluntas bona , ut niliis velimus aliud , quam permanere illic in aeternum.